Voir plus haut, p
die, quam conscenderant naviculas, sub ipsam auroram huinana vestigia conspiciunt impressa in littore. Huronum dux, vir forlis -et christianus, consideratis vestigiis, non sunt, inquit, plures duodecim hostibus, si hostium h;ec vestigia sunt ; pergamus, ac si res ferat, pugnemus. Iroquœi parlim substiterant in insidiis, partira in adversa latebant ripa, bellatores septuaginta, armis instructi, quae illis Angeli et Batavi subministrant, non enim abest longé ab Iroquœis Virginia, et nova Hollandia. Postquam Hurones processere ad insidiarum locum, erumpit bostis, et ferreas fistulas in imparatos dis|)b)dit. Procurrunt eodem tempore qui latebant in ultiore ripa et Huronum naviculas igneis glandibus pertundunt perfringuntque. Hurones, quorum numerus multo inferior, plerique inermes, cedere, relictisque naviculis in Ticinum nemus |)rcTci|)iti fuga tendere. Pauci restiterunt duce Renato quodam Goupilio, Gallo, qui turpem existimans fugam, tamdiu vim inimicam sustinuit dum oppresus numéro et circumventus est. Ilostis elapsos in sylvam Hurones |>ersecutus retraxit plurimos è fuga.
P. Isaacus Jo<^nes fu^am facùe/n omiltil ne Christianos deserat. — Poterat P. Isaacus caplare latebras et hostem ancipiti prœlio distractum eludere. Ceteris fugientibus constitit in ipso pugna^ loco et ab Iroquœis, dum fugaces persequuntur, quasi prœtermissus et ignoratus addubitavit aliquandiu quid consilii caperet. Demum apud se staluit christianos ab hoste captos, ac prœsertim Goupilium, qui deducendum ipsum ad Hurones susceperat, non deserere. Igitur ultro se barbaris obtulit ejusdem cum ceteris captivis fortunœ socium. Miratus Iroquœus, cui tradita captivorum custodia tara insolentem in tanto periculo fiduciam, cunctari primo, demum postulantem ceteris addere. Statim Dei famulus id cœpit aggredi cujus causa potissimura remanserat. Ex Huronibus in hostium manus delapsis aliqui catechumeni dumtaxat erant : eos continuo sacra respersit unda, et idoneis monitis instruxit. Delectavit illum neophytorum egregia fortitudo ad omnes cruciatus excipiendos paratissima : sed incredibili dolore, ac etiam gaudio affecit duorum è caro et infelici agmine conspectus, qui cum evadere potuissent, redibant tamen ut ei vel opem aliquam ferrent, vel cum ipso saltem morerentur. Alter, dux ille Huronum erat ; qui parum adversus insidias eau-
tus, auctor extiterat pergendi porro et pugnandi; Eustacbius Ahatsistarius illi noraen. Alter, juvenis Gallus, Guiîlelinus Gostin\Tus. Et Eustachius quidem, re non segniter contra Iroquœos initio gesta, ubi nullam victoriœ spem esse vidit, pedibus salutem qua^siverat, jam insequentes longe fuerat pi\Tgressus, quse pernicitas Huronum est, cum P. Isaaci mernoria subiit. Repressit gradum, vestigia citius relegit, et in ejus amplexurn ruens : sanctè, inquit, promiserani til)i, mi frater, futurum ut quaecumque tua sors foret, mea pariter esset; en adsum ut promissi fidem exsolvam, victurus tecuni, aut tecum certè moriturus.
Accessit post paulo Gosturœus. ^Etate viribusque pollens, nec mililirc rudis, irruenles barbaros non sustinuerat modo, verum eliain repulerat, caeso ex eorurn ducibus fortissimo, cujus nece dum atloniti trépidant, conjecerat se in densum nemus. Jam evaserat, cum al)esse P. Isaacum respexit. Ubi te reliqui, mi pater, exclamât! Rursus perplexum iter sylv.x- revolvens, ad amicum et hostes properat. Audit incondilos clamores, et insanos ovantium ululatus; nec diu moratus, Patrem videt constrictum cum reliquo captivorum agmine. Ruit in medios, et ejus genibus advolvitur. At barbari, ut juvenem consj^exerunt, ira et furore iosluantes, ob ducem suum ab eo interfectum, invadunt catervatim, spoliant, et arreptis manibus ungues mordicus avellunt, digitosque comminuunt. Unus etiam manum uiediam adacto gladii mucrone perforavit. Non potuit continere se Isaacus quin egregium juvenem amplexaretur, et ad patientiam apposila oratione accenderet : Cbristiana bumanitas inhumana peclora efferavit, et velut indignati, quod quisquam inter tam immanes feras homo esset, fustibus et j)ugnis pium sacerdotem ab amico divulsum affligunt humi, infigunt crudos dentés digitis, ungues radicitus exstirpant, digitos ipsos rabidis morsibus plerosque commolunt.
