‹ Lettres inédites à ses amis Nicolas Thaynard, Philippe van Limborch et Edward ClarkeChapitre 6 sur 13 · NOV · texte numérisé non relu

NOV

Ut te conveniam duo milia non piget ire Ut te non videam quatuor ire piget Hujusmodi aliquid olim amico suo scripsit Martialis Liceat vero mihi tibi dicere (Vir Praestantissime) me non pigere deambulationis meae, verum dolebo sane si te insalutato exire ex urbe mihi contigerit. Nolim tamen ut mei causa domi maneas crastino die, inter plurima enim quae me destrahunt negotia nihil certi de me statuere possum, hoc solum scio, quod quantum in me est operam dabo ut te videam. habui etiam quod a te peterem si domi convenissem: se: [scilicet] ut paucis verbis me Doctissimo Graevio 2) vel cuilibet alteri doctorum tuorum amicorum Ultrajecti commendatum velles. Vale.

Quandoquidem vir clarissimus eorum scriptorum (quae heri mihi

1) Mart. Epigr. II, 5 : Te tamen ut videam ....

2) Johan George Graevius, né le 29 janv. 1632 à Naumburg (Saxe), dès 1661 Professeur de Philologie à Utrecht, où il mourut le 10 janv. 1703.

Kal. Dec. 1684 Limborch écrit à Gravius (minute: Mss. R. B.): Lator harum, J. Locke, natione Anglus, vir est eximie eruditus, omni politiore literatura instructissimus ; in Literarum humaniorum, Theologiae, Medicinae ac Philosophiae cogni-

tione paucos sibi habens pares Expertus sumillum ingenuum, candidum, comem et

affabilem, cogitationum suarum interpretem maxime perspicuum, et veritatis indagatorem indefessum. Cum viris in hac civitate eruditionis fama claris, praesertim medicis, contraxit amicitiam ; qui omnes niveos illius mores exosculantur, eruditionem venerantur : eaque occasione mihi faelicitas obtigit illi innotescendi et amicitiam cum ipso contrahendi.

3) Sans date. De la main de Limborch: Accepi [2-] 12 Decemb. 1684. Misi scripta per ancillam 14 Decemb.

Sans adresse.

Vid. Fx B. II, 17.

Tui observantissimus J. Locke.

monstravit) usum tam bénigne obtulit, misi famulum ut cum cura mihi illa tam humaniter concessa afïerat, quae lecta cum gratiarum actione restituam Tui observantissimus

Op ?t Keisers gracht J. LOCKE.

Aen Myn Heer

Myn Heer Limburg

al der naest de

Armianse Kirke.

[3] [29 Jan. -] 8 Febr. 1685.

VlR CLARISSIME

Cum jam mihi constitutum sit expectare glaciei solutionem ut scapha Trajectum revertar adeoque plus mihi otii hic futurum sit quam speraveram, rogo ut scripta illa Tua *) et Don Balthasaris 2) quaeolim mihi accomodastijamdenuomihi perlegendapermitteres. Famulo huic meo si tradantur recte recipiam et cum gratiarum actione brevi reddam. Vale vir eruditissime et me ama

Tui observantissimum J. Locke.

Aen Mijn Heer Myn Heer Limburg op de Keysers Graft.

Vid. Fx B. II, 29.

[4] Die Lunae [1685] 3)

Vir Clarissime Ego magna humanitatis et amicitiae tuae documenta undique ac-

1) Il s'agit du Ms. du livre de Limborch, publié sous le titre: De veritate religionis Christianae arnica collatio cum erudito Judaeo. Subjungitur huic libro tractatus, cui titulus : Urielis Acosta exemplar vitae humanae ; addita est brevis refutatio argumentorum, quibus Acosta omnem religionem revelatam impugnat. Goudae, apud Justum ab Hoeve, 1687.

2) Don Balthasar, c'est l'eruditus Judaeus, Isaac Orobio de Castro, né à Bragance (Portugal) vers1 1620, mort à Amsterdam le 7 Nov. 1687. Après beaucoup d'adversités il s'établit vers 1666 comme médecin à Amsterdam et y publia en 1684 son ouvrage: Certamen Philosophicum Propugnatae Veritatis Divinae ac Naturalis adversus J. Bredenburgi Principia.

3) Ce billet, ainsi que le suivant, ne peut être que de 1685, comme le prouvent le contenu (vid. Fx B. II, 22, 26 s.), le papier, l'écriture, le Vir clarissime et l'orthographe de l'adresse \Âmburg\ dès le 28 Sept. 1685 toujours, comme il faut, lAmborch).

LËTTRES A DE LIMBORCH. 1685.

cipio, ea fiducia et experientia fretus nova bénéficia a te petere ausus sum. Te convenire maxime cupio, plurima n : [enim] habeo dicenda. Si libet me adiré, tibi meum monstrabît hospitium hic nuncius qua hora placuerit. Sin commodius existimes ut ego te adeam, hac vesperi post horam nonam z) domi tuaeadero; intérim de me taceas, sum Tui observantissimus

Aen Myn Heer Myn Heer Limburg.

[5] Die Saturni [1685] 2)

VlR Clarissime

Mutaturus hac vesperi sedes impedimenta per famulum domum tuam misi, ut illic seponantur usque dum ipse venero; post nonam n: [enim] ad te accedam et deinde me recipiam in hospitium 3) tanta cum benevolentia mihi destinatum quod nec famulo meo nec nostratium cuiquam notum vellem. Itaque famulus meus nihil habet quod agat nisi ut sarcinam domi tuae deponat et e vestigio revertatur. Vale et me ut facis ama

Tui amantissimum J.L.

1) Probablement au soir d'un jour de Mai ou de Juin.

2) Vid. pour la date la lettre précédente.

3) Il s'agit de la maison du Dr. Veen. En 1684 Locke avait habité chez le Dr. Guenellon. Egbert Veen (1629— 1709 ?), fut reçu docteur en médecine à Leyde en 1653. Etabli

comme médecin à Kampen il se maria avec Anna Pietersd. Ploos à Amsterdam le 3 Dec. 1654. Après la mort de sa première épouse (1655 ou 1656) il se remaria à Amsterdam le 18 Oct. 1657 avec Maria Arminius, fille de Laurens Arminius et Maria Cuypers, petite fille du célèbre Professeur de Leyde, Jacobus Arminius, chef du parti Remontrant. Il s'établit, probablement après ce second mariage, à Amsterdam, où il fut inscrit comme „poorter" (bourgeois) le S Mai 1658. Membre du Collegium Medicum dès 1671, il en fut le doyen de 1682 jusqu'à 1703. Il habitait en 1682 Keizersgracht près du Westermarkt et en 1689 Keizersgracht entre le Westermarkt et la Reestraat, en tout cas très près de la demeure de son ami Limborch et de l'église des Remontrants.

Petrus Guenellon, né à Amsterdam vers 1650, inscrit à Leyde le 11 Mars 1667, fut reçu docteur en médecine à Padoue le 17 Avril 1670. Il voyagea en Italie et en France et fit connaissance avec Locke à Paris, où il travailla en 1678 à la Charité (vid. la Correspondance de Chr. Huygens, VIII, p. ioi). Le 18 Avril 1680 il se maria avec Cornelia Maria Veen, fille du Dr. Egbertus Veen et de Maria Arminius, qui fut baptisée le 11 juin 1661 par un ministre Remontrant. En 1680 il habita le Keizersgracht, plus tard (il délogea en Mai 1688 ; vid. la lettre 26) Heerengracht au coin du Spiegelgracht.

Ego si commodum existimes te socium cuperem in hoc primo meo ad humanissimum hospitem ingressu sed de hoc cum temoxvidero.

Aen Myn Heer Limburg.

[6] [18— ] 28 Sept. [1685] ")

P.S. omis dans F. L. (après liber aè'r) :

.... Eam quaeso[sc. uxoremGuenellonis]utetlectissimam tuam feminam quam omciosissime meo nomine salutes

Epistolam tuam inscribas toj Lamy 2) et deinde alia charta involutam sic inscribas : A Monsieur Monsieur Meyer Secrétaire de Son Altesse Electora[le] de Brandenburg à Cleve.

Dm Guenellon iterum iterumque saluto.

Mijn Heer

Mijn Heer Limborch op de Keysers Gracht by de Remonstranse Kerck tôt Amsterdam.

F. L. Vid. Fx. B. II, 28.

[7] Cleve [23 Sept.— ]3 Oct. [1685] 3)

Mijn Heer

Mijn Heer Limborch bij de Remonstranse Kerck op de Keisers Gracht tôt Amsterdam.

[8] Cleve [26 Sept.]— 6 Oct. [i6]8s 4)

P. S. omis dans F. L.

Amicissimi mei Guenellionis literas 50 datas modo accepi cum inclusa. Quaeso meo nomine gratias illi agas, nolo enim vos omnes simul longis literis fatigare.

Sans adresse.

F. L. Vid. Fx B. II, 28 s., 32 s.

1) De la main de Limborch: Recepta 30 Sept. 1685, respondi 2 Octob.

2) Les lettres du 28 Sept, et du 3 Oct. sont signées Lamy.

3) De la main de Limborch: Recepta 4 Octob. 1685, respondi 7 Octob.

4) De la main de Limborch: Recepta Hagae 8 Octob.

[7 — ] 1 7 Dec. 1685.

Vir Clarissime Cum res tuae impediant quo minus te hodie videam, misi famulum ut te de re argentarea moneam, non ut id negotium accélères sed ut différas, et nihil in eo agas donec te convenero. Ex quo enim te ea de re allocutus sum, aliquid percommodum accidit, quod mihi ideo magis placet quoniam te alias satis impeditum isto uti credo onere levabit. Sed de hoc pluribus coram quando te et videndi et fruendi dabitur occasio. Vale et me ama

Nosti adventumtuum mihi semper esse gratissimum, sed non audeo precibus nimis instare ut festines ne aliis tuis et gravioribus negotiis impedimento sim, scias solummodo me avide expectare.

Aen Mijn Heer Mijn Heer Limborch.

