N^ XX
MELANCTHO REGINE NAVARILE S.
(Juin 1534.) Etsi TÎdeo impudenter facere quod , homo infimsB sortis et ignotus , celsitudini tuœ quemdam ausim commendare , tamen fama eximise tus pietatis , quae totum terrarum orbem perragata est, facit ut hoc officium homini bono ac docto petenti duxerim non esse denegandum. Non enim dubitabam quin celsitudo tua , tanta prsdita pietate , meum hoc officium boni consultura esset, cum christianae^ charitati, prœsertim in isto summo loco , nihil magis conveniat quàm affici studiosorum miseriis , eosque respicere ac sublevare , praBsertim quum recta studia non possint sine summorum ordinum ope ac liberalitate conservari.
Exposuit autem mihi hic juvenis, Claudius Baduellus, Narbonensis , e Nemauso , cum universum cursum suorum studiorum, tum iniquitatem fortunœ, qua, nisi celsitudo tua opem ei tulerit, ab optimis artibus ad alias quasdam opéras, a quibus et natura et voluntate abhorret, abstrahi se queritur. Etenim cum unice cupiat eloquentiœ et sacrarum litterarum studio , quae quadam cum spe ingressus est, absolvere, paupertasei quasi manus injicit, eumque a pulcherrimo instituto avocat. Sed prius experire omnia decrevit quàm hœc studia abjiciat.
pelle encore Loys Roussart, (Voyez Goujkt,' BibL frtm^aisc, XI , a88.)
C'est donc le père de Ronsard, et non Ronsard lai-mène, qui avait altéré le vrai nom de sa famille.
L'identité n'est pas douteuse, car Bouchet dit en termes précis que son Loys Roussart accompagna les deux fils du Roi en Espagne, en qualité de leur maître d'hôtel.
Existimat autem studiosis universis gallici nominis in tua celsitudine velut in quodam numine plurimum spei esse repositum. Ideo ad tuam celsitudinem confugere decrevit, et orat ut sua studia liberalitate tua juventur. Habet tua celsitudo quod petit *.
Nec vero existimo pluribus verbis in bac tanta tua pietate opus esse, nec me decet garrulitas. Hoc tantum ascribendum duxi , hoc ingenium videri mihi imprimis dignum quod foveatur ; non solum quia virtutis studia tam Tebementer amat, sed etiam quia jam tantos fecit progressus , ut sit indignum eum quasi novi operis nuntiatione ab hoc instituto abduci. In oratione ejus latina non solum mundities est, et elegantia singularis, sed etiam quaedam non insuavis copia. Et mores sunt modestissimi.
Hsec autem fuerit eleemosyna vere regia ad christianae Ecclesiœ utilitatem, talia ingénia fovere atque alere.
Sanctissimus propheta Esaias , laudans hoc genus eleemosynarum, inquit reginas futuras nutrices studiosorum Evangelii. In quo numéro te jamdudum per totum orbeAi terrarum Ecclesia coUocat, et recensebit ad posteros universa Ecclesia. Etenim cum caeteras virtutes vera ecclesia summo semper studio colit , tum prascipue gratitudinem .
Postremo peto ut bas meas litteras boni consulat celsitudo tua, ac me quoque inter studiosos bonarum artium commendatum habeat. Bene ac féliciter valeat celsitudo tua. Ânno Christi , idibus Junii , M. D. XXXIV.
[Lib. III , Ep. IX. Ed Bretschneider, t. II , p. 731 .]
' Quid petat , selon d'autres éditions. Alors le sens sera oelai-ci : R Votre altesse trouve un digne objet à sa bienfaisance. »