In regionein Iroquœoruni deducïtur cum ali'is captwis ac dire torquetur. — Hoc feralis tragœdiaî praeludium quoddam fuit. In patriamreversuri praedam ac spolia inter se dividunt. Ejus prœcipua pars erat supellex sacra, et instrumentura sacelli, quod Isaacus ad Hurones Kebecco deferebat, quodque non sine lacrymis diripi a sceleratis praedonibus, et indignum in modum attrectari cernebat. Imponuntur deinde in naviculas captivi viginti duo, ceteris aut elapsis fuga, aut in pugna cœsis. Jussus cum aliis
cymbam conscendere senex quidem octogenarius : Quo tandem, inquit, pergam, homo id a^tatis ? Gonfîcite hic, si lubet, potius capularem senem. Milii quidem certiim est bine pedem non movere. Cum perstaret in sententia, eo ij^so loco trucidatus est, ubi paulo antenovam in Cbristo vitam per ])aptismum accej)erat, Geteri grave et molestum unius^mensis iter ingressi sunt. Ad sestiim, famem, verborum conlumeb'as accedebat acerrimiis doloris sensus è viihieribiis, et eorum putri sanie, nulla curatione adhibila. Sed nibil indignius P. Isaaco, ut ipse narrât, videbatur, quam quod Iroquœi per jocum et lidibrium vellerent sedate ac minutatim capillos barbamque miserorum : et ungues acutos (nam instar subuhirum pra^longos et rigides habent) in mollissimis qiiil>usque partibus corporis detîgerent.
Octavo, quam navigare creperant, die, facta est in lerram excensio Barbari correptis è vicina sylva fustibus, descendentes è cymbis captivos exceperunt, et ileratis ictibus ad vicinuni usque coliem prosecuti sunt. Cbiudebat agmen P. Isaacus, quem in honore prœcipuo apudChristianos esse intellexerant. Eum vero tanta immanitate ceciderunt, ])ra'sertim in anlerioribus crurum ossibus, et in ipso vultn, ut semianimis corruerit. Instare illi tamen nihilo secius, ictusque ingeminare, donec crudeli misericordia, veriti ne, si pergerent, in ipso vesligio periret, ferire destiterunt, ac suo in sanguine natantem ij^simet in coliem deportarunt. Ibi theatridium quoddam è comportatis corticil)us exstruxerant, in quo propositi captivi tortique spectantium crudeles oculos facilius pascerent. In P. Isaacum priraus furentium impetus incubuit. Digitorum qui superfuerant è priore carnificina, unum exurunt, alium crebro morsu convellunt, conteruntque; alium, ossibus divulsis, adhuc haerentem protrahunt, intortis ruptisque incredibili dolore nervis, quorum ingens numerus in manu et sensus accerrimus. Quidquod ingenio barbarie crudelitatis, non adbibebant cultros et ferrum, sed conchylii cujusdam, quo abundant, testulam. Ea non incidebat nervo;-, sed tanquam serra desecabat. Hinc multis manus et brachia fœde intumuerunt. Accessit qui nares abscinderet : sed eum semel iteruraque hoc tentantem occulta quaedam vis repressit. Eodem ferè modo ssevitum in ceteros. Atrocius in Eustacliium Ahatsistarium, cui post comesos digitos, acutum bacillum inseruerunt
in carpum sinistrae manus, et ad cubitum usque paulatim quasi terebrando adegerunt : quam lanienam vir fortis œque ac plus insigni mentis excelsitate pertulit.
Haec in limine regionis, velut ad spécimen, gesta. Quartodecimo Kalendas septembres, qui dies sacram Virgini in coelum Assumptœ lucem praecedit, ventum est in primum Iroquieorum pagum. Praestolabatur miserabilem catervam armata fustibus, spinis, aculeis et virgis è ferro ductuli confectis juventus, longo ordine hinc inde disposita. Jussi captivi lento gradu nudi procedere per medios ut ictuum grandinem, et plaudentium ludibria per otium ad satietatem exciperent. Fuit qui globulum ferreum magnitutidine pugni, e fune suspensum tam valide médias in scapulas impegerit P. Isaaco, ut propemodum ad terram conciderit, et obducto postea vulnere dolor extingui nunquam potuerit. Tandem in ferale pegma et crudelitatis theatrum omnes pro- <lucti fustibus iterum accipiuntur. Subeunt delecti carnifices cum cultris et corporum extremas [)artes, torosae carnis ac pulpam (nondum enim necare statuerant, sed cruciare tantum) temerè pro cujusque libidine, incidunt, lancinant, fodicant. Relicti eranl P. Isaaco duo ungues. Illos ut facilius evellerent, carnem unguibus subjectam ad ipsa usque articulorum ossa radicitus eruerunt. In ejusdem caput sese vesana caedentium rabies violentius effudit. Oderunt enim tonsum verticem et curtos crines.
