‹ Les œuvres de Pierre-François-Bénézet Pamard, chirugien et oculiste, 1728-1793; un contemporain de DavielChapitre 53 sur 72 · LT LIST TS LS LL · texte numérisé non relu

LT LIST TS LS LL

Diplôme de Docteur en Médecine de Pierre-Francçois - Bénézet Pamard.

(6 juin 1783.)

FIACRIUS FRANCISCUS DE GRAVE, Dei gratia, et Sanctae Sedis Apostolicae aucthoritate, Valentinensis Episcopus et Comes, Soyonensium Princeps, almae Universitatis Valentinae Cancellarius, omnibus hoc diploma lecturis, salutem in Christo Jesu. Sapienter a majoribus nostris comparatum est, ut studiosissimis adolescentibus, qui bonam operam Philosophiae et Medicinae studio complures annos navassent, honores haberentur, et praemia quaedam üs publice in omnium Medicorum conventu decernerentur. Nam ut praeclare ab antiquis dictum est, honos alit artes, praemiumque virtutis honos esse debet. Neque vero minore sapientia cautum ab us fuit, ut 11h honores is solis tribuerentur, qui eruditionem et doctrinam suam bonis et idoneis judicibus probassent. Qua de causa, certamina quaedam litteraria in Collegio Doctorum Medicorum sunt instituta, et disputationes adhiberi solitae, ut qui studiorum suorum fiducia freti pr'aemia 1lla petere auderent, et qui de sententia cognitorum digni judicati essent, quibus honos haberetur, hi merita dignitate ornati ab his dimitterentur. Ob hasce res cum Dominus Petrus Franciscus Benedictus PAMARD,, Avenionensis, in artibus Magister, bonam operam Philosophiae et Medicinae studio dederit, in Medicorum Doctorum Collegio Regio productus, ad praesentationem clarissimi viri Caroli Francisci Ruel, doctoris aggregati in Facultate Medica, doctrinam suam universo ïlli ordini, habitis acerrimis adversus se disputationibus, probarit, summoque omnium illorum consensu dignus habitus sit, qui Doctoratus Gradum in Philosophia et Medicina in publico conventu caperet, Nos eum pro Apostolica, Regia et Delphinali authoritate Nobis attributa Philosophiae et Medicimae Doctorem DE RIGORE EXAMIMIS decrevimus, creavimus, pronuntiamus ; potestatemque eidem fecimus, ejusque dignitatis insignia jam nunc in ipso vestigio de manu supradicti Patront et Assertoris sui accipere, ut posthac ubique terrarum ei Hceat Medicinam exercere, de ea uti et frui. Quod nostrum Decretum ad perpetuam

rei memoriam in acta ejusdem Academiae referri Jussimus per Magistrum FRANCISCUM MESSANGERE, Notarium et Secretarium ejusdem Universitatis, eique mandavimus, ut praefati Decreti copiam et exemplum supradicto Domino Petro Francisco Benedicto PAMARD, quoties postulabit, praebeat. Quod etiam testationis causa majore Academiae sigillo obsignandum et confirmandum curavimus.

Datum et actum Valentiae in Delphinatu, die sexta mensis juan, anno Domini millesimo septingentesimo octogesimo tertio. Testes adfuerunt viri clarissimi R. P. BASILIUS CLERC et MATTHAEUS-APOLL. BERGERON, Doctores Aggregati in Sacra

Facultate Theologica ejusdem Universitatis.

De mandato dicti domini mei Vice-Cancellari sic actumi, gestum et concessum, me Secretario Universitatis subsignato

MESSANGERE.

Diplôme de Maître en Chirurgie

d'Antoine -Jean - Baptiste - Bénézet Pamard.

(15 février 1782.)

UNIVERSIS ET SINGULIS DOMINIS TAM ECCLESISATICIS QUAM SECULARIBUS AC ALIIS QUIBUSCUMQUE, quacumque auctoritate seu potestate fungentibus seu functuris, ubilibet constitutis, seu loca tenentibus ipsorum, et eorum cuilibet in solidum, ad quem seu quos praesentes nostrae ltterae pervenerint, nos DE LAURIS, eques, viguerius praesentis civitatis Avenionensis, pro S. D. N. P. et Sancta Romana Ecclesia, Salutem et honoris argumentum cum desiderio complacendi, notum facimus, et in verbo veritatis attestamur quod nobis pro parte ANTONII JOANNIS BAPTISTA BENEDICTI PAMARD, Avenionensis, filii Magistri PETRI FRANSCISCI BENEDICTI PAMARD, Magistri ad artes et Magistri chirurgi ejusdem civitatis, per longa tenf pora in arte Barberiae et Chirurgiae indefesse audivisse et exercuisse pluribusque magistris chirurgis in pluribus civitatibus causa, adiscendi inservisse, indeque juxta privilegia et indulta

