COMTE D'ARMAGNAC ET DE FEZENSAC
A EDOUARD I, ROI D'ANGLETERRE
Pour lui demander sa protection dans un procès qu'il avait à la cour de France, au sujet d'hostilités commises entre les habitants d'Auch et ceux d'une bastide voisine. (Des liasses de la Tour de Londres. — Bréq. t. XI.)
Illustrtssimo domino suo, karissimo domino Eddoardo, Dei gratia régi Anglie, duci Aqnitanie et domino ïlibernie, Geraldns, cornes Armaniaci et Fezensacii, salutem cum devota promtitudine serviendi. Sciatis, domine, qnod dominus Bernardus de Astiaraco novam construxit bastitam mfra pertinencias Auxite , quam bastitam dominus rex Francie sub gardia sua recepit, ut liberius et securius habitatores dicte bastite possent terras nostras et nostrorum hominum occupare. Et contigit quadam die quod, cum nos essemus Tholose, et fuissemus per quatuor dies ante, illi de bastita predicta devalgaverunt apud Auxitam, et plures inde oves rapuerunt; quam rapinam cum Auxitani insequerentur , inter eos et illos de bastita fuit conflictus in quo plures ex utraque parte fuerunt vulnerati, et quidam de bastita eciam interfecti. Super quo nos fuimus Tbolose per senescallum Tholosanum personaliter ajornati : et cum venissemus coram eo, et proponeremus légitimas nostras defensiones, peciimus jus nobis dici super illis per senescallum preclictum, qui nobis expresse jus dicere denegavit; propter quod ad dominum regem Francie per nos extitit appellatum. Post quam appellationem dictus senescallus nos arrestavit, et arrestatos nos Parisius duxit. Unde , cum dictus dominus rex Francie teneat castrum Auxite , et operetur ibi, et occupet jurisdictionem nostram
juxta et extra civitatem, et ballivi bastitarum terras nostras violenter occupent, et cum armis nostrajura et jurisdictionem nostram nobis aufferant , nec possimus jus cum aliquo invenire, ad vos recurrimus, vos rogantes et etiam requirentes quatinus super hiis vestro honori provideatis, nostro etiani periculo ininiinenti consilium apponatis, nam de vobis post Deum confidimus super omnes , et ad proximum parlamentum mittatis, si placet, dominum Allexandrum de la Pebree1, militem , qui ex parte vestra possit proponere secundum quod habebimus in consilio; et mandetis domino Johanni de Greyli quod avocati vestri, qui sunt Parisius, nobis consulant et assistant. Datum Peyrone, in octavis beati Micbaelis.
On lit au dos : lllustrissimo domino Heddwardo, Dei gratia régi Anglie.
N. B. Copié sur l'original en parchemin, sur lequel on voit encore les traces d'un grand cachet en cire verte.
(Vers 1273.