‹ Les Jésuites et la Nouvelle-France au XVIIe siècle d'après beaucoup de documents inédits par le P. Camille de RochemonteixChapitre 286 sur 306 · Voir plus haut, p · texte numérisé non relu

Voir plus haut, p

cere tria maxime, concessa à Summo Pontifice plena ad morem anni Jubilaei indiilgentia : Paschales feriae, quse obvenernnt interea, tum denique exorta contagies. Quare ut omnium pietatem accenderem, accensae facerem satis, ut aegris adessem, modo ad majorem, modo ad minorem navim aut arcem interdum currendum fuit, non sine summis laboribus. Sœviebat acutum suprâ cogitationem frigus, via per dumos, nives, paludosam terram, quae gelu malè solidata, vestigia passim fallebat, pedes, crura secabat; cubandum fuit sub dio ; tentavit me interea febris, necnon et communis morbus, quibus non cedendum tamen existimavi, maxime ne deessem aegris.

Ergo aegrotaverunt multi, obiére viginti quatuor, quos omnes prœter unura et alterum, ecclesiaî sacramenlis munivi. Ex his nautae quatuor, ejuratà prius calvini hieresi. Hactenùs de Gallis ; nunc ad naturam loci et indigenas.

Sita arx ad 57 gradum latitudinis; hyems hic paenè continua, puta in septembri ad junium. Quo tempore nemo foras exeat impunè. Gerte è nostris huic aures, illi nares adustœ, ac mihi quidem obriguit penè crus alterum. Paludosum plerumque solum, ibi arbores paucœ. Virgulta tantum videre, ut vêpres, salices, quod autem mirabere, perdices suprà modum fréquentes, item anseres, atque imprimis magna vis Caributorum. Caributus penè prœter cornua damse plané similis. Barbari indigenœ nihil avence colligunt, toti sunt in venatione, quâ solâ victum sustinent. Nulli apud eos pagi. Vagantur errabundi quà felicior venatus : aîstatis tempore ad oras maris propius accedunt. Ubi redit hyems, médias in terras recipiunt sese. Pigra gens, timida, parum ingeniosa, vitio dedita ; quod ad religionem, ut captus est Canadensium.

Versus lacum Superiorem his succedunt septem aut octo nationes, quarum illustriores fortitudine, numéro, ingenio, Assinohoeli et Krigi. Morantur illi in pagis ad très quatuorve menses continuos : quo temporis spatio religionis ch°=^ prœcepta edoceri possent. Ab his spargendi divini sermonis initium habendum esse existimaverim.

Porro ad ediscendam linguam barbarorum hujusce orac incumbere parùm mihi licuit hactenùs, qui operam omnem dare Gallis coactus fuerim ; multa tamen verba schedulis excepi : confessionem sanct™* Trinitalis, Dominicam orationem, Salutationem

angelicam, Symbolum ap^""^, capita decalogi, versi palrio sermone, ut potui. Ipsis eliam aliquid de felicitate aeternâ, cum se dédit occasio, balbutire non defui. Inter eos baptisrao lustrari grandiores natu duos, qui statim expiravere ; infantes très, quorum duo pariter paulô post raortui. Alterius infantuli corpus petieram à Pâtre, more nostro sepeliendum. Annuit ille, ceremoniisque adesse voluit cum multis è sua gente. Obstupescere scilicet barbari, ritus nostros mirari, hoc nostrœ in ipsos voluntatis testimonio mirifice capi in relig*^™ ch»"^ benè affici , me ut eos adirem etiam atque etiam rogare. Hsec narrare habui à decimà ^ugusti an. 1694 ad 24 augusti an. 1695.

Lettre de Mgr de Saixt-Vallier

Page 1