‹ Lettres de Marguerite d'Angoulême, soeur de François Ier, reine de Navarre, publiées d'après les manuscrits de la Bibliothèque du roi :Chapitre 117 sur 127 · N“ XII · texte numérisé non relu

N“ XII

ERASMÜS ROTER. MARGARITÆ REGINÆ NAVARRÆ* S.

Non semel adhortati sunt me litteris suis tuarum virtutum admlratores ut in' bac malorum procella consolandi gratia nonnihil scribcrem celsitudini tuæ. Ilaque , cum bic qui bas præfert, vir doctus et nobilis, præter omnem spem esset oblatus , qui recta peteret Hispanias , sed mox bine avolaturus , apud me dubitavi utrum satius esset silere prorsus , aut brevem et inconditam epistolam mittere. Vieil bune pudorem et Irepidationem singularis quidem meus in te afiectus. Jampridem enim et admiratus sum et amavi tôt præelara Dei dona in te, prudentiam vol pbilosopho dignam, eastimoniam , temperantiam , pietatem , infractum animi robur et mirum quemdam rcrum omnium fluxarum contemptum. Quis enim bæc non suspiciat in tanti Regis sorore , quæ vix reperias in sacerdotibus ae monaebis ? Hæe nequaquam eommemorarem , nisi eertum scirem te nihil horum tuis viribus tribuere , sed laudem omnem transcribere Domino, bonorum omnium largitori. Proindc magis gratulandi studio quam consolandi sumpsimus banc operam. Ingcntcm esse calamitatem fateor, sed nibil est tam atrox in rebus bumanis quod dejiciat animum vere innitentem saxo illi immobili quod est Jésus Cbristus. Si roges undc te norim , qui nunquam viderim , ex depicta tuæ celsitudinis imagine compluribus es nota , quibus nunquam contigit videre te ; ac mibi tuum animum viri probi et eru-

' Cette suscription , du fait des éditeurs , est ovidemment erronée : Marguerite, en i5a5, était duchesse d’Alençotty et ne devint reine de jSavarre qu’en i5l7.

PIÈCÊS JUSTIFICATIVES. 461

diti multo expressius suis lilteris depinxerunt , quam ullus pictor colonim fuels corporls effigiem possit exprimere. De Gde vero mea nihil est quod dubitus ; ut laudo proboque notam , ita non assentior potenti, uihil enim ambio prætcr amorem mutuum. Rcgem christianissimum jampridem. redamabam Ycrius quam amabam , quem ille uitro tôt modis ad amaiidum provocavit. Talem virginem, talem heroinam non possum non amare in domino. Cajsarl non modo studium , verum eliam pietatem debeo , nec id uno nomine : primum quod sub illius ditione natusj deinde quod illi jam annis aliquot sim juratus corisiliarius ; verum utinam istam victoriam potius de Turcis retulisset! Quanta fuisset orbis félicitas si duo priraarii orbis monarchœconcordibus animis junxissent antia sua in perduelliones ditionis christianæ ! Ardentissimis votis id optabamus ; sed obstiterunt , opinor, hominum peccata , quominus Deus nos eo favore dignaretur. Hactenus non potui toto pectore Cæsari meo gratulari victoriam, quanlumvis magnificam ; sed bona spes est brevi futurum ut hune fatalcm tumultum , undecumque accidit, non minus vobis vestræque Galliægratulemur quam Cæsari. Talis artifex est ille qui res hominum arcanis quibusdam consiUis moderatur, neque raro mortalium mala, jam rebus deploratis, subito vertitin lætissimos exitus. Hanc mihi spem præbet imprimis exorabilis Dei clemcntia , quem jam arbitrer nobis factum esse propitium ; deinde , partim Cæsaris ingenium, cujus mansuetudo vel æquat vel superat ipsam fortunæ magnitudinem ; partim, christianissimis Regis mira dexteritas. Imo , confido jam inter eos solidam et adamantinam concordiam initam esse. Confirmarunt hanc spem meam litteræ cclsitudinis tuæ, quas ad illustrera Poloniæ baronem, Joannem a Lasco, miseras in Hispaniam adornans profectionem. Nam is mecum in unis ædibus vivit , quicum

mihi jure amiciti» communia omnia. Declarabant enim te non solum infracto anirao ferre fatorum iniquitatem, verumetiam verbis quibusdam bone ominantibus recreabant sollicitudinem nostram. Ea spes si nos non fefellerit, tum non modo Cæsari et vobis, scd universo orbi chrisliano gratulabimur. Hic crat mihi duplici nomine petenda venia ; primum, quod ultro scribere sim ausus tam potcnti dominæ ; deinde , quod ex tempore , quod vix sibi permittit plebeius amicus erga amicum. Verum hune omnem scrupum excussit animo concepta de tul pectoris inaudita humanitate liducia.

Servet le dominus Jésus et incolumem , et omnibus vere bonis florentem in ipso.

Datum Basileæ, pridie Michaelis, anno mdxxv.

[Lib. XX, Ep. Il, p. 970. ed. Londini, 1642.]

Page 1