‹ Lettres de Marguerite d'Angoulême, soeur de François 1er, reine de Navarre, publiées d'apres les manuscrits de la Bibliotheque du roiChapitre 91 sur 239 · N'' XX · texte numérisé non relu

N'' XX

MELANCTHO REGINE NAVARRE S.

(Juin 1534.)

Etsi video impudenter facere quod , horao infimae sortis et ignotus , celsiludini tusB quemdam ausim commcndare , tamen fama eximiœ tuae pietatis , quse totum terrarum orbem pcrvagata est, facit ut hoc officium homini bono ac docto petenli duxerim non esse denegandum. Non enim dubitabam quin celsiludo tua, tanta praedita pietate , meum hoc officium boni consultura esset, cum chiistianœ charitati, praeserlim in isto summo loco , njhil magis conveniat quàm affici studiosorum miseriis , eosque respicere ac sublevare , praesertim quum recta sludia non possint sine summorum ordinum ope ac liberalitate conservari.

Exposuit autem mihi hic juvenis, Claudius Baduellus, Narbonensis , e Nemauso , cum universum cursum suorum studiorum , tum iniquitatem fortunae , qua , nisi celsitudo tua opem ei tuleiit, ab optimis artibus ad alias quasdam opéras, a quibus et natura et voluntate abhorret, abstrahi se queritur. Etenim cum unice cupiat eloquentiae et sacrarum litterarum studio , quse quadam cum spe ingressus est, absolvere, paupertas ei quasi manus injicit, eumque a pulcherrimo institut© avocat. Sed piius experire omnia decrevit quàm haec studia abjiciat.

pelle encore Loys Roussart. (Voyez Goujet, Bibl. française, XI, 388.)

C'est donc le père de Ronsard, et non Ronsard lui-même, qui avait altéré le vrai nom de sa famille.

L'identité n'est pas douteuse , car Bouchot dit en termes précis que son Loys Roussart accompagna les deux fils du Roi en Espagne , en qualité de leur maître d'hôtel.

Existimat autem studiosis universis gallici nomlnis in tua celsitudine velut in quodam numine plurimum spei esse repositum, Ideo ad tuam celsitudinem confugere decrevit, et orat ut sua studia libeialitate tua juventur. Habet tua celsitudo quod petit ' .

Nec vero existimo pluribus verbis in hac tanta tua pietate opus esse, nec me decet garrulitas. Hoc tantum ascribendum duxi , hoc ingenium videri mihi imprimis dignum quod foveatur; non solum quia virtutis studia tam vehementeramat, sed etiam quia jam tantos fecit progressus , ut sit indignum eum quasi novi operis nuntiatione ab hoc instituto abduci. In oratione ejus latina non solum mundities estj et elegantia singularis, sed etiam qusedam non insuavis copia. Et mores sunt modestissimi.

Hœc autem fuerit eleemosyna vere regia ad chiistianae Ecclesiae utiUtatem , talia ingénia fovere atque alere.

Sanctissimus propheta Esaias , laudans hoc genus eleemosynarum, inquit reginas futuras nutrices studiosorumEvangelii. In quo numéro te jamdudum per totum orbem terrarum Ecclesia coUocat, et recensebit ad posteros universa Ecclesia. Etenim cum cseteras virtutes vera ecclesia summo semper studio colit, tum prsecipue gratitudinem.

Postremo peto ut bas meas lilteras boni consulat celsitudo tua, ac me quoque inter studiosos bonarum artium commendatum habeat. Bene ac féliciter valeat celsitudo tua. Anno Christi, idibus Junii, M. D. XXXIV. [Lib. III, Ep. ix.Efl Bretschneider, t. II, p. 731.]

' Quid petat, selon d'autres éditions. Alors le sens sera celui-ci : « Votre altesse trouve «n digne objet à sa bienfaisance. »

Page 1