‹ Les hérésies pendant le moyen age et la réforme jusqua la mort de Philippe II, 1598 dans la région de Douai, DArras et au pays de lAlleuChapitre 216 sur 275 · I. — De Piphlis · texte numérisé non relu

I. — De Piphlis

Quoniam impurissima Manichaeorum secta tergiversatione lubrica sub specie religionis apud imperitissimos se occultans, simplicium animas perditum ire molitur, et per abjectissimos textores qui saepe de loco fugiunt ad locum, nominaque commutarunt, captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis : Nos gregi dominico, cujus curam suscepimus, ne per illos in praecipitium eat, consulentes, statuimus ut quoniam inter sacrilega nefandaque, quibus non inquinare solum, verum etiam inficere ecclesiam conantur, conjugium quod a Domino institutum sanctumque est, ut quasi puriores mundioresque valeant apparere, impudenter damnant, et l.amen in suggillatione mendacissimae simulationis feminarum etiam consanguinearum contubernia affectant et fréquentant, ut nisi commoniti a cohabitatione sua illas removerint, ab episcopo excommunicentur. Quod si nec ita destiterint bona eorurn publicentur. Majores vero quibus alii seducuntur, si confessi fuerint vel convicti, carcere perpetuo, nisi gravius aliquid mihi eis fieri debere visum fuerit, recludentur. Sequaces vero itidem confessi vel convicti, his exceptis qui ab eis seducti correptique facile resipiscant, ferro calido frontem et faciès signati pellantur. Quique eos postmodum ubicumque locorum reperit, libère capiat. Sic enim et eis non deerit poenitentiae locus, et ab eorum imitatione execrabili ceteri revocabuntur. Si quis vero de hac impurissima secta infamis fuerit, et quasi

(1) Piphli sive Pifli, Gallice pifres, dicti sunt Haeretici Albigenscs per contumeliam....

Page 1