‹ Les Jésuites et la Nouvelle-France au XVIIe siècleChapitre 243 sur 262 · Voir plus haut, pp. 208 et · texte numérisé non relu

Voir plus haut, pp. 208 et

îllarum communicare queat, sive per se sive per subordinatos quoscumque superiores, sed quam nemo nisi quantum et quamdiu ab eodem superiore sive médiate sive immédiate concessa fuerit, exercere per illas America3 plagas possit. Declaramus insuper quancumque talem potestatem, cuicunque tandem sive per nos ipsos sive per prîedictum superiorem quomodocunque concessam aut concedendam, adeo nihil obstare quominus plene et perfecte superiorum suorum mediatorum aut immediatorum gubernationi subsit, etiam revocando vel suspendendo vel in alium transferendo usum ejusmodi potestatis, prout in Domino conducibilius judicaverint; ut cum potestas illa perfecta sit muneri apostolicae hierarchiae adjuncta, magis ac magis ipsum eidem gubernationi uniat subjiciatque ad omnem operam liberius et securius praestandam» Porro in ea Vicarii generalis potestate deferenda sic paterna nostra pietas intendit in nascentis nostrae vineae et apostolicae nostrae per illam missionis fructum bonumque, ut simul tamen societatis vestrae disciplinam, quae longe nobis carissima est, salvam et integram velit. Declaramus denique nolle nos potestatem hanc cum omni suo honore jure praeeminentia privilegio etiam in superiore illo residere aut administrari alio modo, quam quo ex societatis ejusdem vestrae instituto superiorum ordinatio praefixerit. Ita a nobis tanquam a capite plenitudo ac libertas potestatis hierarchicœ, a societate vestra, tanquam a speciali voluntatis nostrae interprète et administra attemi)eratio utriusque, ad spiritum suum ecclesiasticae hierarchiac devotissimum, a Deo denique supremo Hierarchiae fonte ac primo omnis sacri ordinis Pâtre benedictio consequenter jugis et per[)etua in vestram missionem descendet. Datum Gallioni in archiepiscopali arce nostra in audientia nostra Archiepiscopali, anno apertae missionis Dominical milles™° sexcent™° quadrag™*^ nono die vel ultima mensis Aprilis.

Fr. Archiepiscopus Rothomagensis.

(Archives générales de la Compagnie de Jésus)

Lettre de Mgr l'archevêque de Rouen

NOMMANT M. de QuEYLUS GRAND VICAIRE DU GaNADA

22 Apriles 1657. Vicariatus generalis pro Nova Francia

Franciscus miseratione divina archiepiscopus Rothomagensis Normaniae Primas Dilecto nobis magistro Gabrieli de Quaylus Presbytero Ruthenensi Abbati de Locdieu in sacra facultate Theologiae doctori Salutem et Benedictionem in Domino. Gùm in Novae Francis Regione ultra mare sita nascentis Ecclesiae non contemnenda primordia divina misericordia ponere dignata sit frequenlibus Fidelium ex hoc continenti transmigrationibus et infidelium Incolarumconversionibus et hue usquediœcesisnostrae limites nova fidei accretione extendere, undè etiam majora in dies juvamenta sperantur, nec tam dissitas partes, ut par est, per nos îpsos Pastorali soUicitudine fovere ac regere valeamus, de tuis probitate, doctrina, pietate, et moribus in Domino confisi, ex nostra scientia libéra spontanea voluntate Te dictum magistrum Gabrielem de Quaylus nostrum in spiritualibus ac temporalihus vicarium generalem nec nonofficialemad prœdictas Novœ Franciae regiones nostrœ diœcesis vice nostra regendas et gubernandas fecimus et constituimus, facimus et constituimus, dantes plenam et omnimodam potestatem quascumque causas Ecclesiasticas civiles criminales et alias ad forum nostrum de jure sive consuetudine spectantes judicandi et terminandi, quœcumque staluta ad dictum regimen necessaria condendi, prout expedire videbitur, quascumque personas Ecclesiasticas corrigendi, sententias et censuras ferendi, excommunicandi, suspendendi, interdicendi, absolvendi ab omnibus casibus et censuris etiam nobis reservatis aut reservandis, super votis dispensandi aut eas commutandi dispen-

Page 1