Barbares quatuor casu oblatos baptizat. — Postridie, ipso die sacro Assumptaî in cœlum Deiparae, pertrahuntur ad vicinum pagum. Erat sol calidissimus. Recruduerunt aeslu liventes plagœ, cutisque brachiorum, colli, et tergi arefacta dissiluit. Dies duos, ac totidem noctes in hoc pago impasti manserunt. Mutatum genus carnilicum, aucta carnificina. Vinctis post terga manibus pueris puellisque dediti sunt, quorum quanto vis infirmior, tanto petulantior protervia, tanto crudelitas molestior. Turba procax abstinere ferro duntaxat jussa, ne vitam eriperet, quam in novos usque cruciatus sufficere cupiebant, certatim in affecta et lacerala membra prunas et calentem favillam conjecit, eo molestiori supplicio quod per vincula quibus captivi coerce- Lantur, non licebat aut declinatione corporis, aut manu grandinem igneam depellere. Ad hos ardores accedebat alter intestinus a famé et siti, quœ stomachum crudeli depascebant incendio. Jés. et Noui>.-Fr. — T. IL 28
Pergendiim nihilominus fuit ad tertium pagum. Ibiobjectaesunt famelicis aliquot spicse Indici frumenti : levé solatium tam diuturnae inediae. Alio sanctiore cibo famem Apostolicam, qiige animarum salute pascitur, explevit P. Isaacus. In eundem pagum adducti sunt eo ipso tempore Hurones aliunde quatuor, pariter captivi. Nactus locum duos ex illis alloquendi, Deum Ghristumque miseris, ad audiendum ipsa calamitate prœparatis insinuât. Offerebant baptisnio caput. Aquam arcessere promptum non erat. Haec Divinîc providentiae beneficio reperta comraodum est, in foliis grandioribus spicœ indici tritici relicta ex rore matutino. Ad alios duos applicuit sese cum in proximum pagum turba captivorum simul ageretur, et quantum loci temporisque ratio ferebat, institutos hausta raptim lympha è prtetereunte fluviolo, baptizavit. En cur verus Ignatii alumnus ultro se in captivorum agmen conjecerat. Satis gnarus animas quas servaret, quas juvaret, minime defuturas.
Gontinuo recepit mercedem Evangelica; cariiatis. Indignatî barbari quod cai)ti\os aqua salutari respersisset, médium corripiunt, colligant arctissimè, ac sublimem pendulumque librant. Dolore victus ut fatetur ij^se in suo autographo, unde haec omnia singillatim descripsimus, paulum ingemuit, rogavitque barbaros ut vincula parumper laxarent. Quo rogabat magis, ed magis astringebant. Itaque cogitationem et preces ad Christuro in cruce pendentem reflexit et exemplum de se ipso sumens intellexit quantos dolores pertulissel servator amantissimus, quando non lineis funibus, sed clavis ferreis constrictus pendebat, mole corporis tota è confixis manibus suspensa, aut in pedes pariter terro crudeli trajectos incumbente. Ceterum post quartam circiter horse partem Dei famulum cœpit anima deficere. Laxata sunt vincula ne citius moreretur, utque integram ad lentos ignés vitam afferret, quibus demum captivi omnes septimo^ quam fuerant comprehensi die, damnati sunt. Deo aliter visum,, cujus in manu mortalium corda et fata.
Gratias ingentes agebat superis agmen miserabile, cui concessum erat denique semel mori, cum Iroquœos incessit metus ne,. si P. Isaacum et Hurones omnes trucidarent, grave bellum et inexpiabiles iniraicitias susciperent adversus Gallos, quorum
fortitudinem et arma non ita pridem quidam ex ipsis pulst cœsique senserant. Re in deliherationem vocala decretum ut Gallis parceretur : ex Huronibus très delecli, qui lentis ignibusabsumerentur, ceteris usura vita^ concessa, j^arati confestim Huronibus rogi. Discedentes consolatus novissimis verbis sacerdosillud è Paulo Aposlolo sœpius inculcavit : Recogitate euin qui talem siistinidl a pcccatorlbus adversiim semetipsu/n coiitradictionem. Hebr. C. 12. Eustachio Ahatsislario, unie tribus infelicibus victimis, absolutionem peccatorum nominatim impertiit, cum eant ille oculis in cœlum ex condiclo sublatis expeliisset.