Vir Clarissime Negotia quibus scio te hisce diebus impeditum fuisse satis causae habent cur nec Te nec Team [thé] viderim hactenus. Cum vero accidere possit (prout tuam ego novi mihi semper paratam operam) quod forte haec mercatura peracta sit nollem negligere adventantem Janum cujus auspiciis huic levi munusculo quod hospitae meae destinaveram, speravi mori obsequens aliam conciliare gratiam. Ita habes consilii mei rationem et hanc ob causam famulum misi, ut si jam empta sit mihi Team apportaret. Sin aliud voluerant res tuae multifariae possumus sine dispendio adhuc expectare. Ignoscas intérim rogo mihi maie importuno sed promittenti me iterum hoc anno in idem crimen non incursurum. Verba haec videntur aliquid modestiae prae se ferre sed memineris cras novum annum adesse et tua consuetudo colloquium consilium et opéra mihi tam necessaria sunt ut non audeam promittere me ultra unum diem posse a te interpellando abstinere. De Teae emptione hoc non intelligendum nam

Vid. Fx B. II, 46 s.

Ultimo anni 1685. *)

1) [21— J31 Dec. Vid Fx B. II, 47.

LETTRES A DE LIMBORCH. l686.

si non jam empta sit ematur cum tibi fuerit commodum, hoc solum rogo ut sit optimae notae.

Opto tibi tuisque omnibus omnimodo felicem faustumque annum, et ut mihi sit faelix me ut facis amare perge

Tui amantissimum

Aen Myn Heer Myn Heer Limborch.

[11] [13— ]23Jan.[i6]86.

Vir Clarissime Tuum in me animum nimis perspectum habeo quam ut paucorum dierum silentium possit mihi aliquem injicere scrupulum. Si ea ex parte aliqua me tenuisset solicitudo incusassem negotia (quod mallem) vel morbum (quod doleo me jure posse) vel quicquam potius cogitassem quam de tua dubitassem amicitia, cui profecto nimium indulges dum caput nondum ex morbo satis firmum manumque adhuc debilem mei causa scribendo defatigaveris. Doleo me loco famuli quemcum his mitto non posse ad te accedere et convalescenti assidere ut languescentem aliquandofallerem horam, causas quas ipse satis indicasti non opus est memorare. Sed de his satis, de aliis alibi, nam non minus lecturae quam scripturae parcendum est. Cura solum ut valeas, ut quam primum, ut quam optime valeas quod impense optât

Tui studiosissimus J.L.

Aen Mijn Heer Myn Heer Limborch.

Vid. Fx B. II, 47.

[12] Utrecht [22 Sept.— ]2 Oct. [i6]86.

Post multorum dierum errores pene continuos hue tandem reversus incipio jam requiescere daturque et otium et locus unde respicere possim amicos et gratissimam cum iis iterum repetere consuetudinem. Tu igitur mihi in primis salutandus amicorum optime ut vales ut valeant tui et quid agas impense aveo scire. Abs te abstrahi nec literarum commercio quantum fieri potest illud resarcire damnum

exilium est imo pene mors, spiro enim alibi sed cum amicis vivo et tecum omnium jucundissime. Multae res me in hanc urbem attraxerunt an detinebunt nescio. Si animo parendum Amstelodamum ad Te ad Guenellonem nostrum et Veenium et ad collegium *) mox redirem sed corpus tectum, cubile, hospitium quaerit nec haec facile in urbe reperiuntur quod doleo. Spero tamen me vos propediem invisurum nec n :[enim] facile carere diu possim tam optato consortio; intérim rogo Tuam meosque omnes meo nomine quam officiosissime salutes.

Vale et me ama tui amantissimum

J. Locke.

Has inclusas communibus nostris amicis quibus inscribuntur quaeso per otium tradas et eos meo nomine salutes.

Hospitium meum est Ten huijs van mijn Heer van Gulick 2) schilder op St. Peitres Kerckhof tôt Utrecht.

Mijn Heer

Mijn Heer van Limborch bij de Remonstrante Kerck op de Keysars Gracht t'Amsterdam.

Vid. Fx B. II, 44 ss., 47 ss.

[13] Utrecht [1— ]u Oct. 1686.

P. S. omis dans F. L. :

Ignoscas quaeso quod inclusarum curam tibi committo.

Mijn Heer Mijn Heer Limborch.

F. L. Vid. Fx B. II, 50 s.

1) Collegium : faut -il penser aux amis qui s'assemblaient en conférences, dont Le Clerc nous parle dans son Eloge historique de Mr. Locke ? cf. Fx B. II, 53. Dans ce cas la date que donne Le Clerc (1687) serait erronée. Cette erreur s'explique: Locke a daté 1687, au lieu de 1686, ses dernières lettres d'Utrecht.

2) Jacob Gillig (ou Gulick) né à Utrecht vers 1636, fils de Michiel Gulick et de Maddalena Michiels, se maria: i°. le 22 janv. 1661 avec Hester Willerts; 20. le 23 Mai 1681, six mois après la mort de sa première épouse, avec Elisabeth Glover. Le 8 janv. 1686 il loua une maison „op het St. Pieterskerkhof", appartenant à M. van Maerssenbroeck (J. L. Godin). Il fut inhumé le 24 Juillet 1701. Vid. un article du Dr. C. Hofstede de Groot dans Oud-Holland, XIII, p. 37— 39.

[14] Ultrajecti [14 — ] 24 Nov. 1686 *).

Tu me jure accusare de Te potes (Amicorum jucundissime) quod cum priores tuas 1 itéras a Te optime conspersas conditasque acceperim nihil toto hoc tempore reposuerim. Credas si velis me sorbillando occupatum sermonibus non vacasse. Quicquid enim Te sapit pitissando, quo diuturnior sit voluptas, degustandum Te enim frui vellem non absumere. Mihi sane maxime gratulor quod Te Virgilio et Horatio non ignotum ad nostra tempora servavit fatorum benignitas, quem igitur opto per longos annos incolumem ut Te habeam studiorum incitamentum, curarum solatium et vitae oblectamentum. Fac solum ut Te quantum possibile est possideam. Amicam tuam Te a Virgilio decantatam caute et verecunde apud me habeo, unico meo populari viro ingenuo spectandam permisi, ejus copiam sibifieri valde concupiscebat. respondi hoc non licere sine patris permissu : quod si ea concederetur venia,ad ipsum forsan in Angliam (qua jam decessit) transfretaret aliquando. Intérim non est quod metuas tetricos illos qui Catonis nihil habent praeter censuram, lusus tuos meas delicias mihimet servo ut illis epistolisque tuis suavissimis amicissimisque delinire aliquatenus possim tui desiderium. praesta igitur quaeso quod videris minari, ut literae Anglicanae ad me semper veniant cum hujusmodi auctario, acceptiores inde erunt. Imo vero ita invertes rerum ordinem efficiesque ut pluris sit involucrum quam ipsa merx. Collegium in quo tam jucunda tam subtilia tam proficua et solida semper reperi mihi abreptum doleo.Sed audi virhumanissime quando ita in laudes et encomia prorumpere sit animus fac in posterum ut de te non de me instituatur sermo. Judaeum sub praelo sudare 2) gaudeo, sed credo plus sudabit quando praelum in apertum aerum illum emiserit nec facile reperiet in sua metaphysica refrigerium. Alia me hactenus impedierunt quo minus votis tuis respondi sed non obliviscor vel monitorum vel beneficiorum tuorum nam si Ciceronis verbis uti liceat Te plurimum amamus J. L.

Tua (sic) Tuos meosque quaeso nomine meo salutes.

Mijn Heer Mijn Heer Limborch by de Remonstranse Kerck op de Keijsars Gracht tôt Amsterdam.

La date de cette lettre est corrigée pour 1687.

Il s'agit de l'Arnica collatio cum çrudito Judaeo ; Vid. la lettre 3.

LETTRES A DE LIMBORCH. l686— 1687.

[2—] 12 Dec. 1686 *).

De Tua (vir optime)et reliquorum apud vos amicorum benevolentia minime dubito toties expertus. De expulsione quod audivisti nec ita intelligo nec aliquid dictum velim quamvis fortasse commodum erit ad vos iterum accedere. Hujusmodi sedis mutatio fateor aliquantulum incommoda est propter impedimenta ; libros volo, quibus locum non adeo facile est reperire. Si alibi non reperio rogo ut ignoscas si ad te mitto, ut in aedibus tuis in caenaculo vel alio quovis angulo requiescant donec locum commodiorem invenero. Hoc unicum est quod me maie habet qui amicis molestiam créât. Quod reliquum est me non movet. Hi sunt fortunae lusus vel potius vitae humanae casus ordinarii nec magis quam ventus vel pluvia itinerantibus mirandi. Sed de his pluribus coram, propediem enim te invisam. Et quid tum factu opus est videbimus. Intérim rogo ut de hospitio cogites et de hoc cum duobus amicis Doctoribus vicinis tuis l) agas. Sed cavendum ne quid vel cogitetur vel dicatur de expulsione. Ita enim rem vulgari minime vellem. Optimos illos viros meo nomine salutes et Tuam et eorum lectissimas faeminas. Vale (Amicorum sincerissime) et me ut facis ama

Si quae ad manus tuas pervenerint mihi destinatae literae retineas apud te donec venero.

Mijn Heer

Mijn Heer Limborch by de Remonstranse Kirck op de Keijsars Gracht

tôt Amsterdam.

Vid. Fx B. II, 51 s.

Fréquentes jam opto ex Anglia literas ut tuarum (Vir Doctissime) comitatu auctae ad me veniant ut si quid novi minus jucundum illis ex oris transmittatur id tui calami comitas et elegantia leniat et dulcedine sua temperet: nihil sapidius, nihil jucundius quam quod legitur in tuis epistolis, in quibus ipsa etiam Germana theologia non

Tui amantissimum

[4—] i4Febr. 1687.

1) La date est corrigée pour 1687.

2) Dr. Veen et Dr. Guenellon.

apparet prorsus invenusta. Gratias ago quod de Macri Hierolexico mones x). Paravi hune librum nuper apud Wetstenium. Sed queruntur illi quorum interest nimis charo vaenire ideoque gratum mihi feceris si in proximis tuis indicare velis quanti tuus constitit, nam profecto f. 14 — 10 videntur plus satis etiamsi Gallico more compactus sit. Inclusa continet hanc et alias exceptiones ut ita dicam ad Wetstenii rationes, quam rogo ipsi tradas ut accepto responso ipsi mittatur argentum. Doleo ego quam maxime me a te avelli reliquisque amicis quos Amstelodami charos habeo. De rébus politicis ubi ego jam dego parum, de literariis adhuc minus, me refocilles oro aliquando tuis literis ne prorsus torpescam.

Vale et me ama tui amantissimum J. Locke.

Guenellonem nostrum (uti reliquos collegas) quaeso meo nomine salutes et dicas me gratias agere ob epistolam mihi transmissam.

Aen Mijn Heer Mijn Heer Limborch by de Remonstranse Kirck op de Kaysars Gracht

tôt Amsterdam.

