Voir plus haut, pp. 74 et
Hanc noslram Sanctae iNIarise arcem dixerim an domum, lutantur qui nobiscurn sunt Galli, dum Patres nostri longe lateque excurrunt per oppida Huronum disjecti, perque Algonquinas nationes procul a nobis positas ; missioni quisque suse invigilans, solique ministerio verbi intentas, orani cura rerum temporalium in eos deposità, qui domi subsistunt : et quidem res domesticœ tam felicem cursum tenent, ut quamvis numerus noster excreverit, atque optemus maxime novum ad nos auxilium mitti, et externorum hominum et patrum prsecipue nostrorum ; nuUo pacto tamen necesse sit impensas crescere ; imo in dies minuuntur magis, minoraquein annos singulos petimus ad nos mitti rerum temporalium subsidia : ita plane ut nos ipsos sustentare maxima ex parte possimus ex iis rébus, quœ hic nascuntur. Neque vero uUus nostrûm est qui bac in parte magnum levamen non sentiat earum œrumnarum, qiire prioribus annis et omnino graves erant, et insuperabiles videbantur. Habemus enini piscatus et venationis majora quam ante subsidia ; nec piscium modo adipem atque ova pullorum, sed suinas carnes et lacticinia, atque adeo boves, unde speramus rei nostrse fiimiliari magnum incrementum. Hœc minute scribo, quia voluit ad se rescribi Paternitas vestra.
Res vero Ghrisliana progressum bîc capit expectatione nostra multis partibus majorem : numeramus enim hoc postremo anno baptizatos, fere septingentos supra mille : omissis pluribus, quos a Pâtre Antonio Daniel infra dicemus fuisse baptizatos, quorum numerus constare nobis certo non potuit. Neque vero ii sunt Ghristiani, quantumvis barbari, quos pronum esset suspicari, rudes rerum cœlestium neque satis idoneos mysteriis nostris. Plerique sane res divinas sapiunt, atque intime pénétrant; nec desunt nonnulli, quorum virtuti, pietati, et eximiae sanctitati, invidere sancte possint etiam Religiosi sanctissimi. Sic plane ut qui hœc viderit oculalus testis, mirari satis non possit digitum Dei sibique adeo gratuletur, tam felicem provinciam, tam divitem donis cœlestibus, labori suo obtigisse.
Undecim missiones excolimus, octo linguœ Huronensis, très Algonquinœ : totidem Patribus veteranis divisus labor. Linguse addiscendœ quatuor vacant, superiore anno ad nos missi : quos quidem prœcipuis missionariis comités adjunximus. Sic adeo ut
très solum Patres domi consistant ; alter verum spiritualiura Praefectus, alter Procurator et minister, tertius dernum Ghristianorum currc undique adventantium praepositus. Ghristianorum «nim paupertati de paupertate nostra subvenimus, eorumquc morbos curamus, non animi modo, sed etiam corporis : magno sane profectu Rei Ghristianse. Numeravimus hoc postremo anno hospitio receptos nostro fere ad sex millia : ut mirum sit, in terra aliéna, in loco horroris et vastœ solitudinis, educi nobis videri mel de petra, oleumque de saxo durissimo : unde non nobis solum, hominibus exteris, sed ipsis etiam incolis fuerit provisum. Hœc eo dico, ut intelligat Paternitas vestra Divinae erga nos munificentiœ largitatem. Cum enira hoc anno famés oppresserit circumstecta undique oppida, atque nunc etiam vehementius affligat, nuUa nos tamen hinc mali labes altigit, imo annonae habemus satis, unde très annos vivere possimus commode.
Res una posse nobis videtur nascentis hujus Ecclesiae felicem statum evertere, et Christianœ rei cursum morari : belli nimirum metus, atque hostium furor. Crescit enim in annos singulos, neque satis apparet unde auxilium nobis uUum adesse possit, nisi a Deo solo. Postrema quœ Huronibus nostris illata est clades, omnium fuit gravissima. Julio ha?c obtigit mense superioris anni 1648. Cum enim Huronum plerique ad Gallos nostros Quebecum versus, profectionem parassent, mercaturae causa; alibs alius labor ab oppidis suis extraxisset, multique expeditionem bellicam alio suscepissent ; improvisus hostis adfuit, atque oppida duo expugnavit, invasit, incendit; solita ubique crudelitate abductœ in captivitatem matres cum pueris, neque uUi œtati parcitura.