Fuerat ille P. Isaaco addictissimus, quem tanquam suum ira Christo parentem venerabatur, et quoties ad novum aliquem cruciatum Pater deposcebatur, sive ungues avellendi, sive frustuarium excipiendum, sive quid aliud ejus generis pararetur, aderat continuo Eustachius, rogabatque toi-tores immanissimos ut omisso sacerdole, sa^virent in se unum. Peculiari modo vocatus ad Fidem miros in ea |)rogressus brevissimo tempore fecerat. Nondum societatis homines pedem in Canadam intulerant, cum gravia quœdam |)ericula reputans, è quibus evaserat, cogitare cœpit non suis viribus, aut industria sua, partam sibi salutenv et incolumitatem, sed ope cujusdam potentioris Genii, cujus in manu vila mortalium felicitasque sita esset. Ubi vero disserentes de Deo rerum omnium |)rocreatore ac rectore Patres audivit,. omnino sibi persuasit illum ipsum esse, oui accepta referre omnia deberet. Hune invocare, illi se commendare, ab illo quicquid aggrederetur auspicari vehemenlius institit.
Ac sane vix credibile est quot bellica facinora, quanta felicitate ediderit. Cum ante menses paucos ductaret Hurones nom plures quinquaginta, inciderat in Iroquœos trecentos. Fudit omnes ac fugavit. .F]tate proxima superiori, cum lacum ingentem trajiceret, qui Hurones ab Iroquœis dirimit, conspexit cymbas com plures vulgaribus majores in se citatis rerais invehi. Trépidantes socios fugamque circumspectantes accendit aJ pugnam, et in hostes recta duxit. Ipse in primam qua? occurrit cymbam insiliens, arrejjta securi caput unius diffmdit, duos pryecipites deturbat in flumen. Mox in medios ruens hostes promptissimum quemque mactat, tanto ceterorum terrore, ut cunctï fugam arripuerint. Victor in fluvium se demittit ac duos illos ;v se in profluentem dejectos capit abducitque. Ad banc fortitudi-
ïiis bellicac laudem accedebant aliae multae, ingenii, hiimanitatis, liberalitatis, prorsus ut nihil desiderares nisi religionis verae professionem. Hanc retardabat quaedam in retinendis patriae superstitionibus pertinacia : Quam exuere conatus operam dili- ^entiorem erudlenti sacerdoti dédit ac demum cœlesti gratia uberius infusa, fidelium cœtui additus est pridie Dominiez Resurrectionis. Vix menses deinde sex in vivis superfuit, quibus omnes christianae perfectionis numéros videtur explevisse, cumulumque beneficiis divinitus acceptis, heroica multarum horarum in lentis ignibus patientia féliciter addidisse.
Dum illi très Hurones deflagrant, reliqui cum Gallis abducuntur in Iroquœoruin, a quibus fuerant capti, pagum. Mos est non Iroquœorura modo sed finitimarum longé lateque nationum; ut ■quorum captivorum vita; parcitur, ii adscribantur in aliquam indigenarum familiam, ut vicem locumque suppléant alicujus ex €adem familia, qui aut captus fuerit ab hostibus, aut in acie ceciderit. Sic jacturam suorum consolantur. Porro captivus ita cuipiam familial velut insitus, in ejusdem familiic [)Otestate ac îTjanu est, ac durius bumaniusve habetur prout fert eorum quibus addicitur natura vel voluntas. Ad hune modum distributi certas in familias Galli Huronesque miseram dominis crudelibus «ervitutem servire cœperant, cum subito illorum vita rursum in discrimen ingens venit. Montemagnius, Canadœ gubernator, moliebatur arcem ad compescendos Iroquœorum impetus, quam Richelœam de Gardinalis Richelan nomine appellavit. Illi hoc veluti frenum indignati concurrunt ut arcem evertant. Agmine tripartito per sylvas et noctem invadunt Gallos instantes operi. Jam munimenta prima perruperant, cum dux audacis turmae, proceritate corporis et capitis ornatu, quod lato praecinctum torque, ex lapillis versicoloribus confecto, gerebat, conspicuus glande plumbea exanimis sternitur : duo prœterea proceres csesi, plerique vulneribus debilitati. Geteri fuga dilapsi, et accepta clade ferociores in patriam se recipiunt. Fremere videlicet, Gallosque ad necem deposcere : non alias justïus inferias mitti posse manibus suorum ad Richelaeam arcem interfectorum : nec amittendam ulciscendae injuriae occasionera. Hœc vociférantes parant rogos, secures expediunt, diem et locum exercendae carnificinaî destinant.