Vid. Fx B. II, 53, 60.

[17] [26 Febr. — ] 8 Mart. 1687.

P.S. omis dans F. L. :

Veenium Guenellonem reliquosque meos amicos meo nomine quaeso salutes.

Festinato opus non est ut haec inclusa tradatur. Satis mature erit quando domum tuam venerit. Salutem ipsi meo nomine plurimam dicas.

Aen Mijn Heer Mijn Heer Limborch by de Remonstranse Kerck op de Keysars Gracht tôt Amsterdam.

F. L. Vid. : xB.II, 55,60 s.

1) Le chef d'oeuvre de Dominicus Magri (1604 — 1672), publié, en traduction latine, par son frère Carlo Magri (Romae 1677).

[31 Mart— ]io Apr. 1687.

Dolendum mihi maxime est Te (vir praestantissime) quod in me vitium agnosco esse frequens et inurbanum velle imitari in scribendo se : [silicet] tarditatem. Hoc non dico quasi crederem tuam virtutem meo exemplo aliquo modo labefactatam, sed queror quod cum me misère castiges, nihil enim gravius silentio tuo, id existimationi tuae qua me Tibi immitandum proponis imputari velis. Sed nolo ego de me tam magnifiée sentire ut credam aliquid in me esse tam eximium quod vir talis et tantus débet imitari aut saltem si tibi persuasum sit hoc esse benevolentiae et humanitatis tuae, qui amicos tuos omni honaris génère cumulare satagis, quaeso in posterum taciturnitas mea nunquam trahatur in exemplum. Vides quam in mea causa sum iniquus tibi non permitto quam mihi arrogo libertatem. Sed tu libertatis patronus ignosce in re mihi valdenecessaria,tuis n. literis carere nec possum nec debeo sic est in fatis tu videas. Opportune sane jam prodibit illud Episcopii scriptum *) nec ille tam instrenuus miles cujus negligi debent subsidia cum jam undique vel infertur vel imminet bellum. Sed intérim quo passu pergit contra Judaeos scriptum ? 2) id potius quaero quia et tuum et Latinum. Dm Le Clerc meo nomine quaeso salutes, dicasque me nuper récépissé ex Anglia novum aliquod Sydenhami scriptum 3) quod nondum legi. si librum ipsum vel ejus epitomen desideret alterutrum quod mallet libenter ad illum mittam. Vale et me ama (Vir spectatissime) Tui amantissimum

Communes nostros amicos salvos esse jubeo in primis lectissimam tuam faeminam.

Mijn Heer Mijn Heer Limborch.

P. S. omis dans F. L.

Meo nomine quaeso salutes optimam tuam faeminam collegas

1) Il s'agit d'un traité hollandais, dont voici le titre: Onfeilbaarheid ende opperrechterschap der roomsche Kerke, ondersocht tusschen Mr. S. Episcopius ... en Willem Bos, roomsgesinde. Noyt voor desen gedrukt. Tôt Rotterdam, by Barent Bos, 1687. Avec une préface de Limborch, d. Amsterdam, 24 Jun. 1687.

2) Vid. les lettres 3 et 14.

3) Sydenhami scriptum'. vid. Fx B. II, 61.

J. Locke.

[6—] i6Maj. 1687.

nostros inprimis Veenium et Guenelonem et huic postremo dicas pixidem cum incluso pomato et adjunctis literis recte traditam pro quibus omnibus gratias habeo quam maximas.

Mijn Heer Mijn Heer Limborch by de Remonstranse Kerck op de Keysars Gracht

tôt Amsterdam.

[20] [1— ] 11 Sept.[i6]87.

P. S. omis dans F. L. :

Cum nuper essem Amstelodami incidi forte in chartam qua nitidiorem vix vidi nec parem hic reperire possum. Rogo igitur ut mihi velis totum fasciculum (een Riem) emere et mihi una cum adnotato pretio per otium mittere. Haec in qua scribo schedula speciem, magnitudinem, notam istius chartae quam desidero tibi exhibehit, locum ubi prostat cognosces ex iis quae adjunxi Idiomate Belgico. Fateor me non adhuc tam perfecte callere vestram linguam ut haec scribere ausim sine adjutore. Hoc tamen scias velim librum Episcopii l) quem mihi dedisti me ita incitasse ut quotidie jam legam aliquid Belgice et spero brevi me posse tibi gratias agere uti sinceritate ita lingua Hollandica.

In een kleyn winckeltie, in de passer, in de warmoes straat schuijns over de Liesveltse bijbel, een Riem papier van de selve sort van dese brief.

Aen Mijn Heer Mijn Heer Limborch by de Remonstranse Kerck op de Keysars Gracht tôt Amsterdam.

F. L. Vid. Fx B. II, 68.

[21] Rotterdami [13 — ] 23 Sept. [i6]87.

P. S. omis dans F. L. :

Quia pretium chartae adjungere oblitus es rogavi D. van Hel-

1) Vid. la lettre 18.

mont '*) ut vellet illud solvendo memoriae tuae prorsus eximere. Ille igitur simul cum his argentum tibi reddet.

Aen Mijn Heer Mijn Heer Limborch by de Remonstranse Kerck op de Keysars Gracht

tôt Amsterdam.

Vir Amplissime

Literas tuas quas ad me Harlemum discessurus scripsisti recte accepi et gratias ago, citius débitas et citius solvendas nisi me impediissetnonsatis recta valetudo, quae tibi etiam aliquomodo molesta est, peto enim ut Dominum Venium meo nomine salutes et roges ut Laudani mei XI vel XII phiolae satis forti inditam tibi tradere vellet ut per Helmontium quem brevi rediturum spero, mihi mittatur nam eo quod habui exhausto mihi jam opus est ad propriam aegritudinem. Saluta quaesomeonomineTuamuxoremet Dominam Veen et Genellonem nostrum cum ipsius uxore. Collegasque omnes. Vale et ut facis perge me amare

Salutes etiam rogo Dm Helmontfum et Dm Le Clerc meo nomine, ad Dni le Clerc Literas per te missas praeterita septimana respondi.

Mijn Heer Mijn Heer Limborch by de Remonstranse Kerck op de Keysars Gracht tôt Amsterdam.

F. L. Vid. Fx B. II, 63 s., 68.

[26 Sept. — ]60ct. 1687.

Tui studiosissimum J.L.

Vid. Fx B. II, 68.

1) Franciscus Mercurius van Helmont (1618? — 1699), fils du célèbre J an Baptiste van Helmont.

[23] [IO— ]20 0ct. 1687.

P. S. omis dans F. L. :

Hospes meus *) et cl. Helmontius te plurimum valere jubent.

Quando Tibi occurit dominus Le Clerc ipsi dicas quaeso me nuper et librum et chartas quas mihi miserat recte accepisse et quam primum aliquanto aptior ad eas res sit valetudo curaturum quod cupit, intérim agnosco beneficium.Hanc schedulam inclusammihi antealiquot dies in manus traditam ut ad illum transmitterem detinuit non prona ad scribendum aegritudo, nunc quaeso illi tradas, ut si bibliothecae suae inserendam judicet emendatam habeat : si cupiat adhuc Porphyrii librum de vita Pythogorae ego curabo ut at illum quam primum mittatur.

Mijn Heer

Mijn Heer Limborch bij de Remonstranse Kerck op de Keijsars Gracht tôt Amsterdam.

F. L. Vid. Fx B. II, 69 s.

[24] [20— ]3C Nov. [i6]87.

P. S. omis dans F. L.

Quo génère gallarum et vitrioli utaris quaeso iterum indica nam ego uti scriptorum ita artramenti tui nitorem nullo modo assequi possum.

Mijn Heer Limborch by de Remonstranse Kirck op de Keysars Gracht tôt Amsterdam.

F. L. Vid. Fx B. II, 70.

[25] Rotterdam [4— ]i4 Mart. [i6]88.

Me authore et impulsore misit ad Te per Helmontium Furleius noster 2) codicem manuscriptum 3), ut inter manus tuas depositus ma-

1) Benjamin Furly. Vid. la lettre 25.

2) Benjamin Furly, le „hospes" de Locke à Rotterdam, marchand qui probablement, en 1687 — 1689, habita le Wijnhaven. En 1709 il acheta une maison au Haringvliet, dans laquelle il mourut en mars 17 14. Vid. aussi sa biographie „An English merchant at Rotterdam, who promoted the first german imigration to America, by Julius Friedrich Sachse. Reprinted from the Pensylvania Magazine of History and Biography. October 1895. Philadelphia 1895.

3) Il s'agit des documents édités par Limborch dans son Historia Inquisition (1692).

neat dum transigitur de impressione. Cum videris quae contineat tu nobiscum credo senties mereri lucem Continet enim authentica monumenta rerum saeculo isto rudi gestarum, quas vel oscitanter satis vel perperam nobis tradiderunt historici. Mallem ego et (ni fallor) omnes qui amant veritatem mecum mallent hujusmodi incomptas narrationes ex ipsis fontibus haustas quam flosculos historicos qui ornant quidem scriptorem sed lectorem fallunt et in errores inducunt. Deedendohoc libro cum D°le Clerc ante decessum meum communicavi ; vos inter vos consulite quo pacto hoc fieri possit. Nollem enim tam egregium istius saeculi monumentum intercidere, quod metuendum plane est, si restituatur illi cujus est, antequam typis mandetur. In hoc est quod nos laboramus et ad hoc vestram etiam petimus opem. Plura quae ad hanc rem pertinent a Furleio accipies. Si quam hac in re tibi creo molestiam mihi credo ignosces dum tuum secutus exemplum publico quantum possum inservire studeo[Ms. : studio]. Ut vales et tu et tui nostrique omnes et quid agitur in collegiis fac me subinde certiorem ut commercio jucundissimarum tuarum literarum quantum fieri possit fallamabsentiaetaedium. Valeetmepergeamare

Tui amantissimum J. Locke.

Inclusas oro data occasione tradas.

Mijn Heer

Mijn Heer Limborch bij de Remonstranse Kerck op de Keijsars Gracht tôt Amsterdam.

Vid. Fx B. 11,75.

[26] Rotterdam, [i2-]22 May [i6]88.

