‹ Lettres de Frédéric Ozanam, 1831-1853. --Chapitre 3 sur 44 · LEO PP. XIII · texte numérisé non relu

LEO PP. XIII

Dilecta in Christo Filia, salutem et Apostolicam Benedictionem.

Quum fidei constantia et zelus catholicse veritatis tuendse non minus quam vis ingenii et doctrinse copia egregium virum tuum commendaverit, pergrata Nobis extitit plena collectio operum omnium ab eo conscriptorum, quam tu una cum filia et genero tuo Nobis dono obtulisti.

Dum autem testimonium hoc studii et observantiae vestrae débita grati animi significatione prosequimur, persuasum habemus nihil vobis antiquius esse, quam in fidei custodia et filiali amore erga Matrem Ecclesiam sequi vestigia ejus, qui seipsum praebuit, prout memoras, exemplum religionis et bonorum operum tum civibus suis omnibus, tum familise praesertim imitandum. Nobis profecto optabile ac jucundum est illustrem ejus viri manere memoriam, ut quamplures sint qui velint ejusdem laudis lieri participes, hoc prsesertim tam necessario rei christiana^ tempore, quo impiorum conatibus obstitendum est per homines strenuos, solida scientia prseditos et ad agendum paratos,

qui veritatis causam suscipiant, aliosque ad cultum virtutis incendant.

Ceterum confidimus scripta viri tui, qui per ea defunctus adhucloquitur, haud minores fructus esse allatura, quam ipse vivens, uti accepimus, sermonibus et exemplis suis attulit : eaque spe confisi Apostolicam Benedictionem quam postulas, gratiarum ciaelestium auspicem, tibi et universae familise tuoe, peramanter impertimus.

Datum Romse apud S. Petrum, die 29 maii anni 1883, Pontificatus Nostri anno sexto.

Page 1