‹ Lettres de Marguerite d'Angoulême, sœur de François Ier, reine de Navarre, publiées, d'après les manuscrits de la Bibliothèque du roiChapitre 111 sur 123 · N* XII · texte numérisé non relu

N* XII

ERASMUS ROTER. MARGARITiE REGINE NAVARRE» S.

Non semel adhortati sunt me litteris suis tuarum virtutum admiratores ut iji hac malorum procella consolandi gratia nonnihil scriberem celsitudini tuas. Itaque , cum hic qui has praëfert, vir doctus et nobilis, prœter omnem spem esset oblatus y qui recta peteret Hispanias , sed mox hinc avola^ turus , apud me dubitavi utrum satius esset silere prorsus , aut brevem et inconditam epistolam mittere. Vicit hune pudorem et trepidationem singularis quidem meus in te affectus. Jampridem enim et admiratus sum et amavi tôt prœclara Dei donain te, prudentiam vel philosopho dignam, castimoniam , temperantiam , pietatem , infractum animi robur et mirum quemdam rerum omnium fiuxarum contemptum. Quis enim haec non suspiciat in tanti Régis .sorore, quœ Tix reperias in sacerdotibus ac monachis? Haec nequaquam commemorarem , nisi certum scirem te nihil horum tuis viribus tribuere , sed laudem omnem transcribere Domino , bononim omnium largitori. Proinde magis gratulandi studio quam consolandi sumpsimus banc operam. Ingentem esse caiamitatem fateor, sed nihil est tam atrox in rébus humanis quod dejiciat animum vere innitentem saxo illi immobili quod est Jésus Christus. Si roges unde te norim , qui nunquam yiderim , ex depicta tuse celsitudinis imagine compluribus es nota, quibus nunquam contigit videre te : ac mihi tuum animum viri probi et eru-

' Cette soflcription, da fait des éditeurs , est évidemment erronée : Marguerite, en i5a5, était duchesse d'Alençon , et ne devint reine de Navarre qaVn iS^'j.

diti lûulto expressius suis litteris depinxenint , quam uUus pictor colorum fucis corporis effigiem possit exprimere. De iBde yero mea nihil est quod dubites *, ut laudo proboque notam , ita non assentior potenti , nihil enim ambio praeter amorem mutuum. Regem christianissimum jampridem redamabam verius quam amabam , quem ilie uitro tôt modis ad amandum provocavit. Taiem virginem , taiem heroinam non possum non amare in domino. CaBsari non modo studium , verum etiam pietatem debeo , nec id uno nomine : primum quod sub illius ditione natus^ deinde quod illi jam annis aliquot sim juratus consiliarius ] verum utinam istam victoriam potius de Turcis retulisset ! Quanta fuisset orbis félicitas si duo primarii orbis monarchœ concordibus animis junxissent arma sua in perduelliones ditionis christianœ ! Ârdentissimis votis id optabamus ^ sed obstiterunt , opinor, hominum peccata , quominus Deus nos eo favore dignaretur. Hactenus non potui toto pectore Cœsari meo gratulari victoriam , quantumvis magnificam ; sed bona spes est brevi futurum ut hune fatalem tumultum, undecumque accidit, non minus vobis vestrœque Gallise gratulemur quam Caesari. Talis artifex est ille qui res hominum arcanis quibusdam , consiliis moderatur, neque raro mortalium mala, jam rébus deploratis, subito vertit in lœtissimos exitus. Hanc mihi spem praebet imprimis exorabilis Dei clementia , quem jam arbitror nobis factum esse propitium ; deinde , partim Caesaris ingenium , cujus mansuetudo vel œquat vel superat ipsam fortunœ magnitudinem ; partim , christianissimis Régis mira dexteritas. Imo , confido jam inter eos solidam et adamantinam concordiam initam esse. Confirmarunt hanc spem meam litterœ celsitudinis tuae , quas ad illustrem Poloniœ baronem, Joannem a Lasco, miseras in Hispaniam adornans profectionem. Nam is mecum in unis sdibus vivit , quicum

mihi jure amicitiœ communia omnia. Declarabant enim te non solum iufracto animo ferre fatorum iniquitatem, verumetiam verbis quibusdam bene ominantibus recreabant sollicitudinem nostram. Ea spes si nos non fefellerit, tum non modo Cœsari et vobis, sed universo orbi christiano gratulabimur. Hic erat mihi duplici nomine petenda venia : primum, quod ultro scribere sim ausus tam potenti dominse ^ deinde , quod ex tempore , quod vix sibi permittit plebeius amicus erga amicum. Verum hune omnem scrupum excussit animo concepta de tui pectoris inaudita humanitate fiducia.

Setret te dominus Jésus et incolumem , et omnibus vere bonis florentem in ipso.

Datum BasileaB , pridie Michaelis , anno muxxv.

[ Lib. XX , Ep. n , p. 970. éd. Londinî , 1642. ]

Page 1