SYNODE D'ORLEANS
Fragments.
Gesta Synodi Aurelianensis, anno circiter MXVII celebratae.
...Nam ea tempestate in eadem civitate duo Clerici, Stephanus etLisoïus ■biwsgre-" aPud omnes sapientia clari, sanctitate seu religione magniflci, eleemosynis anamnatur. largi, opinione habebantur vulgi
ia"w>n ....Dicentes : Christum de Virgine Maria non esse natum, neque pro hominibus passum, nec vere in sepulcro positum, nec a mortuis resurrexisse] addentes : In baptismo nullam esse scelerum ablutionem, neque sacramentum corporis et sanguinis Christi in consecratione sacerdotis. Sanctos Martyres atque Conf essores implorare pro nihilo ducebant.
"J'eorum Sed antequam ad conflictum veniamus, de cibo illo, qui cœlestis ab
illis dicebatur, quali arte confîciebatur, nescientibus demonstrare curabo. Congregabantur siquidem certis noctibus in domo denominata, singuli lucernas tenentes in manibus, ad instar letaniae daemonum nominadeclaniabant, donec subito daernonem in similitudinem cujuslibet bestiolae inter eos vidèrent descendere. Qui statim ut visibilis illa videbatur visio, omnibus exstinctis luminaribus, quam primum quisque poterat mulierem quae ad manum sibi veniebat, ad abutendum arripiebat : sine peccati respectu, et utrum mater, aut soror, aut monacba haberetur, pro sanctitate et Religione ejus concubitus ab illis aestimabatur : ex quo spurcissimo concubitu infans generatus, octava die in medio eorum copioso igne accenso probabatur per igneni more antiquorum paganorum, et sic in igne cremabatur. Cujus cinis tanta veneratione colligebatur, atque custodiebatur, ut
PIÈCES JUSTIFICATIVES
Christiana religïositas corpus Christi custodire solet, aegris dandum de hoc saeculo exituris ad Viatîcum. Inerat enim tanta vis diabolicae fraudis in ipso cinere, ut quicumque de praefata haeresi imbutus fuisset, et de eodem cinere quamvis sumendo paru m praelibavisset, vix unquam postea de eadem haeresi gressum mentis ad viam veritatis dirigere valeret. De qua re parum dixisse sufïiciat, ut Christicolae caveant se ab hoc nefario opère, non ut studeant sectando imitari. Judicium in ...Cumque ab hora diei prima usque ad horam nonam multifariam elaboî0 PraelalLDt rarent ornnes, ut illos a suo errore revocarent, et ipso ferro duriores minime resipiscerent, jussi sunt singuli sacris vestibus indui in suo ordine, statimque ab Antistibus a proprio honore sunt depositi ; et Rege jubente Constantia Regina ante valvas Basilicae stetit, ne populus eos intra Ecclesiam interflceret : et sic de gremio sanctae Ecclesiae ejecti sunt. Qui curn ejicerentur, Regina Stephani sui olim confessons cum baculo, quem manu gestabat, oculumeruit. Deinde extra civitatis educti muros, in quodam tuguriolo copioso igne accenso, praeter unum Clericum, atque unam Monacham, cum nefario pulvere de quo supra diximus, cremati sunt. Clericus enim et Monacha divino nutu resipuerunt.
D'Achéry place cet événement en 1017, mais, de l'aveu des meilleurs commentateurs, il se serait passé en 1022.
Luc d'Achéry, Spicilegium sive Collectio veterum aliquot scripto-
rum, Tome I, p. 604-606.
Recueil des historiens des Gaules et de la France, Tome X, p. 536-