Batavi de redimendis captivis agunt. — Hic admirari licuit mirifîcam Divin;c Providentiîe vim ad suorum famulorurn salutem excubantis. Batavorum fines ab isto pago distabanl circiter bidui. Manavit ad illos fama captos ab Iroquseis Gallos in summo versari periculo. Legationem adornant. Reposcunt Gallos, pretiura redimendis idoneum ofTerunt. Enim vero magna Iroquaeis injecta dubitatio, quia fœdus et amicitiam alere cum Batavis summopere studebant. Gogitur concilium. Scinduntur animi studia in contraria. Gallos Batavis donandos, ne accepto quidem redemptionis pretio, multi censent : alii reducendos Kebeccum ; sic ineundam communiter et a Batavis et a Gallis gratiam. Alir ferociores supplicium de captivis sumendum contendunt, id pertinere ad nationis gloriam, et ad sarciendam nuper acceptara cladem omnino necessarium : Batavos facile placatum iri. Vicit hccc sententia, quia plurium, et pejorum. Ergo ut Batavis utcumque satisfacerent, renunciant inclinare multorum sententiam ut Galli remittantur ad suos, nihil esse quod Batavi sint de illis soliciti, Kebeccum propediem reducendis. Nihil volebant aliud Batavi. Quamobrem legatione functi discessere. Soluli metu Iroquœi Gallos sic paulatim è medio tollere constituunt ut quam minino tumultu res ageretur. Ita necem illorum in casum aut privatas aliquorum inimicitias facile conjiciendam, nulla publica invidia.
Non longam interposuere moram, quin deliberata perficerent. Redibat sub vesperam in pagum P. Isaacus Jogues cum Renato Goupilio, et coronam B. Virginis alternis recitabant, cum barbaros adventare duos vident. Eorum unus ad Goupilium accedens securim, quam veste abditam gerebat, in ejus caput impetu tanto librat, ut semianimem ac sacra JESV et MARLE nomina ingeminantem dejecerit. Illico procumbit in genua P. Isaacus, et nudum sicariis caput oflert. Verum jubetur surgere ac metu parcere, quia, inquiunt, alteri familife mancipatus es, a qua nullum interficiendi lui mandatum habemus. Surgit, et ad amicum suo sanguine innatanlem accurrens ei peccatorum absolutionem novissimam impertit adhuc palj)itanti. Quo animadverso percussores geminato ictu, jacentem confecerunt. (3 Kal. octoh. 16^2.) — Vir erat candidissimis moribus, pielate in Deum, humanitate in omnes, patientia in adversis rébus, singulari. Artem curandorum vulnerum egregiè callebat, quam chirurgieen vulgo vocant.
Totum se nostris regendum permiserat, operamque suam juvandis iieophylis, interposita voti religione, dicaverat. Causa necis ipsi allatae hccc prx ceteris proditur. Sanclœ crucis signum manu duxerat in pueri fronte. Id observans senex cujus in tugutrio et potestate versabatur, maleficium credidit, ac nepoti suo pi\Tcepit, ut Galkim bunc interimcret. Magura plerique suspicabantur, et venificum, propter orandi consuetudinein. Annum quintum et trigesimum decurrebat.
jEruniKse P. Isaaci inter barbaros. — P. Isaacus in suura ireductus pagum servitutem iis aliquandiu servire perrexit quibus •addictus erat. Eos in sylvas cogebatur sequi per altas nives et ^icerrima frigora seminudus, curn venationi darent operam. Ibi .narrât parum abfuisse quin famé confectus interiret. Non deerant plerumque carnes, sed eas attingere sibi nefas duxit, qui erant rdaemoni libataR. Nam quoties ad sumendum cibum accingebant sese, prodibatin médium nescio quis, etpartem carnium lautissiimam quamque decerpens, eum, qui toto in cœtu maxime longaevus, orabat, ut bene cibis precaretur : En, Aïteskui (hoc illorum ïiumen erat) bas tibi carnes ofTerimus, rogamusque signifiées nobis quo degant in loco cervi, eosque agas in noslra retia. Deterritus liac impia consecralione P. Isaacus, decrevit emori jpotius millies quam profana degustare fercula. Radicibus arborumque baccis aegrè vitam sustentavit. Inde aliud etiam accessit incommodi, quod banc abstinentiam interprétantes numinis sui •contemptum et contumeliam, atrocissimum odium in veri Dei famulum conceperunt, et si qua in eum adhibuerant hactenus .humanitatis officia, penitus denegarunt.
