BULLE DE NICOLAS III CONTEE LES HÉRÉTIQUES
AD ÆTEENAM BEI MEMOBIAM.
Nicolaus (in) , episcopus , semis servorum Dei , universis Christi fîdelibns, salutem et apostolicam benedictionem.
Noverit universitas -vestra , qaod nos excommunicamus
et anatbematizamus universos bæreticos quibnscnnique
nominibus censeantur , faciès quidem habentes diverses , sed caudas ad invicem colligatas, quia de vanitate conveniuut in idipsutn.
§ I. Damnati vero per ecclesiam sæculari judicio relinquantur , aminadversione débita puniendi , clericis prius a suis ordinibus degradatis.
§ a. Si qui autem de prædictis , postquam fuerint deprebensi , redire voluerint ad condignam pœnitentiam , in perpetuo carcere detrudantur.
§ 3. Crcdentes autem eorum erroribus similiter bæreticos judicamus.
§ 4* Itein receptatores , defensores et fautorcs bæreticorum excommunicationis sententiæ decernimus subjaoere , statuentes , ut , si postquam quilibet talium fuerit excomraunicatione uotatus, satislacere contenipserit infra annum, ex tune ipso jure sit factus infamis.
386 CATÉCHISME
§ 5. Ncc ad publica officia seu consUia, nec ad eligendos alios ad hujusmodi.
§ 6 , Nec ad testimonium admittatur.
^ Sit etiam intestabilis , nec testamenti habeat factionem.
§ 8. Nec ad hæreditatis successionem accédai.
§ 9. Nullus præterea ipsi super quocumque negotio, sed ipse aliis respondcre cogatur.
5 10. Quod si forte judex extiterit, ejus sententia nullam obtineat lîrmilatem; nec causæ aliquæ ad ejus audientiam perferantur.
§ II. Si fuerit advocatus, ejus patrocinium nullalenus admittatur.
5 12. Si tabcllio , instrumenta confecta per ipsum nullius pcnitus sint momenti, sed cum auctore damnato damnentur; et in similibus idem præcipimus observari.
5 i3. Si vero clericus fuerit, ab omni oificio etbeneficio deponatur.
§ i4* Si qui autem taies , postquam ab ecclesia fucrint denotali , evitare contempserint , excommunicationis sententia percellantur , alias animadversionc débita puniendi.
§ 1 5 . Qui autem inventi fuerint sola suspicione notabiles , nisi juxta considerationcm suspicionis , qualitatcmque personæ , propriam innocentiam congrua purgatione mons* traverint, anatbematis gladio feriantur , et usque ad satisfactionem condignam ab omnibus evitentur : ita quod si per annum in excommunicatione perstiterint , tune velut bærctici condemnentur.
§ 16. Item proclamationes aut appellationes hujusmodi personarum minime audiantur.
5 17. Item judices, advocati et notarii nulli eorum officiura suutn impendant , alioquin eodem officio perpetuo sint privati.
§ 18. Item clerici non exhibeant hujusmodi pestilentibus ecclesiastica sacramenta ; nec cleemosynas aut oblationes eorum recipiant : simiüter hospitalarü , aut contemplarii , aut quilibet regulares , alioquin suo priventur oiEcio, ad quod numquam restituantur absque indulto sedis apostolicae spcciali. Item quicunque taies præsumpscrint ecclesiasticæ tradere sepulturæ , usque ad satisfactionem idoneam , excommunicationis sententiae se noverint subjacere , nec absolutionis beneficium mcreantur , nisi propriis manibus pubbce extumulcnt, et projiciant hujusmodi corpora damnatorum J et locus ille perpetuo careat sepultura.
^ 19. Item firmiter inhibemus, ne cuiquam laicæ personæ liccat publice vel privatim de fide catholica disputari : qui vero contra fercrit , excommunicationis laquco innodelur.
§ 20, Item si quis hæreticos sciverit, vel aliquos occulta conventicula célébrantes , seu a commun! conversationc fîdelium vita et moribus dissidentes, eos studeat indicare confessori suo , vel alii , per quem credat ad prælati sui et inquisitorum bæreticæ pravitatis notitiam pervenire : alioquin , excommunicationis sententia percellatur.
J 21. Hæretici autem et receptatores , defensores et fautores eorum , ipsorumque lîlii usque ad secundam generationem , ad nullum ecclesiasticum beneficium seu oibcium admittantur : quod si secus actum fuerit , decernimus irritum et inane. Nos enim prædictos ex nunc privamus beneficii.s acquisitis , volentes ut taies et babitis perpetuo careant , et ad alia similia nequaquam in posterum admittantur. Uloruin autem fîliorum emancipationem nullius esse moment! volumus ; quorum parentes, post emancipationem bujusmodi, ad invium superstitionis bæreticæ, a via déclinasse constiterit veritatis.
Dat. apud Urbem Veterem, 5 non. martii , pont, nostri anno III ( & 3 mars i 280. — Voyez le Bullaire, tom, 3 , part. 2 , p, 26) .
CATÉCHISME