ILLME ET RME DOMINE
Neminem profecto latet populum fidelem potentissimo B. Marise Yirginis patrocinio insignia a Deo bénéficia semper et ubique fuisse assequutum. Prœcipue vero singulare praesidium per pium SSmi. Eosarii exercitium experti sunt Christifideles quoties vel haereses vel vitia impie grassarentur, vel gravissimœ Ecclesise calamitates ingruerent. Hinc factum est ut Eomani Pontifices rosarias preces, cum Christi grex gravioribus premeretur augustiis, cœlesti indulgentiarum thesauro ditaverint ac fidèles ad hujusmodi exercitium hortari atque excitare nunquam destiterint. Hsec animo suo recolens SS. D. N. Léo Div. Providentia PP. XIII ad copiosius et promptius a Datore omnium bonorum auxilium impetrandum in tôt ac tam gravibus necessitatibus, quibus Christiana respublica in prsesens versatur, Praedecessorum suorum vestigiis inhserens , Beatissimœ Yirginis opem ab universa quanta est Ecclesia impensius postulandam censuit et imminente solemni ipsius
Eosarii celebritate nonnulla ad rem instituit atque induisit, quae Amplitudini Tuse per hanc Sacram Congregationem significari praecepit. Praescripsit autem :
lo. Ut peculiari devotione et solemnitate festum SSmi Rosarii hoc anno celebretur ;
2o. Ut a prima die mensis Octobris usque ad secuiidam sequentis Novembris in omnibus ecclesiis, in quibus animarum cura exercetur, quinqne saltem décades Sacratissimi Eosarii cum Lutaniis Lauretanis recitentur.
Id etiam sarvabitur in aliis ecclesiis seu Oratoriis Bmae Virgini dicatis juxta modum quem Ordinarii locorum magis utilem et opportunum iudicaverint. Optandum vero est ut, ubi id commode fieri possit, prseter rosarias preces sacrosanctum Missae sacrificium celebretur, vel SSmi Sacramenti benedictio populo Christiano impertiatur.
Quo vero alacrius et majori fidelium fructu haec peragantur idem SSmus D. N. sequentes indulgentias de thesauro Ecclesiae bénigne concessit :
lo. Indulgentiam plenariam iis omnibus qui die festo SSmi Rosarii, vel, ubi necessaria Sacerdotum copia ad excipiendas sacTamentales confessiones non suppetat, in quocumque alio insequentis Octavâe Pœnitentise Sacramento expiati et sacra communione refecti aliquam ecclesiam visitaverint, ibique pro Ecclesiae necessitatibus juxta mentem Sanctitatis Suse pias ad Deum preces fuderint ;
2o. Indulgentiam septem annorum ad totidem quadragenarum, quam singuli fidèles lucrari poterunt, quoties in aliqua ecclesia prsedictum Sancti Eosarii exercitium dévote peregerint orantes ut supra
juxta mentem Sanctitatis Susb. lis vero qui aliquo detenti impedimento memorato pio exercitio interesse in ecclesiis non poterunt, Sanctitas Sua bénigne concedit, ut eamdem indulgentiam lucrari valeant, dummodo rosarias preces et Litanias privatim récitent juxta intentionem Sanctitatis Suœ ;
3o. Qui vero per id tempus, quod est inter primam Octobris diem et secundam Novembris, decies praBdicto Smi. Eosarii exercitio interfuerint, vel, quatenus^impediti, privatirn illud persolverint, iisdem rite confessis et Sacra Eucbaristia refectis et, ut supra, juxta mentem Summi Pontificis orantibus Sanctitas Sua aliam concedit plenariam indulgentiam, quam quisque die sibi beneviso, intra tamen prsefatum temporis spatium, poterit lucrari.
Non dubito quin pro tua sollicitudine in exequendis Summi Pontificis mandatis et curando Ecclesise universae bono ac spirituali fidelium tibi commissorum fructu, hœc omnia iisdem tempestive significare satagac, quo singuli, si fieri potest. indulgentiarum bénéficie fruantur, et Omnipotens Deus universorum fidelium preces per B. Mariae Virgin is inteicessiononi bénigne excipiens, cœleste, quod Ecclesia prsestolatur, auxil lum largiri dignetur.
Intérim Deum rogo ut te rospitem diutissimè serret
Eomae ex ^d. S. Congr. de Prop. Fide die 16 Julii 1883.
Uti Frater Addictissimus JONNES Oard. SIMEONI, Prœfectus.
D ARGHIEPISCOPUS TYRENSIS Secretarius.
J. CHAPLSA.U & Fils, Imprimeurs de l'Evêché.