HÉRÉTIQUE BRÛLÉ PAR LE DÉMON A CAMBRAI
De quodam haeretico, qui se obsessum simulans, ut inquisitionem devitaret, a daemoniaco combustus est.
Audi et de alio obsesso mirum Dei judicium. Erat circa Cameracum civitatem quidam haereticus, astutus valde, qui metuens inquiri et comburi a fratribus Praedicatoribus, qui indicta civitate eo tempore plurimos comburebant, finxit se arreptum a daemone ; et ob hoc ad Sanctum Aïcadrum in Aspera, obsessos curare potentem, ligatus ab amicis deductus est; ut in eo non haeresim propalatam sed furiam reputarent. Et, ut audivit quidam clericus obsessus a daemone, et ligatus, quod /Egidius Boogris (sic enim vocabatur) ligatus poneretur in loco, subsequenti nocte idem obsessus clericus, divino nutu solutus est. Et aggregans mattas et stramina, atque Ecclesiae scamna, super ligatum haereticum cumulavit. Ludum autem et furiam credens ille, dissimulât quoadusque clericus ignem de lampade sumens, comburere cumulum coepit, et tune haereticus exclamavit. Ad cujus vocem expergefacti custodes, cum ignem extinguere niterentur; clericus arrepto gladio, quem casu juxta lectum invenit, omnes violenter abegit, et hereticum in igne combussit. Nec mora, divino exacto judicio, clericus a daemone liberatus et plene sospes apparuit. Thomae Cantipratani, Botium universale de apibus, p. 592.