‹ Les Jésuites et la Nouvelle-France au XVIIe siècle [microforme]Chapitre 315 sur 323 · XVI · texte numérisé non relu

XVI

LETTRES DE VICAIRE GÉNÉRAL ACCORDÉES AUX MISSIONNAIRES JÉSUITES PAR MGR DE LAVAL

Franciscus gratiàâ Dei et sanctæ sedis episcopus Petreensis, Vic. ap.in N.F., etinibi primus episcopus à Rege X° nominatus. Dilecto nostro in Dno filio N. sacerdoti religioso societatis Jesu, et, eo deficiente vel absente, homini ex eâdem societate ejus vices agenti salutem et benedictionem.

Non possumus satis laudare Deum, quod videmus zelum et charitatem, quâ omnes societatis vestræ patres pergunt impendere sese in hâc totà novà ecclesià, ut gloriam Dei christique regnum in eû promoveant et ut procurent salutem animarum, quas placuit Deo nostræ curæ commitere. In ‘primis autem est quod Deo maximam laudem tribuamus ob illum felicem successum, quem ille impertit tuis laboribus à multis annis, ex quo cum eo robore et firmitate animi operam tuam navas ut stabilias fidem in ïis regionibus quæ ad septentrionem et occidentem pertinent. Undè committere non possumus, quin et ipsi et sociis eam lætitiam et consolationem animi singularem significe= mus, quam indè percipimus : atque ut quantum fas est, quopiam nostræ bonæ voluntatis testimonio, aliquid promovendis hisce gloriosis consiliis conferamus, confisi pietati, bonis moribus et

doctrinæ tuæ voluimus equidem te constituere nostrum vicarium generalem in his omnibus præfatis regionibus, uti per has præsentes litteras facimus, talem te constituendo et stabiliendo. Ac proïndè in eum finem eam concedimus potestatem et juridictionem, quæ possunt huic muneri adnecti, ut facias et stabilias nostri loca ea quæ judicaveris esse necessaria ad bonum et progressum spiritualem harum novarum ecclesiarum, quarum curam

Page 1