Vir Amplissime

Expectatus optatusque tuus ad synodum x) adventus silentem me hactenus tenuit spe libérions quam per epistolas et scribendi taedium tecum sermonis. Sed ista jam spes celebrato solutoque sine te conventu evanuit et in ejus locum de valetudine tua sollicitudo successit. Non ex collega tuo Pontano 2) de te rebusque tuis certior ut cupiebam fieri potui. Quippe qui adesse cum non noveram priusquam decesserat. Exime mihi quam primum oro hanc curam et si vales Furleium quid decodice statutum sit vel quo in loco ea sitresmoneas,nam

1) Il s'agit du synode annuel des ministres Remontrants.

2) Isaacus Pontanus, ministre des Remontrants à Amsterdam, 1654—1699.

LETTRES A DE LIMBORCH. l688.

reversum jam tandem Wetstenium heri intellexit. Quando illum convenias hanc inclusam epistolam per otium quaeso tradas, in qua de manuscripto ne verbum quidem, id negotium tuae curae in integrum committitur ut solus transigas. Salutes quaeso optimam tuam uxorem Veeneosque Guenellosque et integrum collegium meo nomine. Dicasque D° Guenellon me antehac novos ipsi gratulatum fuisse lares si scirem quomodo recte inscribenda esset ad illum epistola. Helmontius Furleiusque te salutant. Vaie et me ama tui amantissimum

Dm Le Clerc et du Cene x) plurimum salvere jubeo. A Westenio per inclusam quaero quid factum sit de quibusdam meis libellis quos Toinardo destinatos Lutetiam transmittendos suscepit, si roges et dicas te quae responderit ad me perscripturum et illius operae parces et ego citius cognoscam.

Mijn Heer

Mijn Heer Limborch by de Remonstranse Kerck op de Keijsars Gracht tôt Amsterdam.

[27J [31 Maj.— ] 10 Jun. 1688.

Vir Amplissime

Nos per triduum inter eadem fuisse moenia 2) sine colloquio sine conventu adeo mihi impossibile videtur ut vix credam Tibi etiam fatenti. Ista negotia tam improbe importuna valde accuso, Te etiam parum insimulo, non quod ad me non accederes : id enim in tanto rerum expediendarum cumulo non oportuit : sed quod me per puerum te in urbe esse et in vicinio non monueris. Ego tam vacuus quam tu plenus rerum adesse tibi quavis hora vacanti poteram, etiam expectare domi tuae otii brevioris intervalla. Vides quam grata quam chara

1) Du Cène, de Cène ou le Cène, réfugié, jusqu'à 1691 en Hollande, adhérent des principes remontrants. Le 4 Sept. 1691 Limborch le recommenda à Richard Kidder (1633— 1703), évêque de Bath et Wells, comme „vir . . . eximie doctus, e Gallia profugus, . . . summus D. Allix amicus." (Ms. R. B). Cf. la lettre de Locke 29 Febr. 1692 (F. L.).

Une lettre de le Cène à Limborch ainsi que la correspondance suivie entre Limborch et Allix se trouvent dans la R. B. Pierre Allix (1641— 1717), né à Alençon, fit ses études à Saumur et Sédan (Théologie Protestante). En 1685 il se réfugia en Angleterre et y devint ministre de l'église wallonne à Londres.

2) Vid. la note 1 de la lettre 26.

LETTRES A DE LIMBORCH. l688.

mihi sit tua consuetudo ; cum ea praeter spem frustratus de te apud te ipsum queri non abstineam. Cum Amstelodamum profectus fuero me probe ulciscar non te fugiendo sed saepe et importune domum tuam ventitando ; intérim pax. Nam ita te amo ut patienter ferre non possim mihi eripi tuum vel unius horulae consortium ita etiam amo ut non diu possim irasci. Sed haec raptim oblata hac scribendi occasione cum jam decedendi tempus instaret tabellario. Saluta meo nomine omnes tuos nostrosque. Vale et ut facis me ama

Tui studiosissimum J. Locke.

Mijn Heer

Mijn Heer Limborch by de Remonstranse Kerck op de Keijsars Graft tôt Amsterdam.

[28] [12— ]22 Jun. 1688.

P. S. omis dans F. L. :

Optimae tuae uxori salutem plurimam dico. Simonii historia critica Novi Testamenti jam diu sub praelo est et post mensem unam vel alteram prodibit.

Mijn Heer

Mijn Heer Limborch by de Remonstranse Kerck op de Keijsars Graft tôt Amsterdam.

[29] Rotterodami [20 — ]30jul. 1688.

Omis dans F. L. : Optimam tuam foeminam collegas et amicos saluto. Vale

Mijn Heer

Mijn Heer Limborch by de Remonstransce Kerck op de Keijsars Gracht tôt Amsterdam.

Rotterdam [14— ]24 Nov. [i6]88.

P. S. omis dans F. L. :

Furleius te officiosissime saluta[t], Saluta meo nomine charissimam tuam uxorem reliquosque nostros.

Mijn Heer

Mijn Heer Limborch bij de Remonstrantse Kerck op de Keijsars Gracht t' Amsterdam.

Vir Amplisstme

Magna me cura et sollicitudine liberarunt gratissimae tuae mihi heri redditae literae ; ex tuo silentio si non maie ominabar metuebam certe et ut amantium mos est, quia quae optaveram non audivi, quae timebam finxi. Sed gaudeo jam omnîa in tuto esse et periculosum fllii tui *) morbum ita praeteriisse ut nihil restet jam ad perfectam sanitatem nisi quod diaetae regimine perfici posse existimatur. Quandoquidem prior illa mea de morbo illius monitio tibi adeo grata fuit, liceat mihi et alteram addere. Non quod credam meo tibi opus posse esse consilio ubi doctissimus et longo usu prudentissimus Veenius adsit, sed ut persuasum tibi sit me tibi fïdem habere cum testeris tibi acceptum esse quod cum re non possim voluntate tamen et studio adjuvem. Post hujusmodi morbum soient nostri medici semel atque iterum purgare, et praecavenda mala, quae ex reliquiis miasmatis variolosi in corpore haerentibus oriri possint, mihi etiam et alia causa hujusmodi iteratam purgationem requirere vide[n]tur. Nempe quod soient convalescentes ex hoc morbo magno appetitu laborare, unde si non caute et moderate alantur metus est ne eduliorum nimio onere nondum penitus defaecatus oppressus sanguis succrescenti alicui morbo materiam praebeat. Sed qui tuto convalescere volunt cavere debent ne nimis propere convalescant et in eo ut plurimum peccant mulierculae praesertim clinicae, quod nihil credant ad vires restaurandas tantum conferre quantum nutrimenti copiam, cum assumendorum vis et quantitas sensim tantum augenda sit

1) Frans van Limborch, né le 23 juillet 1676 à Amsterdam, baptisé le 25 août 1696, se maria, le g[ — 20] févr. 1703 à Londres avec Sara Waller. Presque tout ce qui, dans cette correspondance, regarde le fils de Limborch, qui comme marchand en Angleterre avait peu de succès, est gratté par le père.

F. L. Vid. Fx B. II, 79s., 82.

[15— ]25 Nov. 1688.

LETTRES A DE LlMBORCH. 168S.

prout augentur vires. Quod enim bene subigit ventriculus bene digerit sanguis id solum robur addit corpori, vigoremque spiritibus impertit, quicquid justam illam mensuram superat non solum inutile onus est sed in humores noxios et morborum causas dégénérât. Haec ego fusius hic mihi dicenda existimavi quia nostrates inhac re plerumque peccant ; apud vos forsan hoc, uti caetera, prudentius et moderatius.

Furl. noster maximas tibi gratias agit ob utramque quam misisti historiam sed insuper avet scire quo jure quibus formulis vel quam ob rem e carcere liberatus fuit Foeke Floris1) et in exilium missus. Nihil habeo hoc in génère quod tibi jam rependam vel si habeam non credo jam tempestivum esse aliis extraneisque rébus cum tuis civibus jam intentum minusculis nuntiis interpellare. Satis jam vobis est ad plurium dierum sermones vel saltem quod ab amico nostro accipies satis erit. Ego intérim deum O. M. precor ut ecclesiae suae hoc est bonis omnibus eam largiri velit pacem et libertatem quam plurimi passim promiserunt, pauci hactenus praestiterunt.

Vale cum filio totaque familia et me ut facis ama

Tui amantissimum J- L.

Uxorem tuam dilectissimam et universam familiam Veenii et Guenellonis nostri collegasque omnes meo nomine officiosissime salutes.

Filium tuum plurimum salvere jubeo.

Mijn Heer Mijn Heer Limborch.

i) Foecke Floris ( ± 1630— 1700), fils d'un pêcheur, homme simple et pieux, forgeron et en même temps ministre des Mennonites à Surhuisterveen en Frise. En 1683 un ministre Calviniste, Franciscus Elgersma de Grouw (Frise), l'accusa de Socinianisme. Par un arrêt (Plakkaat) des Etats de Frise du 23 Mai 1662, le Socinianisme était interdit, sous peine de correction, mais les magistrats n'aimaient pas la persécution. A la suite de requêtes réitérées des ecclésiastiques, Foecke Floris fut incarcéré (1687/8), et, après 8 semaines de détention, sur sa demande, exilé de la province de Frise. Il se rendit à Oost-Zaandam (aujourd'hui Zaandam), Kennemerland, Hollande Septentrionale, et y fut élu ministre des Mennonites. De nouveau persécuté par les ecclésiastiques et par le „Baljuw van Kennemerlant" il s'adressa, le 1 Nov. 1688, par l'intermédiaire de ses corréligionnaires d'Amsterdam et de Zaandam, au Prince d'Orange à Hellevoetsluis. Le 11 Nov. 1688, le Prince demanda à Mr. Druyvesteyn „Bailliuw van Kennemerland tôt Haerlem" des informations et lui ordonna en attendant de faire cesser le procès. (Arch. de l'Eglise des Mennonites à Amsterdam, Mss. nos. 455 et 456). Malgré des doléances postérieures Foecke Floris ne perdit plus sa liberté.

Cf. Fx B. II, 80 ss. et S. D. van Veen, Foecke Floris dans l'Annuaire Doopsgezinde Bijdragen, 1887, p. 49 — 85.

Rotterdam [26 Jan.— ] 5 Febr. [i6]89.