Neque par tôt œrumnis potuisset esse, nisi Deus famulo suo ^iam et misericordem viduam, ut quondam ])rophetîc, paravisset. Obierat femina? in |)ago primariae filius. Hœc ut consolaretur •dolorem suum , P. Isaacum in Filium adoptavit, in eumque imaternam deinceps benevolentiam et curam induit. Ejus ope ac studio valetudinem paulum recuperavit, eumque suppeterent non analigne ad victum necessaria, totum se contuHt ad perdiscen- 'dam gentis linguam, magna s|)e ingentis cujusdam fructus ad -salutem animarum. Quippe in hoc tugurio non modo illius pagi, :sed etiam totius regionis concilia habebantur. Cum primum bal-
butire poluit, capita Fidei cœpit ingerere confluentibus ad concilium primoribus. Ac vicissim illi mulla cupide sciscitari, quanta esset inagnitudo solis, unde macula? quas in Lunae quasi facie cernimus, terrœ arabitus quam late pateat, cur mare statis intervallis accedebat recedatve, aliaque generis ejusdem. Quibus cum prœclarè satisfaceret, odium sensim amore ac veneratione mutabant. Sed bis ille non contentus, rudes animos a rébus creatis ad procrealorem paulatim traducebat : ab eo mundum conditum et redemptum : mortales eidem in coelis fruendo natos, viam ad banc felicitatem consequendam non esse aliam, atque verum numinis unius veri sempiternique cultum. Illum, queni nomine Aïteskui colerant, spiritum esse nequam, rebelle Dei mancipium, hostem generis humani. Perculsi rerum admirabilitate obstupescebant : nec pauci, prœter infantes plurimos, morbo ingruente sunt baptizati. Jam P, Isaacus impune pagos omnes circumcursabat, patebant illi omnium aures, omnes casa?. Unam dum prœteriret, vocari se audivit. Subit. Jacebat aeger intus, qui simul atque Patrem conspexit, quaesivit num se nosset. Neganti, Ego ille sum, inquit, qui dum captus es primum, vincula laxavi, quae te tam arctè stringebant. Ego vero, subjecit Pater, et gratiam habeo, et vincula, si vis, tua, meis istis longé graviora, solvam, teque in libertatem filiorum Dei vindicabo. Ingressus in hune modum de sacro baptismate loqui, auditur i)lacidè. Quid multa ? Crédit œger, docetur uberius ; regeneratus, paulo post pie moritur.
Ecce autem novum periculum. Iroquaeorum manipulus militatum abierat. Spargitur rumor omnes captos ab hostibus aut necatos esse. Propinqui ad placandos interfectorum mânes, P. Isaacum neci destinant. Ac trucidatus re ipsa fuisset eo ipso die, quo Christus Jésus pro humani generis sainte piacularem sese Patri victimam obtulit, nisi rumor contrarius, el verior, nullo tamen, qui deprehendi potuerit, auctore certo sparsus moram crudelibus consiliis attulisset. Adfuere bellatores lœti et incoiumes, cum captivis duobus et viginti. Pagus a mœrore ad hilaritatem traductus, sacerdos periculo et metu solutus est. Divinae Providentia? nutu ad sempiternam salutem captivis afferendam servatus videbatur. Viri quinque tantum erant; reliqui septemdecim pueri vel mulieres, turba imbellis atque innoxia. Ac ne
YÎri quidem ipsi hostes Iroquaîorum, nullum enim belluiii ante cum iis gesserant, ab illis longé disjuncti.
Sex captivos janijam roncremandos haptizat. — Sermone ignoto utebantur. Hinc difficultas major eos erudiendi, et ad baptismum addiicendi, quo curas omnes et conatus P. Isaacus intendebat Nec multum dabatur spatii, jam enim insontes victimas dirœ neci crudelitas Iroquiea et ingluvies addixerat. Disci*uciabatur sacerdos animarum sitiens, quod ab a^terno exitio vindicare miseros non posset, sermonis inscitia. Gestu, nutu, alloquitur, addit nutibus varias voces, è discrepantibus , quas norat, lingiiis depromptas. Algonquinum vocabulum, quod temere cum aliis jaciebat, exceptum est ab uno è captivis. Respondet Algonquinicè. Lœtus majorem in niodum Pater ubi eum Algonquinam tenere quoque linguam cognovit, quam ipse callebat, usus est illo interprète ad alios erudiendos. Capita Fidei praecipua volentibus iradit, ac sanguine Redemptoris dealbatos ad accipiendam immortalitatis stolam eo ipso die priuparat quo Christo reviviscenti partam de morte victoriam Ecclesia gratulatur.
Per ferias sacra^ Pentecostes alius captivorum globus eumdem in pagum est perductus. Viri statim deduntur neci, neque iis attenta sacerdotis experrecti caritas defuit. Feminas solebant ad opéra domestica reservare, nunquam in eas hactenus sa^vitum. Nescio quid causae tune incidit cur unam flammis devoverint. Portasse, quod ejusmodi sacrificio placandum da^moneni quispiam somniasset. Sane dum vivam videntemque concremarent, ut cuique corporis parti faces aut candentia ferramenta imponebant, exclamabat infaustus prœco : Hanc tibi victimam adolemus Aireskue; Sis bonus o! et felix tuis, victoriamque pugnantibus annue. Ad eam per medios ignés arrepsit Isaacus, nam ut antea ipsam alloqueretur, potestas nulla fuerat. Semuista calicem aqua? frigidaî petiit. Pater in occasionem imminens scypbum aqua^ dédit sitienti, et cum baptismo fontem aqaœ salicntis in K-itani œternam.
