‹ Lettre de Christophe Colomb sur la découverte du Nouveau-Monde [microforme]Chapitre 5 sur 10 · EPISTOLA · texte numérisé non relu

EPISTOLA

Progrediebar ultra, existimans aliquam me wrbem villasve inventurum. Denique videns quod longe admodum progressus, nichil novi emergebat et hujusmodi via nos ad septentrionem deferebat, quod ipse fugere exoptabam, terris etenim regnabat bruma, ad Austrumque erat in voto contendere nec minus venti flagitantibus succedehant, constitui alios non operiri successus ; et sic retrocedens ad portum quemdam quem signaveram sum reversus. Unde duos homines ex nostris in terram misi qui investigarentesset ne rexin ea provincia urbesque alique. Hi per tres dies ambularunt, inveneruntque innumeros populos et habitationes parvas tamen et absque ullo regimine, quapropter redierunt. Interea ego cum intellexeram a quibusdam Indis quos tbidem susceperam quod hujusmaodi provincia Insula quidem erat, et sic perrexi orientem versus; ejus semper stringens littora usque ad milliaria cecxxij. Ubi ipsius insule sunt extrema, hinc aliam insulam ad orientem prospexi distantem ab hac Johana miliaribus Liiij quam protinus Hispaniam dici; in eamque concessi et direxi iler quasi per septentrionem quemadmodum in Johana ad orientem miliaria DLXiiij que dicta Johana et alice ibidem insule quam fertilissime existunt. Hec multis atque tutissimis et latis, nec aliis quos unqua viderim comparandis portibus est circumdata : multi maximi et salubres hanc interfluunt fluvii: multi quoque et eminentissimi in ea sunt montes. Omnes hec insule sunt pulcherrime et variis distincte figuris pervie et marima arborum varietate sidera lambentium plene quas nunquam foliis privari credo. Quippe vidi eas virentes atque decoras cew mense Maio in Hispania solent esse, quarum aie florentes, «lie fructuose, alie in alio statu secundum uniuscujusque qualitatem vigebant. Garrichat philomena et ali passeres varii ac innumeri. Mense Novembris quo ipse per ecs deambulabam. Sunt preterea in dicta insula Johana septem vel octo palmarum genera que proceritate et pulchritudine quem admodum cetere omnes arbores, herbe, fructusque nestras facile exœuperant: sunt et mirabiles pinus agri et prala vastissima, varie aves, varia mella, variaque metalla, ferro excepto. In ea autem quam Hispanam supra dirimus nuncupari, maximi sunt

‘CHRISTOFORI COLOM. 45

moñtes ac pulchri vasta rura nemora, campi feracissimi seri pacisque et condendis edificiis aptissimi. Portuum in hac insula commoditas et prestancia fluminum copia salubritate admixta hominum quod nisi quis viderit credulitatem superat. Hujus arbores, pascua et fructus multum ab illis Johane differunt. Hec preterea Hispana diverso aromatis genere, auro, metallisque abundat. Cujus quidem et omnium aliarum quas ego uidi et quarum cognitionem habeo, incole utriusque sexus nudi semper incedunt, quemadmodum eduntur in lucem; preter aliquas feminas que folio frondeve aliqua aut bombicino velo pudenda operiunt, quod ipse sibi ad id negocii parant. Carent à omnes (ut supra dixi) quocumque genere ferri, carent et armis : ut pote sibi ignotis nec ad ea sunt apti, non propter corporis deforunitatem, cum sint bene formati, sed quod sunt timidi ac plenr formidine. Gestant tamen pro armis arundines sole perustas, in quarum radicibus hastile quoddam ligneum siccum et in mucrone attenuatum figunt ; neque iis audent iugiter uli, nam sepe euenit cum miserim duos vel tres homines er meis ad aliquas villas ut cum earum loquerentur incolis, exijsse agmen glomeratum ex Indis; et ubi nostros appropinquare uidebant fugam celeriter arripuisse, despretis a patre liberis et econtra, et hoc non quod cuipiam eorum damnum aliquot vel injuria illata fuerit : immo ad quoscumque appuli et quibus cum verbum facere potui, quicquid habebam sum elargitus, pannum aliaque permulta. nulla michi facta versura sed sunt natura pauidi ac timidi. Ceterum ubi se cernunt tutos, omni metu repulso, sunt admodum simplices ac bone fidei et in omnibus que habent liberalissimi ; roganti quod possidet inficiatur nemo : quin ipsi nos ad id poscendum inuitant. Maximumi erga omnes amorem preseferunt ; dant queque magna pro parvis; minima tantum re nihilove contenti. Ego attamen perhibui ne tam minima et nullius precii hisce darent, ut sunt lancis, parapsidum vitrique fragmenta, item claui ligule quanquam si hoc poterant adipisci, videbatur eis pulcherrima mundi possidere iocalia. Accidit enim quendam navilam tantum auri pondus habuisse pro una ligula quanti sunt tres aurei solidi; et sic

Page 1