RÉCIT
De quelques traits singuliers de dévotion de saint Louis, roi de France, et de Henri III, roi d'Angleterre, qui les empêchèrent d'assister aux séances du parlement durant le temps de leur entrevue à Paris. (Rymer, t. I, n° 3a. — Bréq. t. LXIV.)
Circa idem tempus erant duo catholici reges , Ludowicus in Francia et Henricus in Anglia , consanguinei , quorum alter , Ludowicus scilicet, delectabatur in audiendis sermonibus de Deo cotidie inter missarum solemnia, et alius cotidie très missas vel plures, vomit audire, devotissime delectatus pluries aspicere corpus Christi, et in missarum officio quantum potuit occupari. Cum autem idem Henricus, rex Angliae, quodam tempore, tanquam dux Aquitanniae, ad vocationem dicti régis Franciae Parisius, ad parliamentum venisset , plurima die inchoationis parliamenti , cum rex Franciae et omnes pares ipsum tanquam primum et majorem parium diutius expectassent, tamen ipse propter occupationem diutinam missarum, tam in hospicio suo apud Sanctum Germaoumde Pratis, quamper
ecclesias in itinere suo versus régis palalium existentes, quarum nullam pertransire voluit dum aliquis presbyter saeris vestibus indutus ad misse celebrationem inibi se pararet, set equo desiliens, ecclesias reverenter ingressus in eisdem dévote permansit usque ad finem omnium missaruin ibidem celebratarum , adeo tarde ad parliamentum venit quod nil fiebat illo die. Propter quod, rex Francise cum ceteris paribus rogaverunt eum ut in crastino cicius veniret ad expediendum negotia in parliamento pertractanda ; quibus promisit officium divinum se tempestivius auditurum, et postea cum celeritate, qua posse! , adventururn. Qui, ut promiserat, etiam ante auroram surrexit, officium et missas suas more solito audiendo; set cum per ecclesias civitatis versus palatium régis transitum faceret , tantam expectationem in audiendis missis ibidem fecit, quod adeo tarde venit ad palatium, sicut fecerat die precedenti; et sic illa die impediti fuerant, sicut prius. Quod rex Francorum cum paribus advertentes, aliud consilium super hac re tune invenire nesciverunt, nisi quod secreto mitteretur per civitatem Parisius ad omnes ecclesias per quas rex Angliae transitum faceret, ne in ejus transitu aliquis presbiter circa divinum officium invenireturoccupatus; set quod omnes illae ecclesias clause tenerentur, donec rex Angliae ipsas omnes et singulas parliamentum veniens transivisset. Quod sic factum est : unde rex Angliae, in crastino sequenti , ad locum parliamenti venit inter primos. Quod Rex Franciae cum paribus perpendens, valde applaudebant ei de tam tempestivo adventu, statim cum eo parliamentum ingredi volentes ; set rex Angliae , vultu turbato , dixit régi Franciae : « Mi (domine) et consanguinee carissime, ego in « loco interdicto nec cum interdictis intendo parliamentare. » Et cum ab eo quereret rex Franciae quare hoc diceret , respondit : « Ego in « veniendo hue non vidi aliquam ecclesiam apertam , set more in- « terdicti omnes clausas. » Et cum Rex Franciae , ad placandum ejus animum , respondisset nullum ibi esse interdictum , set personas illas ecclesiasticas officium suum in ejus transitu aliquantulum expectando intermittere, ne parliamentum propter ejus moram impedire-
tur, adjiciens quasi querendo ab eo : « Dilecte consangumee , quid vos « delectat tôt missas audire ? » Ad quod ipse respondit : « Et quid « vos tôt predicationes? » Rex Francise respondit : « Videtur michi « valde dulce et saiubre multotiens audire de creatore ineo. » Et rex Angliae ibi vero alludens respondit: « Et mibi valde dulcius et « salubrius ipsum pluries videre quam de ipso audire. » Et sic sancti reges volentes devotiones suas alterutrum impedire, cum paribus ordinaverunt quod, non obstante tam sancta regum absencia, ceteii pares facta et expeditiones regni et populi tractarent et ordinarent, et ipsis regibus referrent in eorum adventu per eos in arduis approbanda.
GAIv. (a3 f<;vrier la63.)
LETTRE DE LOUIS IX, ROI DE FRANGE
A HENRI III, ROI D'ANGLETERRE
Pour lui recommander, à la prière de l'abbé de Citeaux, un évêque Irlandais de ce même ordre. (Des liasses de la Tour de Londres. — Bréq. t. LXIV. )
Ludovicus , Dei gratia Francorum rex, karissimo consanguineo suo Henrico, eadem gratia régi Anglie, domino Hibernie etcluci Aquitannie, fideli suo, salutem et sincère dilectionis affectum. Ad preces dilecti nostri abbatis Cisterciensis pro quodam episcopo Yberniense, videlicet Elfinen, ordinis Cisterciensis, dilectionem vestram rogamus quatinus ipsum episcopum in suis justis peticionibus recommendatum habere velitis. Datum Parisius , die Cinerum.
A. B. Copié sur l'original en parchemin. — Cette lettre est indiquée par Kvmer, t. I, part. 2, p. 71, sous l'an 1262, et publiée ibid. p. -5 , sous Tan 1 263. B.
(-■XV. (gjui„ la63.)
LETTRE DE LOUIS IX, ROI DE FRANCE
Contenant son jugement eu q; alité d'arbitre entre Henri 111, roi d'Angleterre, et ses
barons.
Veredictum régis Francie pro rege Anglie contra barones.