Ad bunc modum egregius sacerdos in ipsis vinculis, quibus jacebat constrictus, barbaros donabat libertate filiorum Dei, neque ulkim de iis bene merendi prœtermittebat locum, a quibus sese levi momento, si cujus libido ita tulisset, aut si quod somnium incidisset, necandum videbat. Gravissimum adiit péri-
culum exeunte Julio ejusdem anni MDGXLIII. Parantibus excursionem in Gallorura fines Iroquseis, unus ab eo litteras ad Gallorum Duceui commendatitias rogavit, credo ut illis fretus meliori esset conditione, si caperetur in acie; vel potius ut aditum ad Gallos nactus aliquid moliretur doli ac sceleris. Pater ita commendavit hominem, ut siraul Gallos de hostium insidiis et consiliis admoneret, ne perfidae genti facile fidem haberent, et contra vim œque ac dolos exubarent. Iroquœi litterarum fiducia propius ad arcem Richelœam subeunt, rati se tanquam amicos a Gallis excipiendos. Prœmittunt istum è suo agmine cum epistola cominendatitia : quœ simul atque lecta fuit, datus est in vincula tabellarius, displosa in Iroqu:eos rei eventum prœstolantes in naviculis, torraenta bellica. Diffugiunt trepidi, relicta in metu ac fragore navicula cum armorum parte. In patriam reversi clamant se a sacerdote proditos, conscriptàs ab illo in perniciera gentis litteras, dedendum neci caput inimicura , et pœnas scelerato à sanguine repetendas. Nec morse quicquam intercessisset, si tune adfuisset in pago, ubi degere consueverat. Paulo ante discesserat ad stalionem quamdam Batavorum, inde transiturus in Iroquaeorum quemdam pagum, ut cremandis aliquot Huronibus captivis baptismum, si qua posset via conferret.
Dum ad necem conquiritur, afflavit rumor Batavos, de quibus baud ita pridem optimè merili erant Galli; quippe vetuerant ne Ilurones in eos, ubicumque occurrerent, sévirent, aut in ipsorum fînibus aliquid bostile molirentur. Memores bujus humanitatis Batavi P. Isaacum faciunt de periculo, quod imminebat illi, certiorem, et boitantur ut Iroquacis quorum in coraitatu erat, elapsus, instructam in littore proximo navim conscendat, ac vêla in Galliam (nam eô solvebat navis) faciat. Stationis Batavica? pra3fectus ipsi obligat fidem suam fore ut eum Rupellam aut Burdigalam tutô deportandum curet. Pater noctem ad deliberandum petiit, stupente prœfecto dubitare iUum cunctarique in tanto discrimine. Postridie mane ad prœfectum reversus, quam non extimescain Iroqua^orum ignés, inquit, intelligere potuisti vel ex 60 quod in deliberationem vocandum putaverim num occasione uterer, quam tua mihi humanitas obtulit. Sed quoniam ratio lexque Divina vetat ne nos in periculum temere conjiciamus, neque ulla in barbares, quorum saluti me devovi, redundare utilitas ex mea
nece potest accipio quod ofFers, navira vestram conscendain, YÎtamque me vobis debere, dum vivam profitebor. Navigationis sumptus, et quicquid mea causa erogabitur, persolvam statim -atque littus Gallicum altigero.
Movit ea oratio Praîfectum, et eos, quos in consilium adhibuerat. Spondent omnes si navim semel conscendat, tutum et incolumem fore. Gonsederat P. Isaacus cum Iroquœis aliquot, comitibus et custodibus suis, piscatum profectis, ad fluvii ripam prope stationemhanc Batavorum. Dabo operam, inquit praefectus Batavus, ut ad ripam pra^sto sit noctu cymba, quœ te dilapsum •excipiat. His ita constitutis noctem cum istis piscatoribus transe- git in horreo villas Batavic»', vigil et in omnem diffugiendi occasionem imminens. Sopitis omnibus evadebat, cum soluti villae canes impetum in eum faciunt. Graviter a molosso vulneratus recipit se trépidé in borreum, seque velut ad somnum componit, sed Iroquœi latratibus canum excitati, et id quod erat suspicati, muniunt vectibus ostium seque propius illi admovent, ne quâ •elabatur. Desparabat fugam, seque totum Divinœ Providentiae permittebat. Appetente luce subiit in borreum villicus, quem ubi videt, leniter assurgens nutu monet, ut contineat canes, sic -elapsus et haerentem in vado molitus a^grè cymbam, inde ad navim evadit. Hic magna inter nautas orta disceptatio. Erant qui negarent accipiendum; adfuturos procul dubio Iroquaeos, et •captivum suum repetituros : non irritandam esse barbaram gentem et fœderatam. Alii contra clamitabant indignum facinus si ■dederelur homo innocens immanissimorum hostium crudelitati, •qui ad Batavos, tanquam ad asylum perfugisset : datam esse publicam fidem, nefas ipsam violari. Altercantibus visum posse conciliari sententias ita, si abderetur in bitebras, ut oculos ac •diligentiam investigantium Iroquaeorum fugeret, si forte accédèrent ad navim. Id ubi stetit, demittunt ilium in imam navigii partem, quo sordes omnes confluunt, et ubi mephitim tetram nulla sahibris aura discutit. In hoc fundo biduum permansit, loci fetore propemodum enectus ut singulis horis animam acturus ^ideretur.
