C : « ypoteca
num légales et fidèles, et ego in presenti facio me hominem lig-ium et vassallum vestrum pro dicto feudo, et presto vobis homagium ore et manibus comendatum, promittens ac jurans per Deum et ejus sancta quatuor Evangelia, corporaliter a me tacta, quod vobis serviam vosque juvabo de persona et bonis meis toto meo posse, sicut bonus vassallus suo domino tenetur et astrictus existit contra omnes personas mundi, exceptis rege Ffrancie et fratribus suis, ac duce Aurelianensi, infantibus Britannie^, duce de Borbo [sic) ac comité de la Marcha 2, et comité de Lanço^ et fratribus suis. Et nichilominus omnia et singula supra contenta, et per vos retenta et condicta, servabo et complebo, et ad ipsa complenda et tenenda volo me et meos successores in ipso feudo perpetuo eficaciter obligari.
Quod est actum in caméra inferiori paramentorum palacii regii Barchinone^, die xi* januarii anno a Nativitate Domini millesimo CGC** LX° sexto regnique domini régis tricesimo primo.
Signum nostri Pétri Dei gratia régis Aragonum, etc., qui hec laudamus, concedimus et firmamus atque juramus, presentemque cartam seu publicum instrumentum bulla nostra aurea in pendenti comuniri jubemus^. Rex Petrus.
Signum Bertrandi de Glerquino predicti, qui hec in quantum me tangit^ concedo, firmo et juro, dictumque juramentum et homagium presto.