Horum oppidorura alteri, a Sancto Josepho nomen fuit : quae erat una ex missionibus nostris praecipuis , ubi extructas a:'des sacrœ, ubi christianis ritibus gens instituta, ubi fides jam altas radiées egerat. Prseerat huic Ecclesiœ Pater Antonius Daniel, vir magni animi, magnœ patientia^, raagnarum omnino virtutum; sed eximiœ ante omnia mansuetudinis. Sacrum de more vix dum absolverat post orientera solem, neque adhuc ab œde sacra discesserant satis fréquentes qui convenerant Ghristiani, quura audito hostili clamore, ad arma est subilo trepidatum. Ad
pugnam alii sese praecipiunt, ad fugam alii magis précipites r ubique terror, ubique luctus. Antonius qua parte infestum immiiiere magis hostem sensit, illuc advolat; suosque hortatur fortiter, nec christianis modo christianum robur, sed fidem pierisque inspirât infidelium; tanto animi ardore turn auditus loqui de mortis contemptu, deque gaudiis Paradisi, ut jam beatitate sua frui videretur. Et vero baptismum petiere multi ; tanto numéro ut cum singulis par esse satis non posset, uti coactusfuerit intincto in aquam sudario suo et circum se effusam plebem per aspersionem baptizare. Neque interea tamen hostilis remittebat furor : tormentario pulvere omnia late circum perstrepebant : multi circa eum prostrati,quos simul vitalisunda baptismi, simul kethalis ictus exciperet : fugam ut suos cepisse videt, ipse in lucra animarum intentus, aliénai salutis non immemor, oblitus suae, ad aegrotos, ad senes, ad infantes baptizandos, casas pénétrât, percurrit, zeloque suo implet. Tandem in aedem sacram se recipit. quo christianorum plerosque spes aeternaî gloriae, quo infernorum ignium metus, catechumenorum multos perpulerat : nunquam vehementius oratum, nusquam visa fidei verae, ac verae psenitentiœ argumenta certiora. Istos ba])tismo recréât, illos peccatorum vinculis exsolvit, omnes divinœ charitatis ardore inflammat. Haec tum illius fere vox unica : fratres, hodie erimus in Paradiso ; boc crédite, boc sperate, ut vos Deus aeternum amet.
Jam hostis vallum conscenderat , totoque oppido subjectis ignibus ardebant casœ ; monentur victores esse divitem prœdam et facilem, si templum versus properent : illic senum ac mulierum copiosum gregem, illic puerorum agmina. Accurrunt, ut soient, vocibus inconditis. Adventanlem sensere hostem cbristiani. Gapere eos fugam jubet Antonius, quâ parte liber adhuc est exitus : ipse ut hostem moretur, et fugienti gregi consulat bonus pastor, obvium se praebet armato militi, ejusque impetum frano-it; vir unicus contra hostem: sed nimirum divino ])lenus robore, fortis ut Léo dum moritur, qui tota vita sua mitissimus fuerat ut columba. Vere ut aptare illi possim illud Jeremiae, dereliquit ut Léo umbraculum suum, quia facta est terra eorum in desolationem, a facie irai columbie, a facie irae furoris domini. Tandem laethali ictu prostratus emissae in eum catapultai densisque confossus sagittis, felicem animam, quam pro ovibus suis posue-
ratbonus Pastor, Deo reddidit, Jesum inclamans. Saevitum barbare in ejus exangue corpus, vix ullus hostium ut fuerit, qui mortuo novum Yulnus non adderet; donec incensîl demum lede sacra, médias in flammas injectum nudum cadaver ita est concrematura, ut ne os quidem ullum restaret : nec sane poterat nobiliore rogo comburi.
Dum sic hostes moratur, etiam post mortem fugienti gregi suo salutaris : inulli in tutum se recepere : alios victor miles est assecutus, matres prcccipue, quas pendentium ab ubere infantium onus retardabat; aut quarum latebras proderet puerilis setas, sapienter adhuc timere nescia.
Jam quartum decimum annum posuerat in bac Missione Huronensi Antonius, ubique frugifer, vereque natus in salutem istarum gentium : sed nimirum maturus cœlo, primus omnium e societatis nostrœ hominibus nobis ereptus est : inopina quidem morte, sed eâ tamen non improvisa : sic enim semper vixerat, ut semper paratus esset mori : quamquam et visa sit Divina Bonitas erga ipsum fuisse singularis : nam octiduum integrum Exercitiorum spiritualium societatis absolverat calendis ipsis Julii, in bac domo Sanctœ Mariœ : ipsoque postridie, sine uUâ nova ac ne unius quidem diei requie in missionem suam convolarat : Deo nimirum sane vehementius ardebat, quam ullo unquam igné crematum ejus corpus exarserit.
Patria Deppensis erat, honestis, piisque Parentibus : ingressus fuerat societatem anno 1G21, tum viginti et unum annos natus, ad Professionem quatuor votorum fuerat admissus anno 1640; fmem denique vivendi fecit quarto Julii 1648. Vir sane egregius, vereque dignus filius societatis ; humilis, obediens, conjunctus Deo, invictse semper patientiae, infractique in rébus arduis animi : sic adeo ut nobis virtutum omnium exemplum illustre; cbristianis barbaris, fidei ac pietatis sensum eximium : omnibus, desiderium sui grave reliquerit, ipsis etiam infidelibus : daturus demum, et quidem speramus, toti huic regioni, Patronum in cœlis potentissimum.
