N° XII
ERASMUS ROTER. MARGARIT.E REGIN.E NAVARR.E' S.
Non semel adhortati sunt me litteris suis tiiarum virtutum admiratores ut in hac malorum procella consolandi gratia nonnihil scriberem celsitudini tuae. Itaque , cum hic qui lias praefert. vir doctus et nobilis, prseter omnem spem esset oblatus , qui recta peteret Hispanias , sed mox hinc avolaturus , apud me dubitavi utrum satius esset silere prorsus , aut brevem et inconditam epistolam mittere. ^ icit hune pudorem et trepidationem singularis quidem meus in te affectus. Jampridem enim et admiratus sum et amavi tôt prœclara Dei dona in te, prudentiam vel philosophe dignam, castimoniam , temperantiam , pietatem . infractum animi robur et mirum quemdam rerum omnium fluxarum contemptum. Quis enim haec non suspiciat in tanti Régis sorore, quse vix reperias in sacerdotibus ac monachis? Hsec nequaquam commemorarem . nisi certum scirem te nihil horum tuis viribus tribuere , sed laudem omnem transcribere Domino, bonorum omnium largitori. Proinde magis gratulandi studio quam consolandi sumpsimus banc operam. Ingentem esse calamitatem fateor, sed nihil est tara atrox in rebus humanis quod dejiciat animum vere innitentem saxo illi immobili quod est Jésus Christus. Si roges unde te norim , qui nunquam viderim , ex depicta tuse celsitudinis imagine compluribus es nota , quibus nunquam contigit videre te : ac mihi tuum animum viri probi et eru-
' Cette suscription, du fait des éditeurs, est évidemment erronée: Marguerite, en iSaô, était duchesse d'AIençon, et ne devint reine de jNavarre qu'en 1527. ,
diii multo expressius suis litteris depinxerunt , quam ullus piclor colorum fucis corporis effigiem possit exprimeie. De fide vero mea nihil est quod dubites ; ut laudo proboque notam , ita non assentior potenti , niliil enim ambio pra^er amorem mutuum. Regem christianissimum jampridem redamabam verius quam amabam , quem ille ultro tôt modis ad amandum provocavit. Talem virginem, talem beroinam non possum non amare in domino. Caesari non modo studium , verum etiam pictalem debeo , nec id uno nomine : primum quod sub illius ditione natus j deinde quod illi jam annis aliquot sim juratus consiliarius 5 verum utinam istam victoriam potius de Turcis retulissetl Quanta fuisset orbis félicitas si duo primarii orbis monarcbae concordibus animis junsissent arma sua in perduelliones ditionis christianae! Ardentissimis votis id optabamus ; sed obstiterunt , opinor, hominum peccata, quominus Deus nos eo favore dignaretur. Hactenus non potui toto pectore Caesari meo gratulari victoriam , quantumvis magnificam -, sed bona spes est brevi futurum ut hune fatalem tumultum , undecumque accidit, non minus vobis vestrœque Galliae gratulemur quam Caesari. Talis artifex est ille qui res bominum arcanis quibusdam consiliis moderatur, neque raro mortalium mala, jam rébus deploratis, subito vertitin laetissimos exitus. Hanc milii spem prsebet irnprimis exorabilis Dei clementia , quem jam arbitror nobis factum esse propitium ; deinde, partim Caesaris ingenium, cujus mansuetudo vel a?quat vel superat ipsam fortunae magnitudinem ; partim , christianissimis Régis mira dexteritas. Imo , confido jam inter eos solidam et adamanlinam concordiam initam esse. Confirmarunt hanc spem meam litterae celsitudinis tuae, quas ad illustrem Polonia' baronem, Joannem a Lasco, miseras in Hispaniam adornans profectionem. Nam is mecum in unis œdibus vivit , quicum
mihi jure amicitiae communia omnia. Declarabant enim te non solum inlracto anlmo ferre fatorum iniquitatem, verumetiam verbis quibusdam bene ominantibus recreabant soUicitudinem nostram.Easpessinos non fefellerit, tum non modo CcBsari et vobis, sed universo orbi christiano gratulabimur. Hic erat mihi duplici nomine petenda venia : primum, quod ultro scribere sim ausus tam potenti dominas -, deinde , quod ex tempore , quod vix sibi permittit plebeius amicus erga amicum. Verum hune omnem scrupum excussit animo concepta de tui pectoris inaudita humanitate fiducia.
Servet te dominus Jésus et incolumem , et omnibus vere bonis florentem in ipso.
Datum Basileae, pridie Michaelis , anno rwnxxv.
[ Lib. XX , Ep. II , p. 970. éd. Londini , 1C42. ]