Vir Amplissime

Subitus hic et nondum inexpectatus principissae decessus conturbat omnes rationes meas et id impedit quod ante omnia mihi constitutum erat et imprimis homini beneficiis cumulatissimo et non ingrato necessarium ut Te aliosque Amstelodami amicos inviserem et coram valedicerem. Hoc non magis exigebat officium quam animus meus in id maxime intentus ut hominum optimorum et de me optime meritorum congressu vultu sermone per aliquot dies mutuoque amplexu discedens fruerer. Non potes ignorare quam commoda haec sit navigandi occasio in tam laeta turba inter tôt naves bejlicas cum jam mare undique piratis infestatur. Sed ut verum fatear haec me non omnino movent nec me a vobis his commodis ita ingratus me abstrahi paterer nisi gravior me reluctantem urgeret causa. Quidam ex magnatibus Anglis qui hinc cum principe in Angliam profectus est *) ad me nuper scripsit ut vellem uxorem ejus Hagae commorantem in reditu domum comitari. Suscepi lubens hoc quod esset officii petentis dignitati et amicitiae et multo minus ornatissimae faeminae meritis, non negandum. Sed nec illa nec ego de tam maturo decessu ne per somnium quidem cogitavimus. Illa et ego cogitavimus Ad Amstelodamum hac septimana, sed nosti quid intervenit, festinatione incredibili in Angliam tenditur ; hujus festinationis illa me certiorem fecit nudius tertius et monuit illico concessandum esse mihi ad hoc minime parato. Quid dicam ? deest (quod doleo) salutandi compellandi amplectendi occasio non voluntas, hoc tibi persuasum esse ita firmiter credo ut Te adversus alios tanquam patrono et defensore uti non dubitem. Me abire insalutato optimo Venio nostro totaque illius familia plane aegre fero. Quod in hoc casu dictu opus est pro me dicas rogo, nihil pro me spondere potes quod non praestabo. Scio enim qualia et quanta si[n]t eorum erga me mérita et quo ego in illos sum animo.

De mea erga te Vir Clarissime amore et gratitudine nihil dicam. Velim ex tua hoc cognoscas amicitia. De literis cambii hoc unum rogo quod prius monui nempe ut cautum tibi omnino sit ut autographam in manus tuas sine dubio retrahas, reliqua tuae permitto prudentiae.

Haec raptim, nam cras abeundum esse dicunt, aliud fortasse cras suadebit occidentalis qui jam obituit ventus, sed in terra princi[pi]bus

1) Lord Mordaunt, plus tard Earl of Peterhorough and Monmouth.

obtemperandum est in mari ventis. Saluta quaeso quam officiosissime meo nomine optimam Tuam uxorem liberosque, Amicissimum Venium nostrum cum uxore et utraque filia generoque. Omnesque amicos collegasque meos. Si quid sit quo alicui vestrum in Anglia inservire possim non deerit cura diligentia studium meum. Iterum Iterumque vale et me ama ut facis

Vir Optime Tibi obligatissimum addictissimumque

Mijn Heer

Mijn Heer Limborch by de Remonstranse Kerck op de Kaijsers Gracht t' Amsterdam.

Vid. Fx B. II, 83s.

[33] Rotterdam [6— ]i6 Febr. [i6]$g.

P. S. omis dans F. L. :

Praeterita septimana ad Guenellonem nostrum scripsi. Nudius tertius Haga ad Dm Clericum heri ab illo libros et suos et nostros accepi, sciât me utroque nomine sibi obaeratum. Sladus noster *) quid agat scire aveo, ipsi, uti par est, optime cupio. Non debere illum in amici et patriae suae (nost[r]as enim est) rébus prosperis languescere, dicas illi et quicquid amplius ab amico sincero proficisci potest, nam illum valde aestimo et plurimum amo. Collegas omnes iterum iterumque saluto. Utinam aliquid in Anglia reperire possim quo agnoscam honorem mihi a tam egregia et erudita societate exhibitum.

Mijn Heer

Mijn Heer Limborch bij de Remonstranse Kerck op de Keijsers Graft t' Amsterdam.

F. L. Vid. Fx B. II, 84 ss.

[34] London I2[— 22] Mart. [i6]8çj.

Omis dans F. L. :

Dilectissimam uxorem tuam una cum tota familia saluto collegis

1) Vid. la lettre 41.

amicisque x) meis omnibus plurimam salutem scribo. Dm Le Clerc a me officiosissime salutes et dicas nihil pene hic jam prodire alicujus momenti in republica literarîa, pro republica civili jam sudat praelum ; 2a pars Theoriae Telluris a Burneto scriptae non ita pridem prodiit latine et parvus tractatulus cui titulus a breif history of the unitarians hune quod non venalis sit si cupiat prima occasione ad illum mittam ; excuset quod ad ipsum non jam scribo. Spero propediem me literis et libris iterum vacaturum, tum forsan de libris copiosius monendi erit occasio, nam ex quo hue redii bibliopolae officinam vix ingressus sum aliis rébus avocatus.

Mijn Heer Mijn Heer Limborch.

Vir Amplissime Heri Régis et Reginae inauguratio sive ut dicunt coronatio summo

1) Locke n'oublia pas ses amis de Hollande. Voici la lettre, qu'il écrit à son ami le Dr. Veen (Ms. Bibl. de l'Université de Leyde; inédite).

Vir Amplissime

Quantam ego ex amicorum reditum in patriam gratulantium amplex percipio laetitiam, tanto pene ameior dolore ex meo a vobis decessu, quos mihi si sanguis vel civitas non conjunxit, amicitia certe et benevolentia fortiore vinculo conglutinavit. Tu mihi inprimis amicorum optime semper memorandus semper colendus eris. Cujus in me mérita cum mecum recolligo, sentio quanta sit amoris et humanitatis vis quae cum patriae charitate audeat contendere; peream enim si ego in hoc communi et meo et omnium gaudio te tuosque cum non levi animi angore non desidero. Et si verum fateri liceat, hoc unicum mihi recrudescente jam pulmonum malo est solatium quod si tussis quae adventantem statim invasit, quotidie uti minatur involescat solum vertere iterum cogat idem remedium sanitatem mihi et vos cum sanitate aeque caros restituet; hanc peregrinationem si iterum non prorsus anhelo vix dum enim domi sum, anhelare certe cogito. Qualem et quam oportunam habuimus navigationem eadem qua hue appuli hora ad Dm Guenellonem scripsi, nec enim aliquid mihi in patriam reverso prius agendum existimavi quam ut illis memoris animi testimonium redderem qui mihi peregrina in terra pararunt patriam. Optimam uxorem tuam filiasque generosque officiosissime meo nomine quaeso salutes. Quid agitis et quomodo valetis me subinde certiorem facias rogo. Vale et me ut facis ama

F. L. Vid.FxB.II, 150 s.

London

London 8[— 18] Mart. [16J89.

cum splendore et maximo concursu plausuque populi celebrata est, eodem die utrumque in Scotia istius regni regem et reginam solenni modo promulgatum sive uti nos loqui amamus proclamatum credimus; nam nostro Gulielmo et Mariae solium istud ante aliquot dies ab ordinibus istius regni designatum et decretum fuisse expeditis nuntiis constat. Burnetus x) jam Episcopus Salisburiensis in hesterna solennitate suas habuit partes. Concionatus est coram rege et regina et ita concionatus est coram rege et regina et ita concionatus est ut omnes laudent, edi concionem non dubito, exemplar quamprimum occasionem nactus fuero ad vos mittam. Haec heri, hodie gratissimae tuae redditae sunt literae unde renovatum gaudium nec enim in privata re aliquid jucundius credo esse quam quos maxime velis amicos benevalere et de te bene senti re certiorem fieri. Gratulationes vestras amoris et benevolentiae plenas eo quo debeo animo accipio tantoque hilarius praesentibus et domesticis utor amicis quod tam faventes habeo absentes et peregrinos multis nominibus mihi non minus charos. De tolerantia apud nos stabilienda non prorsus despero etiamsi lente admodum procédât et de praesulum ingenio recte judicas, 2) spero tamen. Hodie Burnetum vidi dixi te parare literasgratulatorias

1) Burnet: la lettre suivante avec une traduction latine, toutes les deux copiées par Limborch, se trouvent dans les Mss. de la R. B.

Ex literis D. Burneti Episcopi Salisburiensis.

London the 5f — 15] of April 1689.

The bill of Compréhension goes on, and if the heats of that party obstruct it not, both this and the bill of Toleration will settle us as to matters of religion. Yesterday two great points were carryed in the House of Lords, the one was for leaving the posture in the Sacrament indiffèrent; the other was changing the subscription, for by the new bill instead of assent and consent they had required a subscription in thèse words: I aprove of the doctrine, worship and government of the church of England as established by law. Now this ferming to import a positive assent to every thing in our constitution, which I thought to hard, I ventured (though I came into the House but the day before) to propose an other subscription in thèse words; I do submit to the présent constitution of the Church of England, I acknowledge that her doctrine contains ail things necessary to salvation, and I will conform my self to the worship and government thereof as established by law. This went to a question and a division of the House, and was carryed as I had proposed it. Pray give my most humble service to Mr. le Clerc, and let him know this matter, and désire him to acquaint Mr. Limburg with it. In the debate I said, I hoped we were by this gênerai subscription, by which mens consciences will not be intangled, to set a pattern to ail the Reformed Churches so to moderate their subscriptions that men might with a good conscience enter into them, though they could not aprove of every proposition in the doctrine, or every form of worship that might be established.

2) Par sa lettre du I2[ — 22] Avril 1689 Locke répond à une lettre de Limborch, datée le [2— ]i2 Apr. 1689. Limborch écrit: (Ms. R. B.):

non possum quin omnia mihi moderatiora spondeam, cum te negotiis civilibus

admotum considero; ita enim verba tua [dans une lettre à Guenellon] interpretor,

quamprimum certum tibi foret illum paedo Episcopali donatum, gratus nuntium hoc accepit. Scoti Hierarchiam Episcopalem tam acriter aversantur quam nos amplexamur, et in gravaminum catalogo primas ei dederunt. Temperatum aliquid ex adversantibus extremis optant omnes boni quibus sana et moderata placent. An Burnettus tuus eodem uti tibi persuades animo futurus sit Salisburi quo fuit Amstelodami nonnulli dubitare incipiunt, intérim dicam tibi quid accidit : cum primum post consecrationem suam Episcopalem ad regem accessit Burnetus observavit rex quod galerus illius solito amplior erat rogavitque quid sibi vellit ista fimbriae ampliatio, respondit Episcopus convenire istam formam ordini suo, cui Rex „Galerus spero non immutabit caput tuum". Venii Guenelonisque epistoîas una cum tuis accepi quibus cum jam respondere urgentibus negotiis impeditus non possum rogo ut gratias quam maximas iis meo nomine reddas, et tuis id est efficassissimis verbis excuses hanc tarditatem scribendi quam si qua ex parte compensare potest animi propensitas hoc spondere possem neminem uspiam esse qui ad omnia amicitiae officia paratior sit. Video vos omnes cupide percunctari quodnam munus publicum mihi demandatum sit, breviter respondeo nullum, valetudinis excusatione usus, munus evitavi satis honorificum quod florentibus viribus et aetate sine dubio ambirem, ego jam solum et meae et patriae quieti studeo nec fatiscenti et res suas componenti magnum aequor temere ingrediendum est; utor jam fateor valetudine aliquanto meliore, respiratio liberior est, et tussis moderatior quam sub primo adventu, an hoc veris aeri calidiori an consuetudine aeris maligna vis minus noxia sit plane nescio, hoc scio stultum esset numéros meos oneri publico submittere quibuscunque phalaris ornato. Quod mihi in oblato honore maxime placuit hoc fuit quod vos saltem in transitu iterum invisendi occasionem praebuisset. Etiamsi publica munera non attingo, publica tamen negotia et amicorum privata nescio quomodo ita me occupatum tenent ut a libris omnino avellar ;

aliqualem tui ad rempublicam factam esse accessionem; quibus modeste munus aliquod politicum tibi demandatum significare mihi videris .... Utinam omnium, quos Evangelii régula coelo non seclusos constat, comprehensione ecclesiam nabis exhibeat vere catholicam et christianam ! Verum, ut quod res est dicam, quando attentius considère quantum Ecclesiasticorum, praesertim Praesulum et potestate ac jurisdictione ecclesiastica pollentium, animis praejudicium ingenerare soleant .... vereor ne angustis nimis cancellis ea circumscribatur . .