Omnibus Cbristi (idelibus, etc. Nos vero partibus propter hoc convocatis Ambiano , rege Anglie personaliter . . .(illisible) . . . baronibus pro se, et aliis procuratoribus comparentibus coram nobis, auditis hinc inde propositis et etiam defensionibus , ac rationibus partium plenins intellectis, attendentesper provisiones, ordinaciones, statuta et obligationes Oxonie et pro ... et occasione earum que subsecuta sunt , juri ethonori plurimum fuisse tractatum , regni turl)ationem, ecclesiarum depressionem et depredationem , et aliis personis ipsius regni ecclesiasticis etsecularibus, indigenis et alienigenis, gravissima dispendia provenisse, eo quod verisimilia tenebantur, ne graviora contingerent in futurum communitati bonorum et magnatum consilio : In nomine patris et filii et spiritus sancti, predictas provisiones, ordinaciones et obligationes omnes, quoeumque nomine censeantur, et quod ex eis vel occasione earum subsecutum est, per dictum nostrum, seu ordinacionem, cassamus etirritamus, maxime cum appareat summum pontificem eas per litteras suas cassas et irritas nunciasse; ordinantes quod, tam dictus rex quam barones et alii quicumque (qui) presenti commisso consenserunt et de predictis observandis se quoquo modo astrinxerunt, se de eisdem quietent penitus et absolvant ad Ecclesiam. Quod si rex vi seu viribus predictarum provisionum , obligacionum seu ordinacionum , vel alicujus jam super hoc concesse potestatis a rege, ullatenus statuta faciat, neque jam facta teneat vel observet, nec
\kk LETTRES DE ROIS, REINES
pi opter non observantiam predictarum debeat. . . pitalis vel alterius, inimicus haberi vel penam propter hoc aliquani sustinere. Decernimus ecciam quod omnes littere super premissis provisionibus et earum occasione confeete, irrite sint et inanes, et ordinamus quod ipsi régi
Anglie restituantur a baronibus suis et redd Item dicimus et
ordinamus quod castra, cuicumque fuerint tradita custodienda ad securitatem seu occasione predictarum provisionum, et adhuc sunt retenta, libère a baronibus eidem régi reddantur tenenda ab eodem rege , siçut ea tenebat ante tempus dictarum provisionum. Item dicimus et ordinamus quod liceat eidem régi capitalem justiciarum, thesaurarium , cancellarium , consiliarios , justiciarios minores , vicecomités et quoscumque alios officiales et minisleriales regni sui sive prepositos instituera , destituera, ammovere pro libito sue volontatis, sicut faciebat et facerepoterat ante tempus dictarum provisionum. Item retractamus illud statutum factum et cassamus, quod regnum Anglie
de cetero per indigenas gubernetur nec non alienigene
non . . quoties moram fidèles regni communiter accep-
tarent. Ordinamus ecciam per dictum nostrum quod liceat alienigenis
in dicto regno morari secure et ad possit vocare ad
consilium suum alienigenos vel indigenos quos sibi viderit utiles et necessarios, sicut facere poterat ante tempus predictum. Item dicimus et ordinamus quod dictus rex plenam potestatem et liberum
habeat in regno suo et ejus pertinenciis, et sint in eodem
statu et in ea plenaria potestate, in omnibus et per omnia, sicut erant ante tempus predictum. Nolumus autem nec intendimus per presentem ordinacionem nostram in aliquo derogare regiis privilegiis , cartis, libertatibus, statutis et laudabilibus consuetudinibus regni Anglie, que erant ante tempus predictarum provisionum. Ordinamus
ecciam quod idem rex indulgeat et remittat omnem rancorem
adversus dictos barones occasione premissorum , et similiter barones eidem régi; et quod unus alterum , occasione premissorum de qmbus in nos extiterit commissum, per se vel per alium in aliquo non gravet vel olïendat. Hanc autem ordinacionem nostram seu dictum nostrum
protulimus Ambiano , in crastino sancli Vincentii martiris, anno domini m° ce0 lx° tercio.
N. B. Cette pièce se trouve insérée dans la Chronique de Saint-Martin de Douvres, qui s'étend depuis le commencement de l'ère chrétienne jusqu'à l'an 1286. L'écriture nous paraît du xiv° siècle; peut-être même doit-on rapporter au xme ce petit morceau ajouté, la Chronique entière est de plusieurs écritures. Elle est contenue dans un manuscrit en parchemin fort maltraité par le feu et la moisissure. Il contient divers autres ouvrages dont les plus récents sont d'une écriture qui précède le xve siècle. B.
CX VI. (Vers ,263.)
LETTRE DE MARGUERITE, REINE DE FRANCE
A HENRI III, ROI D'ANGLETERRE
Pour s'informer dei'état de sa santé. (Des liasses de laTourde Londres. — Rréq. t. LXIV.)
Margaretà, Deigratia Francie regina, carissimo fratri Henrico, eadem gratia régi Anglie illustri , salutem et sincère dilectionis affectum. De statu vestro toto mentis desiderio cupientes , excellentiam vestram rogamus quatinus de ipso statu, quem iaciat Altissimus prosperum et jocundum, nos reddatis, si placeat, certiores, intimando nobis si quid volueritis nos facturas pro vobis ; nam id parate sumus grato animo adimplere. Sane vestra noscat sublimitas quod dominus noster rex, nos et omnes liberi nostri, per Dei gratiam, sani sumus. Valetc bene etdiu. Datum Sancto-Germano-in-Laya, n non. marcii.
N. H. Copié sur l'original en parchemin. B.
m LETTRES DE RQJS, REINES