AVANTAGES DE LA POSITION DE RHODES
Rhodes, à proximité de la côte d'Anatolie, la dernière et la plus méridionale des Sporades, offrait aux chevaliers des avantages considérables. Son étendue leur permettait de s'y établir
verimus expedire. Sciendum est autem quod insuie de Lango et de Lerro, quas ego Vignolus predictus dedi dicte sacre domui, extracto inde publico instrumento manu mei notarii infrascripti confecto, et insula de Rodo, si Deus eas nobis acquirere dederit, non intelligantur in hoc paragio, ymo ab eo sint excluse totaliter et excepte. Verumtamen ego Vignolus predictus habeo et habere debeo quoddam casale in insula Rodi, quod mihi dédit serenissimus imperator Constantinopolitanus, e^^antibus inde suis litteris ; quod casale, cum omnibus suis juribus et pertinenciis ac appendiciis universis, ego Vignolus predictus intègre habere et tenere debeo, et pacifiée possidere. Conscriptum est pactum inter nos quod ego Vignolus predictus habeam et habere debeam in predicta insula Rodi unum aliud casale, quod eligere voluero, cum Dominus dictas insulas Rodi nobis acquirere dederit ; de quibus duobus casalibus, cum suis pertinenciis et appendenciis universis, ac tercia parte predictorum reddituum aliarum insularum, quas volente Domino acquiremus adinvicem, ordinare et facere valeam ut mee placuerit voluntati. Preterea sciendum est quod ego Vignolus prefatus, pro predicta sacra domo et eodem domino magistro ac successoribus suis, et pro me eciam, debeo esse vicarius seu justiciarius predictarum insularum, quas ego predicte sacre domui dedi, tradidi, et aliarum insularum, quas inter nos volente Domino acquiremus ; ita quod ego, in hoc officio nostro constitutus, per me vel alium seu alios audiam querimonias et causas habitancium inpredictis Insulis per me datis et aliis acquirendis, et ipsarum qualibet, ac eciam stipendiariorum nostrorum omnium et
singulorum cuilibet, secundum quod Deus michi ministrabit, reddam et faciam quod racio et justicia ortabuntur. Puniam et[iam] delinquentes per mortem et mutilacionem membrorum, videlicet secundum qualitatem et exigenciam delictorum. Verum si contingeret quod essem negligens vel remissus in faciendo justiciam, vel metas transgrederer justicie seu racionis, volo et concedo quod idem dominus magister et successores sui, per se vel per alios, possint in predictis adhibere remedium et consilium, et ea, ut expedire noverint, moderare. Ceterum est conventum quod, si quis vel que in eisdem insulis aut ipsa cum altéra sentiret se per me Vignolum, seu officiales meos, seu ministros gravatum sive gravatam a sentencia, per me vel per aliam seu alios nomine meo lata, seu alia de causa, liceat tali gravato sive gravate ad ipsius domini magistri et successorum suorum vel eorum locum tenentis audianciam appellarc.
Preterea ego Vignolus sepedictus debeo ponere, ordinare et instituere baylivos, servientes et alios officiales, et creare notarios in predictis insulis, de antedicti domini magistri et successorum suorum aut locum suum tenentis voluntate(m), conscilio et assensu.
Nos autem magister predictus correccionem pêne et punicionem famulorum, ad nostrum et fratrum nostrorum sepedictorum servicium deputatorum, nobis et nostris successoribus, aut locum nostrum tenentibus, reservamus, nisi taliter delinquerent quod deberent vitam perdere sive membra ; nam ego dictus Vignolus illud quod alias debeo exercere. Nos ergo magister predictus, nominibus quibus supra, et ego Vignolus, nomine meo, volenles omnem ambiguitatem discordie et dissencionis