Batavi vindicant illuin in Uhertatem, et in GaUiam déportant. — Intérim adest novus hostis, evangelii Calviniani praeco, et 4iaereseos minister. Nunciat venisse Iroquœos, et repetere capti-
vum quein scirent apud Bâta vos abditum : ni actutum dedatur, minari se flammam tectis injecturos, armentis agrisque stragem illaturos. Imrnolandum publicœ rei ac necessitati unum, licet insontis, caput. Ita videri pTcefecto Batavici prîcsidii. Réclamant mériter nautœ ; nunquam se commissuros profitentur ut eripiatur ■sibi qui suain in fidem se contulerit. Audiebat hîec Pater, et è suo erumpens cavo illas Jonje voces usurpavit, si propter me tem~ pestas orta est, prnjicite me in mare. Mox amplectens ministri manum, Duc, ait, quocumque lubet, sequor, et cuin illo ad Bata- Yorum stationem recta pergit. [Die 30 Augusti I6k3.] Ut illum aspexere seminudum, languentem, aerumnis confectum et famé, «ubiit omnes commiseratio : tum etiam admiratio virtulis et patientiae, ac Iranquillitatis in tanta calamitate. Primum illud curae fuit ut lateret. Ejus occullandi cura seni avaro data. Ab eo disjectus in aj)othecam seu cavum quendam, in quo lixivia fiebat, ibi diebus multis baesit, aridi panis frustulis parce datis œgrè •victitans, et frigida grave olente, quarn senex octavo quoque die in vas olidum conjiciebat. Hinc efPerre pedem vetabaturne veniret an conspectum Iroqu;eorum, identideni eô commeantium, abripiendus procul dubio et lacerandus. Jam enim de latebris inau- •dierant, jam illum spe devorabant, et minas praefecto Batavico, iitque arma intentabant. Furentes mulsit ostentato auro ; cui nihil resistit etiam apud barbares. Goncertatum aliquandiu de redemptionis pretio. Gonventum est in trecentos circiter nummos. Persoluto pretio impositus in cymbam [Die 5 novembr. 16k3] et in Oaliica provectus littora, primum Rhedonas exeunte Decembri anni MDGXLIII, denique Lutetiam incolumis tenuit : ad eosdem Iroquaeos, et eadem pericula anno verlente rediturus. [Maio,
LiiJER XIII Partis vi Histori.e societatis Jesu Res gest.e ix Canada a P. Juvaxcio.
Captivité du P. Bressani
P. Josephus Bressanius ah Iroquœis capitur. — Intérim soliciti Patres Kebeccenses de sociis ad Hurones profectis, de quibus perdiu nihil auditura fuerat, tentandum ad illos iter putaverunt. Difficilem provinciam recepit in sese P. Franciscus Josephus Bressanius, Italus, ante biennium advectus in Canadam, vir ingentis animi, et cuilibet labori ac periculo par. Mos erat Iroquœis excurrere ad solita latrocinia, cum primum œstas nivibus solutis recludebat itinera : Bressanius prsevertendum ratus dat se in viam, cum adhuc horreret humus gelu V. Kal. Maias MDGXLIII. Comités adscissit sex Hurones quorum quatuor Divinae legis uberius percipiendœ studio Kebecci per hyemem constiterant, et adolescentem Gallum. Jam fere locum periculi plenissimum evaserant, et ad insidias hostiles opportunum, cum una ex ipsorum cymbulis illisa cautibus frangitur. Emersere cum sarcinis vectores. Mora tamen eodem in loco, dum navicuhi reficitur, est necessario facta. Per hanc stetit quominus fluviolum tempori trajicerent, qui si fuisset transmissus mature prœteriissent, ab hostibus minime deprehensi.
Dum cunctantur, Huronumaliquis ferream displosit fistulam, ut sylvestres anseres transvolantes dejiceret. Eo sonitu excitati latentes in vicinia Iroqusei triginta struunt insidias post linguam terrae, quîeprogredientibus Huronibusflectendaerat. llluc ubi pervenit P. Bressanius, ut ejus navicula ceteris prœiverat, vidctcymbas très in suam recta ferri. Non erat resistendi locus, itaque deditionem ultro facit, et ab Iroquœis capitur una cum duobus, qui vehebantur eadem cymbula, comitibus. Hurones reliqui cum