.... quae tua sint consilia, quam justa et christiana, novi. De Rev. D. Burneto eadem mihi persuadeo, quia neutiquam de illo viro credere possum, dignitatem Episcopalem ullo modo animum ipsius, quem mihi saepius tam candide ac rotunde aperuit, ullatenus immutaturum ....

maxima hic jam librorum etiam bonorum habetur auctio quam ne quidem invisendi datur tempus, brevi spero mihirestitueturantiquum et optatum otium ut ad rempublicam literariam reversus aliquid habeam quod ea ex parte ad Dm Le Clerc scribere possim. Intérim oro eum officiossissime meo nomine salutes et roges ne meum silentium oblivioni aut negligentiae imputet sed praesentibus curis a re literaria longissime remotis.

Quando solutio facta fuerit literae Vulcano tradantur nec n[enim] opus est ut hue remittantur. Si quid est quod ad me mittere velis invenies Anglum quendam nomine Hunt. Hagae comitis ille nobilem Anglum nomine mylord Willam Paulet x) nuper illuc comitatus est, qui eo profectus est ut Hagae duceret in uxorem Dominam, régis nostri ni fallor consanguineam vel affinem. Celebratis nuptiis meus amicus Ds Hunt mox reversurus est et quicquid pro me ei tradetur sedulo curabit. Sed meus famulus adhuc credo Roterodami est, ille navem quibus libri mei vehuntur conscendit ante meum decessum sed nautae negligentia qui otiose Roterodami haesit amisit navigandi nobiscum occasionem, ante aliquot dies cum praesidio bellicarum navium solvit et ad Littus Angliae accessit tam prope ut pene manu tangi potuisset, sed vi tempestatis ab ancoris avulsus et fluctibus diu jactatus tandem summo cum periculo Mosam repetiit. Quando iterum navigaturus nescio.Quicquid pro me ad Furlei aedes mitteretur uxor illius vel famulo meo vel cuipiam alteri ad me transportandum tradet. Furleius ipse apud nos est et eadem in tempestate maximum adiit discrimen et miraculo pene evasit.

Vale et me ut facis ama tui amantissimum

J. Locke.

In posterum si placet ita inscribantur literae.

For Mr John Locke at MrsSmithsbys in Dorset Coort in Chanellrow.

Westminster.

Dilectissimam tuam uxorem omnemque optimi Venii familiam collegas caeterosque amicos saluto.

Mijn Heer Limborch bij de Remonstranse Kerck op de Keysars Gracht t' Amsterdam.

Vid. Fx B. II, 155 ss, 201 2).

1) Lord William Paulet épousa Mllc de Montpouillan, fille de Arnaud de Caumont, marquis de Montpouillan, et Amelia Wilhelmina van Brederode; celle ci était fille de Johan Wolfart van Brederode et Louise Christine van Solms, qui était la bellesoeur de Frédéric Henry, Prince d'Orange.

2) Cf. Abr. des Amorie van der Hoeven, De Philippo a Limborch theologo dis-

[36] Londini 6[— 16] Jun. 1689

P. S. omis dans F. L. :

Dilectissimam uxorem tuam liberosque reliquosque amicos meos meo nomine salutes.

Mijn Heer Mijn Heer Limborch.

F. L. Vid. FxB. II, 153 ss., 181.

[37] 7[— I7]jun.[i6]89.

Vir Amplissime

Etsi ego eadem usus occasione heri ad te scripsi jam iterum te saluto. Facta enim tui mentione Cornes Pembrokiensis Legatus régis nostri extraordinarius te cum apud vos fuerit, videre et colloqui cupit. Rogo igitur ut data occasione illum invisere velis virum plane eruditum et bonarum artium studiosum et viris doctis probisque amicum. Si meo nomine eum adeas qua in me est benignitate facilem reperies aditum praesertim si illum qui ei a secretis est primum convenias. Haec ego ipso discedente raptim scripsi ut ipsa haec charta te docebit quam ut poteram arripui. Vale et me ut facis ama

Tui Studiosissimum

sertatio historico-theologica [Amstelodami 1843], p. 144 s., où cette lettre est éditée. Nous la rééditons, puisque la dissertation de M. van der Hoeven est peu accessible.

1) Réponse à la lettre de Limborch, datée Pridie Non. Maj. 1689. Limborch écrit

à Locke (Ms. R. B.), en gardant son secret : Prodiit hic hisce diebus libellus ele-

gantissimus de Tolerantia, per modum epistolae scriptus, non expresso autoris nomine. Nihil quicquam in hac materia legi, quod aeque arrideat. Neque dubito, quin hoc rerum statu magno in Anglia cum fructu legi possit, adeo solide et fundamentis hactenus non ita indicatis omnem religionis ergo persecutionem et religionis genio et juri naturae adversam ostendit, ut qui illius lectione conscientiarum libertatem omnibus ex aequo concedare non persuadentur, non ratione duci, sed aut caeco praejudicio aut proprio commodo praecipites agi credi debeant. Récusa etiam hic est Samuelis Strimesii SS. Theologiae Francofurti ad Viadrum Professoris de Pace Ecclesiastica dissertatio. Haec comprehensio, alter libellus Indulgentia seu Tolerantia merito vocari possit . . . Instigabo quantum possum bibliopolas, ut quam primum exemplaria aliquot in Angliam mittant. Quodsi illi cunctentur, prima quae hinc solvet navi spero me aliquot utriusque exemplaria tibi missurum, si forte mitigandis rigidiorum animis aliquid momenti afferant . . .

Il s'agit en premier lieu de l'Epistola de Tolerantia, mystérieusement adressée par Locke à son ami Limborch (Ed. latine à Gouda, 1689).

Parum abfuit quin ego una ad vos rediissem. Sed impedierunt res quaedam necesariae quae me hic invitum detinuerunt.

Mijn Heer

Mijn Heer Limborch bij de Remonstranse Kerck op de Kaijsers Graft t' Amsterdam.

Vid. Fx B. II, 203 s.

[38] 4 Dorset Court 7[— 17] Aug. [i6]8ç;.

VlR CLARISSIME

Acceptis a Te duabus literis Cyprianum nostrum x) sine meis ad Te hincabire pati non possum.Fructum illum benevolentiae et amoris ex inchoata apud nos Tolerantia enasciturum una tecum speroet brevi hoc credo fieret ut facile hominum mentes in mutuam charitatem coalescant nisi animi aliquorum artificio potius quam sua jam sponte in diversum agerentur, sed magna est veritas et praevalebit. Nulla ego video istius de Tolerantia libelli apud bibliopolas nostros exemplaria, nescio an quia impeditiore jam navigatione non tam facile et libère quam olim ad nos transferuntur jam merces. Si prodeat Gallice unum ego libenter exemplar viderem. Spero tejamsalutasse Legatum nostrum ; ei gratissimum fuisse tuum adventum certus scio. Nullos Episcopos juramentum praestitisse id omnino falsum esse, aliquos in sua sententia perseverare constat, aliquos mutare inter quos Dunelmensis nuper juramentum praestitit. Sladum nostrum 2) miror. Si hue transeat gaudebo tam bono vicino sed videtur incertus animi. Librum S4i Officii descriptum 3) gaudeo spero brevi sub praelo futurum. Respublica literaria apud nos plane otiatur,omnes facti sumus politici, in hoc literarum justitio meus de Intellectu tractatus impellentibus temere amicis sub praelo est, primum illius librum ego jam per Dm Cyprianum ad Dm Le Clerc transmisi. Jam ad altéras tuas venio Hartsoekeri 4) manu redditas.

1) Abraham Cyprianus, fils du chirurgien Allart Cyprianus à Amsterdam, fut promu docteur en médecine en 1680 à Utrecht et s'établit la même année dans sa ville natale. Après avoir été deux ans professeur de médecine à Franeker (Frise), il retourna en 1695 à Amsterdam, d'où il fut, Tannée suivante, appelé en Angleterre. Il mourut probablement dans ce pays.

2) Vid. la lettre 41.

3) Vid. les lettres 25 et 26.

4) Hartsoeker'. Peut-être François Hartsoeker, baptisé le 20 Nov. 1671, fils du ministre Remontrant à Rotterdam, Christiaan Hartsoeker et de Anna van der Mey, donc frère cadet du célèbre Nicolaas Hartsoeker.

Gratum mihi facis quod aliquem ex amicis tuis mihi commendatum velis, rarae sunt in hoc orbis angulo occasiones quibus testari possim meum in Te tuosque animum, plus quam tibi nemini debere possum, gratias certe habeo quam maximas agere certe vellem. Si mea vel opéra vel consilio opus habeat juvenis ille paratissimum me inveniet, promissi testis praesens, cum accessit Hartsoekerus, erat Cyprianus, praestiti officii erit ipse juvenis data occasione, omnes enim Tui mei sunt semperque erunt. Vale et me tui amantissimum ut facis ama J. L.

Uxorem tuam liberosque reliquosque amicos meos meo nomine salutes.

Mijn Heer

Mijn Heer Limborch by de Remonstranse Kerck

op de Keijsars Gracht t' Amsterdam. ?

