‹ Les grandes chroniques de France. Chronique des règnes de Jean II et de Charles V (volume 2)Chapitre 87 sur 106 · C : « vestri · texte numérisé non relu

C : « vestri

que vobis damus sint noslri et nostrorum, nobisque et nostris successoribus regibus Aragonum intègre revertantur, sicque eo casu predicta per nos vobis et vestris concessa atque donata sint et habeantur penitus pro non datis et presens donacio pro non facta, virtute legis commissorie in dicto casu hic apposite et adjecte.

Igitur salvis et retentis nobis et nostris iis que superius conlinentur, damus et concedimus vobis et vestris omnia jura nostra in premissis et singulis eorumdem, voces et acciones nobis pertinentes et pertinere debentes, et contra quascumque personas et res ratione eorum, quibus possitis in judicio et extra uti, agere et experiri, quemadmodum nos possemus ante hujusmodii donacionem et jurium cessionem, etetiam postea quandocumque, extrahentes omnia et singula, que vobis concedimus et donamus, de jure, dominio et proprielate nostri et nostrorum, eademque in jus, dominium et posse vestri et vestrorum ac~ proprietatem poninius et transferimus irrevocabililer pleno jure, inducentesque vos et vestros de predictis omnibus et singulis in possessionem corporalera seu quasi, ad ea habendum et tenendum omnique tempore pacifiée possidendum, prout per nos vobis et vestris melius concessa sunt atque data, ut superius atque inferius continentur, promittentes etiam vobis quod trademus vobis vel cui volueritis loco vestri, corporalem possessionem vel quasi omnium et singulorum que superius vobis damus. Et nichilominus vobis et vestris cum presenti concedimus auctoritatem, licenciam et plénum posse quod propria auctoritate vestra possitis possessionem seu quasi omnium prediclorum que vobis concedimus, vice et nomine vestri, libère apprehendere et apprehensam retinere. Nos enim, donec vobis aut alii loco vestri dictam possessionem seu quasi tradiderimus, vel vos

Page 1