‹ Les Jésuites de la Nouvelle-France au XVIIe siècle d'après beaucoup de documents inédits (volume 2)Chapitre 258 sur 267 · XVI · texte numérisé non relu

XVI

Lettres de vicaire général accordées aux

MISSIONNAIRES JESUITES PAR MgR DE LaVAL

Franciscus gratiâ Dei et sanctae sedis episcopus Petreensis, Vie. ap. in N. F., et inibi primus episcopus à Rege X° nominatus. Dilecto nostro in Dno filio N. sacerdoti religioso societatis Jesu, et, eo defîcienle vel absente, homini ex eâdein societate ejus vices agenti salutem et benedictionem.

Non possumus satis laudare Deum, quod videmus zelum et charitatem, quâ omnes societatis vestrae patres pergunt impendere sese in hâc totâ nova ecclesiâ, ut gloriam Dei christique regnum in eâ proraoveant et ut procurent salutem animarum, quas placuit Deo nostrse curae commitere. In 'primis autem est quod Deo maximam laudem tribuamus ob illum felicem successum, quem ille impertit tuis laboribus à multis annis, ex quo •cum eo robore et firmitate animi operam tuam navas ut stabilias fidem in iis regionibus quae ad septentrionem et occidentera pertinent. Undè committere non possumus, quin et ipsi et sociis eam Isetitiam et consolationem animi singularem significemus, quam indè percipimus : atque ut quantum fas est, quopiam nostrse bonae voluntatis testimonio, aliquid promovendis hisce gloriosis consiliis conferamus, confisi pietati, bonis moribus et doctrinae tiiae voluimus equidem te constituere nostruin vicarium generalem in his omnibus praefatis regionibus, uti per bas priesentes litteras facimus, talem te constituendo et stabiliendo. Ac proindè in eum finem eam concedimus potestatem et juridictionem, qua3 possunt huic muneri adnecti, ut facias et stabilias nostri loco ea quae judicaveris esse necessaria ad bonum et progressum spiritualem harum novarum ecclesiarum, quarum curam

Page 1