Consessa inter nos aliquali indulgentia nondum tamen plane componitur animorum partiumque dissentio etiamsi pacatius multo et modestius concessa libertate se gesserint dissentientes quam expectaveram. De comprehensione jam aliquid sub incude est ut proximo parlamenti consessui, quem brevi futurum credo, paratum offeratur quid hoc si obtineat effecturum sit nondum mihi perspectum est nec eo modo pacem ecclesiasticam stabilitum iri sperare possum. Dissentient semper inter se de religione homines et inter se lites bellumque agent partes nisi aequa omnibus constituta libertate mutuaecharitatis vinculum quo omnes in unum corpus colligantur. Arma Schombergi in Hibernia prospère satis promoventurnec faventenuminedubitatur successus. In Republica literaria parum aut nihil agitur omnibus in politicam intentis. Quid praelum apud vos producit alicujus momenti scire cupio, sed magis quomodo Tu Tuique valetis. Expectamus hic jam quotidie reditum Comitis Pembrokiae 2). Si hae literae satis

1) De la main de Limborch: Recepta 26 Sept.

2) Pembroke: Le [20— foo Sept. 1689 Limborch écrit à Locke (Ms. R. B.): .... ultra horam D. Cornes mecum eruditissime disseruit, paucisque sed significatissimis verbis mihi explicuit subtilissimum suum conceptum, quo omnes disciplinas et artes ex mathesi, et principiis naturae primis ac simplicissimis deducit

Vid. Fx B. II, 140.

London [10— ]20 sept. [16389. l)

ViR Amplissime

mature ad te perferrantur adeo ut optimae Teae libram integram vel dimidiam emere possis et Roterodamum ad famulum Furlei transmittere ante decessum Comitis Pembrokiae emas rogo. Mihi inscribatur pixis moneaturque famulus Furlei ut pixidem illam summa cura Domino Barker comitis secretario commendet. Optimam Team velim etiamsi constiterit libra quadraginta florenos ; festinatione solum opus est ut sub tutela legati ad nos importetur, dubito enim an alias hoc permissum fuerit. Scio te hujus herbae peritissimum Emptorem uti fuisti disertissimum laudatorem. Vides qua libertate ego tua utor opéra, gratissimum mihi foret si potuero reddere vices, nec de mea voluntate dubitare potes, fac solum periculum. Vellem etiam ut una cum Tea ista Wetstenius mihi mittat Acta Eruditorum Anni 1687. Et duo exemplaria eorundem actorum anni 1688. Haec tria exemplaria Actorum Erudit . incompacta et alios libellos quos per dominum le Clerc a Wetstenio quaesiverim si Barkero nondum tradita sint velim simul mittat cum Tea (si bonam inveneris et sapidissimam) ad Furlei aedes ut cum supellectile pembrokiana transmittantur. Optimam tuam uxorem reliquosque tuos meosque meo nomine rogo salutes. Vale et me ama

Tui amantissimum J.L.

Epistola de Tolerantia jam in Anglicanum sermonem versa est. Traductionem et Gallicam et Belgicam quaeso mihi mittas nam placet argumentum multis apud nos. Haec raptim et festinato nimis calamo sed ignosces. Tempus mihi ad scribendum abripi potest, animus quo scribam nunquam mutari.

Hoc ipso die hinc decessurus est My Lord Dursley Comiti Pembrokiae successor alio titulo futurus Hagae comitis. Hic etiam et meus amicus et olim pupillus, quamprimum ille appulerit decedet cornes.

Miror Bibliopolarum vestrorum vel nostrorum negligentiam. Epistolam de Tolerantia et Strimensium de pace Ecclesiastica apud nos nullibi reperire possum venalem.

Mijn Heer

Mijn Heer Limborch bij de Remonstranse Kirck op de Keijsars Gracht t' Amsterdam.

Vid. Fx B. II, 1 58s., 181, 204.

[40] London, 3— [13] Dec. [1689]. »)

En tandem obaeratus tuus respondet et agnoscit bénéficia. Nosti me olim cunctatorem nec aetate hoc vitium corrigitur, ignoscas mo ribus inveteratis, vel si mavis negotiorum quotidie nascentium importunae occupationi, ut ut fit tibi persuasum velim me sive scribam sive taceam nunquam omittere ea de te et sentire et cogitare quae tua in me officia et nostra mutua amicitia requirunt. Accepi Theam librosque quos tanta cura mihi parasti et misisti gratiasque et ago et habeo, pretium horum si recte colligo est f 38 — 8, quod tibi rependendum inclusa litera cambii curavi si commodum tibi fuerit hanc pecuniam Rotterodami accipere sin minus cum Furleio hic transigam ut aliquo modo curet tibi Amstelodami solvendam. Hodie ultimam tractatus mei de Intellectu humano schedam typis impressam esse spero, sic n[enim] promiserunt typographi si qua fides isti hominum generi habenda sit. Utinam ea scriptus esset lingua ut tu de toto opère posses judicare. Novi enim ingenium candorem et limatissimum judicium tuum. Si procédât apud vos versio latina expectabo aliquando censuram tuam. Intérim jacta est alea et jam magnum aequor navigo. Gaudeo tibi placuisse Legatum nostrum specie et splendore non dico etiamsi illa non defuerint sed ea parte qua homines sumus mente et cogitatione. Hoc scio placuit ei valde quod tecum habuit colloquium et amplius scio placuisset si iterandi data fuisset occasio. Heri conveni Dm Kiddar, literas Slado 2) datas se accepisse a te fatetur et alias serius scriptas sed maturius allatas. Se brevi ad te scripturum dixit, quomodo inscribenda ad te essent literae indicavi. De Slado nostro 2) quid dicam nescio semel tantum ex quo in Anglia fuit illum vidi non illius nec mea culpa sed utriusque ut mihi videtur infortunio nam quicquid incommodi illi eveniat mihi valde molestum erit ; adfuit bis vel ter meo hospitio ego itidem illius sed semel tantum convenimus. Paulo postquam me inviserat exiit ex urbe, reversus meum adiit hospitium et cum abfuerim per brève scriptum quod illic reliquit postulavit a me aliquos libros quos postridie domum ejus misi ille enim aberat, post aliquot dies venit ad me Francus dixit ante aliquot dies decessisse Sladum ab hospitio necdum rediisse, nec quo abierat scire quempiam. addidit illum ex quo Londinum venerat

1) De la main de Limborch : Accepta — Decemb. Par cette lettre Locke répond

à la lettre de Limborch du [20— ]$o Sept. 1689. Vid la lettre 39.

2) Sladus: vid. la lettre suivante.

LETTRES A DE LIMBORCH. l6$g.

ter lypothyma x) cecidisse plane exanimem. Terruit res, quaesitum itur, nusquam apparet nec vola nec vestigium. Ignotutn alicubi interiisse certo credidi. Cum jam conclamatum esset et vocatus notarius publicus ut coram eo apperirentur sarcinae et rerum relictarum in hospitio iniretur ratio ipse Sladus apparet Colcestria reversus quo profectus est ad comedenda ostrea. Haec mihi postridie vel perendie narravit Francus. Salvum et sanum rediisse gaudeo ipsum quamprimum invisere statuo et hortari ut famulum sumat nec quoquam sine eo proficiscatur, ne quid humanitus ex tam incommodo morbo ipsi accederet. Ille vero intra septimanam inopinate iterum decessit et quod mireris pedes hac tempestate Windsoriam contendit inde Oxonium profecturus. Maxime dolui quod plurimis impeditus negotiis ante decessum illum videre non potui nec ab eo tempore quicquam de eo auditum est. Francus ita de eo loquitur tanquam mente aliquo modo vacillaret, et haec non valde sani esse hominis suspicari pronum est. Si ante diem Jovis de eo certe nihil mihi allatum fuerit, Oxonium scribam ut illic quaeratur et curetur. Haec fusius ad Te scripsi ut Dm Hudde 2) unum ex consulibus vestris certiorem de tota hac re facias, Francus enim dixit mihi nuper illustrissimum Dra Hudde rogare me ut Sladi nostri curam haberem. Hoc illius mandatum mihi valde a tanto viro beneflcium duco et rogo ut praefatis quae a me ad tam illustrem virum conveniunt dicere velis, nihil mihi acceptius esse quam illo impulsore excitari ad id ad quod mea voluntate et animo amicitiae pleno sponte ferebar. Verum si ita res sit uti metuo et aliquo modo vel levissime turbetur Sladi mens consilio opus erit et forsan aliqua authoritate ut eo deducatur res quo cupimus. Rogas igitur oro Illustrissimum virum quid suadeat agendum et an non commodum forte erit si res ita postulet ut adeam Dm Hop 3) concivem suum et Legatum hic ab Ordinibus, ut illius hortatu et monitu si opus fuerit ita temperemus Sladum nostrum ut illo autore ad id impellatur quod ex usu fuerit. Haec tibi soli dico nolim enim hujusmodi aliquem rumorem Amstelodami vulgari. Novi prudentiam tuam et scio te Illustrissimum consulem vestrum consulturum quid factu opus sit. Quamprimum redierit Sladus ipsum

1) kimo&vfiia.

2) Hudde: vid. la lettre 64.

3) Mr. Jacob Hop, né à Velsen, le 31 Juillet 1654, fils de Cornelis Hop et de Anthonia Cloeck, épousa le 15 Aug. 1684, Isabella Hooft, qui fut baptisée, le 22 Nov. 1659, dans l'église des Remontrants à Amsterdam. De 1680 à 1687 il fut Pensionaire d'Amsterdam et depuis plusieurs fois Envoyé 1 Extraordinaire des Etats généraux : 1689 — 1691 notamment en Angleterre.

invisam et quo in statu sit videbo. Si non immutatum invenero curabo diligentissime ne iterum se negligat. Si obstinatum vel negligentem vel aliquo modo turbatum invenero difficilior erit res, nosti enim hominem, et hortatore graviore opus erit. Hoc in casu si Illustrissimus Ds Hudde mihi author erit Clarissimum Dm Hop vel quempiam alium adibo et de tota re consulam.

Dm Clericum plurimum salvere jubeo. Secundum et tertium librum tractatus mei de intellectu mense ut memini septembri ad eum misi. PetrusSunmans I)juvenisRoterodamensisFurlei familiae notissimus secum abiens portavit. Quod restât brevi mittam, et si commodum ducat versionem ad me mittere, si qua in parte a mente mea aberret corrigam. Finito uti causidici nostri loquuntur jam termino expecto librorum impressorum catalogum quem quamprimum accepero ad Dum Clericum scribam. Tuos Veneos Guenellonos omnes meo ncmine quaeso officiosissime salutes. Vale et ut facis ama

Tui amantissimum

J. Locke.

Mijn Heer

Mijn Heer Limborch bij de Remonstranse Kerck op de Keijsars Graft t' Amsterdam.

