‹ Les Jésuites et la Nouvelle-France au XVIIe siècle d'après beaucoup de documents inédits par le P. Camille de Rochemonteix (volume 4)Chapitre 259 sur 279 · Voir plus haut, p · texte numérisé non relu

Voir plus haut, p

idiomate, uno aut altero mense excepto quibus terrain coluimus, unde tenuem nobis victum comparare utcumque possemus. P. Joannes Brebeuf vir pius et prudens et corpore robustus acerbum hiemis tempus cum barbaris transegit, unde maximain peregrinaj linguae cognitionem hausit, nos intérim ab interpretibus, licet maxime alienis a communicando barbaro hoc idiomate, obtinuimus, praeter spem et expectationem omnium, quod sperare poteramus. Sed hœc sunt tantum gemini idiomatis rudimenta, mullo plura supersunt ; ad multiplicationem quippe nationum, multiplicantur idiomata, ac terram hanc longe lateque diffusam incolunt quinquaginta ut minimum nationes, ingens sane campus in quo nostra excurrat industria; messis limita operarii pauci, qui tamen eo sunt aniuio, per Dei gratiam, ut nullis leneantur difficultatibus, quamvis fructus spes magna nondum affulgeat, adeo rudes sunt incolœ et proxime ad bestias accedentes.

Certe hoc unum solatur nos, quod Deus optimus, maximus, in repetenda mercede, fructus non tain sit habiturus rationem, quam voluntatis nostrac et laboris impensi; modo grata sit ipsi ha?c nostra qualiscumque voluntas, non est quod maie localam operam nostram existimemus. Nullus ergo alius hoc anno fructus quam loci, personarum et idiomatis duaruin nationum cognitio, si barbarorum ratio habeatur. Nam Gallis nostris, qui très hic tantum supra quadraginta numerantur, praesto fuimus, quorum générales totius vita? confessiones audivimus, habita prius exhorlatione de ejus confessionis necessitate; singulis prœterea mensibus geminam ad eos concionem habuimus. His majora dabit sequens annus, Deo bene juvante, et totum hoc negotium ut hactenus fecit promovente.

Valent nostri oinnes, per Dei gratiam. Vix unus utitur linleis cum decumbit. Quod superest nobis temporis a propria et proximorum salute, id totum in excolenda terra iiisumitur. Longe alia fuissent virtuluin incrementa, si alium Nostri non desiderassent superiorem. Facile est P' Vi0 remedium adhibere, longe melius obsequenlis quam imperantis personam sustineo. Dabit hoc mihi ul spero Pas Va a qua id qua possum aniini demissione peto, nec hujus remedii defectu remorabitur diutius alacritatem Nostrorum in augendis virtutibus. E Gallia inissi sunt ad nos hoc anno operarii primum hic domicilium societalis erecturi, quod omnino necessarium indicavimus propter Gallos nostros hic coramorantes

et nusquam alibi ; erigentur postea in aliis nationibus in quibus major speratur fructus : certas enim et statas sedes habent. Ad eas brevi missuri sumus unum e Nostris, vel duospotius, nimirum P. Joannera de Brebeuf et P. Annam de Noue, quorum missio si succédât, latissimus aperilur Evangelio campus. Barbarorum opéra eo deducendi sunt, neque enim aliis viatoribus uli possunt. Cura bona superiorum venia redit in Galliam P. Philibertus Noyrot, boc totum negotium ut bactenus fecit promoturus. Indiget Ptis Vœ auctoritate ut liber possit agere cum iis qui res noslr;is curant. Facessunt ipsi aliquid negotii Lutetiœ Patres nostri qui, nescio quam ob rem, non nihil videntur alieni ab bac missione. Gui nisi favisset bonae mémorise P. Cottonus, omnino jacuissent res nostrae. Veruin quia rediturus est ineunte vere P. Noyrot, omnino alius e nostris erit necessarius Luteti.T vel Rhotomagi qui in ipsius locum sufliciatur, et rerum nostrarum curam suscipiat, necessaria singulis annis mittat et litteras nostras accipiat, sitamen ita judicaverit Ptas Va . Septem ergo hic residui erimus : Patres quatuor : P. Ennemundus Massé, admon. et conf., P. Joan. de Brébeuf, P. Annas de Noue, et ego. Coadjutores vero 1res : Gilbertus Burel, Joannes Cxoffestre et Franc. Charrelon, parati omnes ad quosvis labores pro Dei gloria suscipiendos.

Sanctissimis Pis Vœ sacrificiis commendant se omnes.

pis \x YlUus bumillimus.

Carolus Lalkmant.

E Nova Francia. Cal. Aug. 1G2G.

P. S. — Le P. Garayon a donné une traduction de cette lettre dans ses Documents inédits, t. XII, p. 117.

LlTTER.E MUTII VlTELLESCHI, Pr.EPOSITI GeNERALIS SoCIETATIS

Jesu de collegio Kereci constituendo

15 Augusti 1635.

Mutius Vitellescus , Societatis Iesv Praepositus Generalis, omnibus in quorum m anus hœ litterœ venerint, salutem in eo qui est vera salus. Gvirn nobilissimus atque illustrissimus Dominus, Dominus Nicolaus Roallius, Eques Torquatus , Marchio de Gramache , Baro de Longroy, et Hincheville, ac Dominus de Beauchamp, Mareùil et Bonnincour, etc. Et nobilissima atque illustrissima Domina, Domina Francisca Mangot, ejus conjux, divini amoris, salutisque animarum zelo permoti, unum Societatis collegium in Nova Galliâpro spirituali Ganadensium auxilio et institutione fundare proposuerint, et in hune finem eidem nostra* Societati sexdecim aureorum millia pure et irrevocabiliter inter vivos donaverint; Nos eodem studio ducti, et idoneam nostrae Societatis ministeriis sedem in illis partibus fore confisi, ac utriusque pietati et propensœ ergà nostram Societatem voluntati, quoad in nobis est respondere exoptantes, praedictam donationem cûm nostro , turri nostrorum sucessorum nomine, omni meliori modo quo possumus, acceptamus, ipsosque nobilissimos illustrissimosque Dominum Nicolaum Roaltiuin, et Domina m Franciscam Mangot primi Societatis nostrae collegïi in dicta Nova Gallià ex illà pecuniae summâ erigendi, et constituendi, Fundatores cum omnibus praerogativis et gratiis à nostrà societate aliis Fundatoribus dari solitis, agnoscimus et recipimus : Deumque precamur, ut tam piâe fundalioni féliciter aspiret, ac de inexhausto Filii sui thesauro nostram inopiam supplens, eosdem nobi-

Page 1