AD ARCHIEPISCOPOS ‘ET EPISCOPOS REGNI LUSITANI
. Dilectis filiis Nostris Josepho Sebastiano S. R. FE. card. Neto patriarchæ Olisiponensi, Americo S. R. E. card. dos Sanctos Silva episcopo Fortus Calensis ac venerabilibus fratribus Antonio archepiscopo Bracalensi alisque archiepiscopis et episcopis Lusitaniæ.
Dilecti fil nostri, Venerabiles Fratres, Salutem et Apostolicam Benedictionem. |
- PASTORALIS VIGILANTIÆ, qua ad tuendam fovendamque religionem vires intenditis, novum ac præclarum Nobis argumentum præbuit conventus illustris Bracaræ Augustæ nuper actus, quem feliciter absolutum renuncravit Nobis gratissima epistola
ab lis ex Vobis data qui in eo consessu adfuere. Equidem in ea perlegenda delectati sumus tum zelo et sedulitate Pastoris civitatis quæ congredientes excepit, quippe qui rei gerendæ præcipuus auctor fuit cœtuique sic præfuit ut optatos haberet exitus, tum studiis et pietate Antistitum qui sese eidem adjunxere |
socios, vel graves misere viros vice sua perfuncturos in ea congressione, tum denique frequentia ingenti lectissimorum homi- | num e clero populoque fideli, doctrina, virtute et auctoritate præstantium. — Eo gratior autem conventus iste Nobis accidit quod mira fuerit animorum consensio in iis decernendis quæ conferrent summopere ad Ecclesiæ amplitudinem et rei catho- | licæ profectum. Neque reticere volumus, inter alia quæ opportune scita sunt suffragiis concordibus pro temporis locique | ratione, non mediocre Nobis attulisse solatium ea capita quæ devotam prorsus huic Apostolicæ Sedi declarabant voluntatem
LETTRE
DENT, S P LÉON XIII