Et cum spiritu tuo
Oremus . — Deus refugium nostrum et virtus, adesto piis Ecclesiae tuæ precibus, auctor ipse pietatis, et præsta, ut Intercedente Beata et gloriosa semper Virgine Dei Genitrice Maria, cum Beatis Apostolis tuis Petro et Paulo, et omnibus Sanctis, quod in praesentibus Ecclesiae necessitatibus fideliter petimus, efficaciter consequamur.
Ecclesiae tuae, quaesumus, Domine, preces placatus admitte, ut destructis adversitatibus et erroribus universis, secura tibi serviat libertate.
Libera, quaesumus, Domine, a peccatis et. hostibus famulos tuos tibi supplicantes : ut in sancta conversatione viventes, nullis afficiantur adversitatibus.
Deus, omnium fidelium Pastor et Rector, famulum tuum N., quem Pastorem Ecclesiae tuae praeesse voluisti, propitius respice : da Ei quaesumus, verbo, et exemplo, quibus præest proficere; ut ad vitam una cum grege sibi credito perveniat sempiternam.
Omnipotens sempiterne Deus, qui vivorum dominaris, simul et mortuorum, omniumque misereris, quos tuos fide, et opere futuros esse praenoscis, te supplices exoramus, ut pro
quibus effundere pfreces decrevimus, quosque vel prœsens saeculum adhuc in carne retinet vel futurum jam elutos corpore suscepit, intercedentibus omnibus Sanctis tuis, pietatis tuae clementia omnium delictorum suorum veniam consequantur. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. 9. Arnen.
t. Exaudiat nos omnipotens et misericors Dominus.