apostolica barberiorum et chirurgorum praedictae civitatis Avenionensis per Sanctam Sedem Apostalicam super hoc concessa, super examine ipsius exponentis sufficientiae ac experientiae et idoneitatis super artibus praedictis fiendis examini magistrorum barberiorum et chirurgorum juratorum in eadem arte electorum, nominatorum et deputatorum in dicta civitate Avenionensi, scilicet magistrorum PETRI FRANCISCI BENEDICTI PAMARD, RENE HYACINTHI LOWEL BEAUREGARD, FRANCISCI CLE- MENT, HIEROSOLIMI SAUVAN, civium Avenionis, ad fines et effectus ipsum exponentem admittendi, si sufficiens et idoneus reperiretur, se submisisse, experientiamque in talibus fieri solitam et consuetam fecisse; et quia, sicut eadem sua subjungebat petito, cupiat idem exponens in praesenti eivititate et alib1 in dictis artibus Chirurgiae et Barberiae practicare et continuare, apothecam, ut ali magistri, erigere, levare et tenere dum et quando sibi videbitur et placuerit, propterea humiliter fuimus requisiti quatenus ex nostro incumbenti officio sibi licentiam erigendi, tenendi et levandi apothecam Barberiae et artem Chirurgiae exercendi in praesenti civititate et ahbi, ad instar aliorum magistrorum chirurgorum barberiorum jam dictae civitatis sibi dare et concedere dignaremur.

NOS igitur informati de articulis, statutis, privilegus, et libertatibus eisdem Magistris in arte Chirurgiae et Barberiae supradictae civitatis Avenionensis concessis ef per Summum D. Nostrum Papam ejusque officiarios curiae temporalis Avenionis .confirmatis, aliisque ordinationibus praefatae curiae super praemissis factis et editis, VOLENTES eosdem articulos, privilegia et libertates in quantum officium nostrum tangit infringere, quinimo illos, illa et illas ac contenta in illis servare et manutenere, attenta etiam relatione nobis per praefatos magistros PAMARD, BEAUREGARD, CLEMENT et SAUVAN, Magistros juratos in dicta arte, super sufficientia dicti magistri JOANNIS BAPTISTAE ANTONII BENEDICTI PAMARD , diligenter et rigorose in praedictis artibus Chirurgiae et Barberiae in examine publico et privato et in praesentia aliorum dictae artis Magistrorum jam dictae civitatis, tentando et disputando dubia et argumenta experimendo, interrogasse et pluries examinasse, et in ipso examine eumdem reperisse doctum, sufficientem, habilem et idoneum ad apothecam barberiae tenendam et artem chirurgiae exercendam, et quod merito venit ad praemissa admittendi et recipiendi.

IDCIRCO ex nostro incumbenti officio dictum magistrum PAMARD filium, tanquam sulfficientem et idoneum, habilem et expertum, nobis per dictos magistros juratos, ut praemittitur,

praesentatum recipimus et admittimus. VOS OMMES et singulos supradictos et vestrum quemlibet ex parte praefati Sanctissimi D. N. Papae ac nostra attente rogamus, subditis vero Jam dictae Suae Sanctitatis praecipimus et mandavimus, quatenus ipsum Magistrum PAMARD filium, sic per nos ut praemittitur in Magistrum ad practicandum et utendum dicta arte chirurgiae et barberiae in praesenti civitate Avenionensi et ejus districtu admissum et receptum, ejusque familiam dignemini suscipere commendatam, permittendo eumdem practicare in artibus praedictis, uti, frui et gaudere privilegiis, Hbertatibus, immunitatibus, praerogativis ac collationibus, franchestis, consuetudinibus et juribus consuetis quibus caeteri chirurgi sie modo in praemisso recepti et admissi utuntur, fruuntur et gaudent, ac uti, frui, gaudere et potri poterunt quomodolibet in futurum id fieri in quantum in vobis erit permittendo et praefato D. N. Papae ac nobis curetis complacere. IN QUORUM OMNIUM FIDEM ET TESTIMONIUM, praesentes nostras litteras concessionis et licentiae fieri et per graffarium infrascriptum subseribi sigillique nostri impressione muniri JUSSIMUS.

DATUM Avenione, die decima tertia mensis februarn, anno a nativitate Domint millesimo septingentesimo octagesimo secundo, ponticatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri Domini BRASCHT divina Providentia Papae PIE VI anno septimo.

PAMARD, decanus.

PAMARD, fils, juratus et primus examinator, BEAUREGARD, juratus et examinator.

CLEMENT, juratus et examinator.

SAUVAN, fils, juratus et examinator.

DE LAURIS, viguier.

ANNO et die supradicto, coram praedicto D. D. DE LAURIS, viguerlo praefato, constitutus personaliter, Dominus JOANNIS BAPTISTA ANTONIUS BENEDICTUS PAMARD, magister chirurgus, genibus flexis et scripturis sacrosanctis in ejusdem D. D. viguerli manibus corporaliter tactis de bene et fideliter exercendo dictam artem chirurgi debitum in forma solita et consueta praestit juramentum. De quibus actum Avenione, in domo solitae habitationis ejusdem D. viguerii, praesentibus ibidem.............. in quarum fidem ego notarius et curiarum D. Domini vigueru graffarius

Page 1