‹ Les grands sanctuaires de la T. Ste. Vierge en FranceChapitre 2 sur 64 · LEO PP. XIII · texte numérisé non relu

LEO PP. XIII

Dilecte Fili religiose vir, salutem et apostolicam benedictionem.

Gratam obtulit occasionem præstantis doctrinæ tnæ solertiæque laudandæ scribi cœptum a te opus de maximis, quæ in Galba sunt, monumentis in honorem Deiparæ Virginis; cujus operis quasi specimen volumen primum ad Nos perferri curasti per dilectum Filium Nostrum Camillum Mazzellam Cardinalem. Nec minoris quidem duximus subtile judicium committendæ editionis artifîci peritissimo Mamio, cujus ingenio liber et litteris nitet affabre impressis et effictas ex vero similitudines habet. Perge , dilecte Fili , quod semel in animum induxisti tuum eadem diligentia velle conficere, de cultuque Mariali, a quo Galliæ erit expectanda salus mereri quam optime. Gratulationis autem Nostræ ac benevolentiæ testem simulque cælestium donorum auspicem Apostolicam Benedictionem, tibi, dilecte Fili, peramanter impertimus.

Datum Romæ, apud S. Petrum, die 12 mensis Januarii, an. mdcccxcix. Pontificatus Nostri vicesimo primo.

Page 1