LES HÉRÉTIQUES D'ARRAS, EN
Ex ANNALTBUS AQUICINCTENSIS MONASTERII.
An. 1182 Quatuor haeretici in Attrebatensi civitate deprehensi, a Frumaldo ejusdem civitatis episcopo in carcere sunt reclusi, quorum unus dice-
PIÈCES JUSTIFICATIVES
batur Adam, literatus ; alter, Radulfus, eloquentissimus laïcus : sequentium nomina nescimus. Horum judicium episcopus, jam paralj-si laborans, archiepiscopo reservavit.
Anno MCLXXXI1I, transactis diebus Nativitatis Dominicae, Willelmus Remensis archiepiscopus et Cornes Flandriae Philippus in civitate Atrebatensi, de secretis suis collocuturi, conveniunt. Ibi rnultarum haeresiurn fraudes per quamdam mulierem in terra Comitis sunt deteetae. Isti haeretici nullius haeresiarchae muniuntur praesidio : quidam dicu.nt eos Manichaeos, alii Cataphrygas, nonnulli vero Arianos. Alcxander autem Papa vocat eos Paterinos; sed, quidquid sint, oris proprii confessione convicti sunt haeretici immundissimi. Multi sunt in praesontia archiepiscopi et Comitis accusati, nobiles, ignobiles, clerici, milites, rustici, virgines, viduae, uxoratae. Tune decretalis sententia ab archiepiscopo et Comité praeflxa est, ut deprehensi judicio ferri vel aquae incendio traderentur, substantiae vero eorum sacerdoti et principi resignarentur. Hic apparuit praeclara vis confessionis ; nam, ut ab his qui interfuerunt veraciter probatum est, multi in baeresi culpabiles per Dei misericordiam et gratiam a ferri cauterio et aquae periculo evaserunt incolumes. In castro Iprensi duodecim sunt ad judicium ferri adducti, sed per eamdem confessionis virtutem omnes salvati.
Recueil des historiens des Gaules et de la France, Tome XVIII, p. 536.
Chronicon Guillelmi de Nangiaco.
MCLXXXIII... Eodem tempore multi haeretici combusti sunt. in Flandria a Guillermo Remensium archiepiscopo apostolicae sedis legato, et a Pliilippo Flandrensium comité. Hi dicebant omnia aeterna a Deo creata, corpus autem hominis et omnia transitoria a Luciabelo (Lucifero vel diabolo) creata, baptismuni parvulorum et eucharistiam reprobabant, sacerdotes inissas celobrare ex avaritia et oblationum cupiditate dicebant.
Recueil des historiens des Gaules et de la France, Tome XX, p. 741.
Ex epitome Andreae Silvii Prioris Marchianensis de gestis et
SUCCESSIONE REGUM FrANCORUM.
1.1183. Anno tertio Régis Philippi, in regno ejus haeretici multi sunt deprehensi, qui industria Willelmi archiepiscopi Remensis et Philippi Comitis, m civitate Atrebatensi et in multis aliis locis, sunt ferri judicio et aquae examinât!, et deprehensi, sunt flammis traditi.
Recueil des historiens des Gaules et de la France, Tome XVIII, p. 555.