NY
A. 1182. Echange de l'église d'Alagon, avec celles de Pedrola et d'Axver.
Novit Dominus refugium esse dissidentibus, et in tempore iracundiæ pater concordiarum factus est. Notum sit ergo omnibus hominibus, quod Auscitana Ecelesia frequenti et assidua querela Cæsaraug. pulsavit Ecclesiam super Eccles. de Alagon, quoniam a Donativo Alphonsi illustris Regis Arragonensis, et confirmatione venerandæ memoriæ Papæ Innocentii et successorum ejus Auscitanæ canonice debere habere fiducialiter asserebat; e contrario vero Cæsaraugustana, Ecclesia asserverabat prædictam possidere Ecclesiam ex Donativo ejusdem venerabilis et victoriosi Regis Arragonensis Alphonsi, et venerabilis Regis Ramirini, et confirmatione sanctissimi Papæ Eugenii, et successorum jus. Demum hinc inde habitis altercationibus, cum prædicta controversia debito caleulo non posset terminari, arbitrio prudentum virorum sopita est. Siquidem Geraldus Auscitanæ sedis venerabilis Archiepiscopus, et ejusdem Ecclesiæ Conventus; et P. Cæsaraugustanæ sedis venerabilis Episcopus, et ejusdem Ecelesiæ Conventus, pari voto et concordi assensu se Supposuerunt arbitrio scilicet Reverendi..…… Oscensis Episcopt, Wilhelmi Bernardi Olorensis Episcopi, et Magistri Ricardi Taraconensis Archidiaconi, et G. Cæsaraugustani Archidiaconi; et G. Sancii Archidiaconi; et B. viri relligiost Genrensis Monachi. Isti autem prædicti pariter arbitrati sunt, habito utriusque partis assensu, quod facta permutatione in compensationem Ecclesiæ de Alagon, haberet Auscitana Ecclesia, a Cæsaraugustana Ecelesiam de Pedrola, et Ecclesiam de Azoer, eum omnibus decimis, terminis, et pertinentiis suis in perpetuum possidendas, cum omni jure Parrochiali, salvo jure Diocezano, videlicet 4. et vera obedientia, et correctione Clericorum, eura animarum, et vocatione ad synodum; consecratione Ecclesisrum
à | L{ NU.
et confirmatione Chrismandorum, et jure Archidiaconali, quod sibi retinuit in perpetuum Cæsaraugustanus Episcopus. Ordinante vero divina gratia hæc amicabilis compositio unanimiter utrique parti placuit, et instrumentum præsentis transactionis Alphabeto divisum fieri mandaverunt; et a Metrapolitano Taraconensi, et domino Papa confirmari rogaverunt. Ego Geraldus Auxitanus Archiepiscopus voluntate et consensu totius Capituli Auxitani renunciavi per me et successores meos universo juri quod Auxitanæ Ecclesia cujuscumque donativo vel confirmatione habebat vel habere videbatur in Ecclesia de Alagon ; et in commutatione secundum arbitrium prædictum suscipio Ecclesias de Pedrola, et Azoer, cum omnibus terris et pertinentiis suis, et hoc transactionis instrumento signo meo confirmo. Et Ego P. Cæsaraugustanus Episcopus voluntate et assensu Cæsaraugustani Capitult propter hanc renunciationem et pacem inter nostram et vestram Ecclesiam sectandam, dono Ecclesiæ Auxitanæ et vobis Geraldo Archiepiscopo, et successoribus vestris, et in perpetuum habendas trado per me et successores meos Ecclesias de Pedrola et Azoer, cum omnibus decimis, terris, et pertinentiis suis, salvo ut supra jure Diocezano, et Archidiaconali, et transactionis instrumentum signo meo confirmo. Tractum est hoc anno ab Incarnatione Domini 41892, et era 1290. in mense Novemhri 7. calendas Decembris, in Jacca, regnante Rege Idelphonso in Arragone, et in Barchinone, et in Provineia; et Domino Berengario Archiepiscopo in Tarracona, Episcopo S. in Osca, Episcopo P. in Cæsaraugusta. Petrus Dei gratia Cæsaraugustanus Episcopus. Berengarius Dei gratia Tarraconensis Archiepiscopus. Ego Geraldus Auxitanus Archiepiscopus hoc transactionis instrumentum signo meo confirmo + et propria manu corroboro. Ego G. Auxitanus Archidiaconus subseribo, et hoc signum facio. Ego Stephanus Oscensis subscribo, et hoc signum facio. Ego Bertrandus Olorensis Episcopus subseribo, et hoc signum + facio. Ego Petrus Prior subscribo et hoc signum + facio. Ego Petrus Sacrista subseribo, et hoc signum + facio. Ego Garsios Archidiaconus subseribo, et hoc signum+ facio. Ego Arnaldus Archidiaconus subscribo, et hoc
signum facio. Hoc Richardus ita + signum trahit Archilevita. Ego G. Sancit Auxitanus Archidiaconus subseribo, et soc signum + facio. Ego Sylvester Capellanus Cæsaraugustanæ Ecclesiæ subseribo, et hoc signum + facio. Ego W. Prior sanctæ Mariæ subseriho et hoc signum facio. Ego Raymundus hanc
chartam seripsi, et hoc + signum facio.
NME
Charta Bernardi Ducis et Marchionis pro monasterio Alagonensi.
In nomine sanctæ et individuæ trinitatis. Bernardus gratia Dei Comes, Dux, atque Marchio. Notescimus omnibus fidelibus nostris præsentium scilicet et futurorum qualiter adiens Frugellus venerabilis Abba mansuetudinem nostram deprecatus est ut ex monasterio sibi commisso in pago Palliarense, valle Vrritense, cujus vocabulum est Alagone, et fundata Ecclesia in honore sanètæ Mariæ vel saneti Petri, seu cum Ecelesiolas vel erras, cellas vel loca et beneficia ad eundem monasterium pertinentia, et monachis sibi subjectis tam pro auctoritate gloriosissimi senioris nostri Caroli Regis cum ista carta firmaremus, sicuti et fecimus. Quapropter omnium fidelium nostrorum cognoscat sollertia quod nos eidem venerabili Frugello Abbati successoribusque ejus concessimus ut nullus Comes vel judex aut exactor aut vicarius vel nullus ex fidelibus nostris tam et præsentibus quam et futuris infra eodem monasterio vel eorum cellas aut beneficia vel appendicia non ad fidejussores tollendos hominesque distringendos aut freda vel paratas exigendas vel parafreda tollere aut ullas redibitiones aut illicitas occasiones nostris futurisque temporibus ingredi audeat ; sed liceat memorato Abbati suisque successoribus res ejusdem monasterii cum omni sibi pertinentia et cum alia quæ ibidem quis augere voluerit, vel dictus Abbas vel sui monachi adhuc habent ad conquirendum, omnia in quietudine quieto ordine possidere. Po-
Ste.
stulavit etiam idem venerabilis Abbas ut cuncta pecora gregum suarum per cunctas colles et calmes sive pascuaria absque ullo homine blandiente pascant, quod ita et fecisse nos omnium fidelium nostrorum cognoscat solertia. Si quis autem hoc decreum nostrum cum audacia frangere ausus fuerit, juxta ceteras immunitates legem solvat, solidorum videlicet sexcentorum. Et ut hæec carta in omnibus optimam habeat firmitatem, manu nostra subter eam firmamus. Signum Bernardi Marchionis. Da-
ta x1r. Kal. Augusti anno xxxir. Karolo gloriosissimo Rege eliciter. Amen.