Etvero uni e nostris (bomini sanctitatis pra^cipuse, et probatissimœ humilitatis ; is fuit P. Josephus Maria Gbaumonot) semel atque iterum post mortem adesse visus est. At primuni quum nostris Patribus in concilium coactis, atque agentibus,
ut soient, de re christiana promovendâ; videbatur interesse pater Antonius ; qui nos consiiio robore, qui nos oranes divino, quo plenus erat spiritu, recrearet. Patribus conspiciendum obtulit augustiore vultu, et eo sane qui nihil humanum spiraret, verum et ex ore conjici poterat, plus minus triginta. Rogatus Pater quomodo permittat Divina Bonitas servi sui corpus tara indigne post mortem haberi tanquam inhonesto vulnere faedatum, sic flammis consumi, nobis ut hujus nihil restaret, ac ne cinis quidem exiguus ? Magnus, inquit, est Dorainus et Laudabilis nimis, Respexit in haec opprobria servi sui, atque ut ea Divino modo compensaret, dédit mihi multas animas purgatorii, quœ triumphum iu cœlis meum comitarentur.
Finem ut scribendi faciam, neque epistola; modum excedam, addam P*»^' Vestrœ quod primum omnium debuerat scribi ; eum nimirum esse statum hujus domus, totiusque adeo missionis j vix ut putem quidquam addi posse ad pietatem, obedientiam, humilitatem, patientiam charitatem nostrorum ; atque adeo ad exactam regularum observantiam. Omnium vere est cor unum, anima una, unusque spiritus societatis. Imo, quod magis mirum videri debeat, e tôt domesticis hominibus, tam diversœ conditionis, tamque diversi ingenii ; servis, pueris, domesticis, railitibus ; nullus omnino est qui serio saluti animae suœ non vacet : plane ut hinc exulet vitium, hîc virtus imperet, haec sanctitatis domus esse videatur. Quod nostrum sane est gaudium, pax in bello nostra, nostraque summa securitas : quidquid enim de nobis disponat divina Providentia, sive in vitam, sive in mortem, hœc erit consolatio nostra, quod Domini sumus, atque ut sperare licet, œternum erimus. Hoc ita ut fiat, petiraus Benedictionem Paternitatis vestra^, et nobis et missioni nostrœ : e^o prœcipue omnium indignissimus, sed tamen. Rev^^'^ admodum P^'^tis \œ
Humillimus et obsequentissimus filius
Paulus Ragueneau.
Ex Domo Sanctœ Mariae
apud Hurones in nova Francia
Calendis Martii anni 1649.
Admodum Reverendo in Ghristo Patri nostro Vincentio Garaffœ Prccposito Generali
Societatis Jesu Romam.
Lettre du P. Ch. Garnier \ miss, du Canada,
AU R. P. Pierre Boutard de la Compagnie de Jésus, A Bourges.
M. R. P., P. C. Je vous remercie de tout mon cœur de la belle relique que vous m'avez envoyée. J'attends l'occasion delà mettre entre les mains de quelqu'un qui en fasse mieux son proffît que moi. Mais il faut que je vous fasse participant d'une nouvelle de ce pays qui est de grande consolation. C'est qu'il a plu à N. S. de donner la couronne de martyrs à deux de nos Pères, savoir est au P. J. de Brébeuf et au P. Gabriel Lallemant. Ils n'ont pas été fait mourir par un tyran qui persécute l'église, comme faisoyent les anciens tyrans; mais nous les appelons martyrs parce que les ennemis de nos Hurons leur ont fait beaucoup endurer en dérision de notre S^*^ Foy. Ces deux bons Pères estaient dans un bourg des Hurons, oîi ils avaient une église qu'ils administraient avec beaucoup de zèle et de sainteté. Le 16^ de mars de cette année, de grand matin, ils eurent nouvelle assurée que l'armée ennemie venait fondre sur le bourg; ils se résolurent d'imiter J. C. le bon pasteur et de mourir pour leur troupeau. Ils demeurèrent donc (quoiqu'il leur eust esté très aysé de se sauver) pour confesser les chrétiens et baptiser les catéchumènes et les infidèles, ce qu'ils continuèrent de faire jusqu'à ce que les ennemis saccageant le bourg, les prirent et les emmenèrent à une lieue de là, où ils leur firent endurer toutes les cruautés qu'ils font endurer à leurs ennemis; mais, ce qui est remarquable, c'est qu'ils leur firent souffrir plusieurs tourments en haine et dérision de notre S^^ Foy. En dérision du baptême, ils les arrosèrent d'eau bouillante, et en dérision de ce