[41] London, 27 Dec. [iô]$ç [—6 Jan. 1690]. 2)

Vir Amplissime

Gratissimas tuas 1 30 et 27°Decembris datas amore et benevolentia plenas recte accepi et tuum in me vel meanegligentiaimmotum esse animum maxime gavisus sum. De cunctatione Wetstenii Furleium certiorem feci, qui propediem ad vos transiturus eam rem coram transiget. Intérim editionem libri avide expecto. Historiam Jansenismi in Anglia viris ingenuis placituram nullus dubito, cum reliqua Clerici nostri scripta valde placeant. Salutes eum quaeso meo nomine et gratias agas pro Epistola illius, cui proxima septimana responsurus sum ; me hac vice impediit nimis funesta occasio. De solvenda quam meo nomine expendisti pecunia aequum est ut sollicitus sim. Quan-

1) Petrus Sonmans: Probablement fils de Arent Sonnemans, Conseiller de la ville de Rotterdam en 1672 (vid. Bontemantel, De Regeeringe van Amsterdam, ed. Kernkamp, II, 70 s., 423), qui était un ami intime de Furly (vid. Den Philosophischen Boer, II, 28 et C. B. Hylkema, Reformateurs, II, 368).

2) De la main de Limborch: Recepta 7/17 Januari 1690.

doquidem vero tu, ut scribis, aliquam Furlei pecuniam in tuis habes manibus fac quod tibi commodum erit, et vos inter vos conveniatis, mihi perinde erit modo ego isto aere alieno libérer cum summa gratiarum actione.

De Slado nostro *) ex quo hinc Oxonium decessit nescio quid mihi malo semper ominabatur animus. En tandem quod fata voluerunt. Inclusa epistola l) mihi ab amico quodam Oxonii nepote scilicet Usserii magni archiepiscopi Armachani 2) funestam mortis illius narrabit historîam. Hodie Furleius Francus et ego cum altero Anglo et notario publico invisimus illius hospitium, ut quid illic ab eo relictum fuerit inspiceretur. Quid illic repertum sit Ds Francus promisit se hac nocte ad Clarissimum Consulem Hudde scripturum. FunusaD0 Bernardo et D° Tyrrell Armachani nepote curatum est. In loculis illius reperti sunt monetae vestrae circiter 20 solidi, in cista quam hic Londini reliquerat auri vel argenti nihil, etiamsi Francus mihi dixit se vidisse apud illum nummorum aureorum non parvum numerum. Sed cum inconsultis amicis omnia hic egerit, et me semel tantum ex quo in Anglia fuerit viderit, nescio quomodo istius pecuniae iniri possit ratio aut ubi quaeri. Oxonio cum esset scripsit ad me sibi déesse pecuniam rogavitque ut ipsi transmitterem quod feci très scilicet libros sterlingos cum dimidia monetae se : [scilicet] vestrae circiter f. 38 vel f. 39. Funeris expensa credo ad libros sterlingos circiter decem vel f. 120 posse aestimari, hanc pecuniam quam citissime ad nos transmitti cupio, ut illis qui tam humaniter illius curare susciperunt reddatur cum gratiarum actione. Haec raptim nam abit tabellarius, haec ad Te fusius scripturus sum brevi. Intérim meo nomine Clarissimum consulem 3) quaeso quam humillime salutes et dicas me dolere me tam brevi ea quam mihi mandaverat cura liberari. Venios Guenellonos Collegasque officiose saluto.

Vale et me ama

Tui amantissimum

J. Locke.

Sans adresse.

1) Matthaeus Sladus, né vers 1625, fut reçu docteur en médecine à Leyde, le 15 Oct. 1649, et s'établit à Amsterdam, où Locke fit sa connaissance. En 1688 et 1689 il séjourna dans plusieurs villes de Hollande, aliéna sa belle bibliothèque et partit, en automne 1689, pour l'Angleterre. Une lettre de James Tyrrell à Locke (2o[ — 30J Dec. 1689 et 22 Dec.[ — 1 Jan.] 1690) avec le récit de sa mort par apoplexie, se trouve dans les Mss. de la R. B.

2) Vid. la lettre suivante. j

3) Hudde; vid. la lettre 64.

LETTRES A DE LlMBORCH. IÔQO.

[42] London 2 [— 1 2] Febr. [ 1 6]go.

Vir Amplissime

Nescio qua tabellarii negligentia actum est ut literae meae eadem nocte cum Franci literis scriptae toto octiduo tardiores ad Te perferrentur, gaudeo tamen meas illustrissimo Consuli et reliquis Sladi amicis sollicitudinem de mortis génère et modo exemisse. Nullam Slado nostro relictam auri vim quando Oxonium appulit ex eo constat quod a me mutuo petiit argentum ut suppleretur illi ad necessaria illic expensa et in itinere Oxonio Londinum. Quorsum notarius saniei mentionem in commentarios suos inseruerit plane nescio. Ego indusium non vidi, sed cum aperta cista nec pecuniae nec literae cambii nec aliquid alicujus momenti inveniretur, decessi, non operae pretium duce[n]s, nec me vel teste velinspectoreopus fuisse dum induciorum fierit catalogus, praesertim relicto illic Furleio et alio honesto viro Anglo una cum Franco. De indusio a me rogatus Furleius respondit statim fuisse sanguinem nec se dubitare fuisse ex haemorrhoidibus ; maie igitur notarius ille saniem appellavit quod cruor fuit. Sed cum indusium maculis fœdatum esset ut isti homines soient foedo nomine appelare voluit. Si vero aliquid sanguinis esset quod teste Furleio constat id malevolis omnem calumniandi ansam prorsus aufferret, nec si morbo minus honesto infectus hue accessisset credi possit virum medicinae peritissimum neglecta valetudine in hujusmodi itinera (qualia apud nos fecit) gravi malo laborantem se conjecisset, nec me clam habuisset malum quod sciret recessum et otium et medici opem statim postulasse. Nullus igitur sinistris suspicionibus locus est. De funeris cura et expensis Illustrissimo D° Hudde et haeredibus per Francum satisfactum iri non dubito. Ds Tyrrell nepos Magni Usserii *) ut ex rationibus video omnia curavit diligenter. Non est ille Doctor sed Generosus et amicus meus qui tune forte fortuna Oxonio erat, et cum mihi notum et familiarem cognoverat Sladum illum humaniter et amice (ut meruit) dum in vivis erat tractavit, et honestam prout res ferebat defuncti sepulturam curavit. In suis ad me nuper datis literis haechabet. „DS Woodquiante aliquot annos edidit historiam etantiquitates Universitatis Oxoniensis jam scripturus historiam virorum illustrium in ea accademia educatorum scire avet annum et diem obitus, locum sepulturae et

1) James Ussher (1581— 1656), Archevêque d'Armagh, l'auteur de Historia dogmatica Controversiae inter Orthodoxos et Po7itificios de scripturis cet.

LETTRES A DE LTMBORCH. 169O.

epitaphium, si quod sit, celeberrimi Matthaei Sladi qui contra Vorstium *) tam docte scripsit, mimera etiam sibi indicari rogat quibus ille Matthaeus cohonestatus fuerat et an Avus vel quomodo sanguine attingebat hune Matthaeum Sladum qui nuper prope Oxonium mortuus est."

De his et aliis quibuscunque memorabilibus ad istum virum pertinentibus si me certiorem facient Sladi nostri amici ego curabo ut inserantur D1 Wood historiae. Qua etiam occasione hujus nostri Matthaei memoria etiam possit posteritati commendari eum in finem stemma ejus quod inter illius chartas reperi mihi tradi a Franco postulavi antiquae prosapiae illustre monumentum et quod his viris eorumque cineribus decori erit.

Jam tandem ad vos redit Furleius noster et spero illo impellente brevi editionem voluminis sancti officii aggredietur Wetstenius. Ille Furleius noster unacumhistibi tradet Usserii Armachani historiam dogmaticam de Scripturis et Sacris vernaculis nuper apud nos editam, quam ut a me accipere digneris rogo et excuses quod nihil vel majoris momenti vel maturius miserim ; verum scias oportet his temporibus praelum apud nos aliquid gravions literaturae raroparturire. Scriptitores semipolitici vel disputantes Theologastri totopene abutuntur typographorum labore. Hune quem mitto librum nomen authoris et doctrina mihi commendavit, nondum enim legi, nec jam quicquam légère pene mihi vacat, sed spero brevi me rediturum in gratiam cum Musis et me iterum tradam otio literario, illic solum quies, si ad alia respicis, quanti ubique fluctus quam incerta rerum humanarum jactatio. Vale et fruere otio quo bearis et me ama

Tui amantissimum

Salutes quaeso meo nomine uxorem liberosque tuos Veenios Guenellonos collegas omnes et eximium virum Verenium 2) cujus humanitati plurimum debeo. Si qua iterum apud illustrissimum consulem mei fiât mentio, sciât me nimio honore illius gratiarum actione affici nec ea praestiti defuncto amico quae speraveram et destinave-

1) Sladus contra Vorsiium: M. Sladus publia:

M. Sladi . . . cum C. Vorstio ... de blasphemiis, haeresibus, et atheîsmis a . . . rege Jacobo... in ejusdem Vorstii De Deo tractatu et Exegesi apologetica nigro thêta notatis scholasticae disceptationis pars prima .... Amst., exc. Joann. Jansonius, 1615.

M. Sladi... disceptationis cum C. Vorstio... pars altéra ... Amst. ap.Judocum (sic) Hondium J. f. 1614 (sic).

2) Veri?iius: vid. la lettre 44.

ram si fata longiorem moram apud nos permisissent. Illius enim virtuti et mutuae nostrae amicitiae plurimum debebam.

Mijn Heer

Mijn Heer Limborch bij de Remonstranse Kerck op de Keijsars Graft t' Amsterdam.

[43] 22 Apr. f — 2 Maj.] 1690.

Vir Amplissime

Heri accepi tuas 30 hujus mensis datas quibus me silentii accusas et justo quamvis innocentem accusas; respondi enim et tuis et Verrini 3) humanissimis literis eodem quo accepi tempore et copiose quidem tuis respondi, amplam enim nostri ecclesiastici rescribendi suppeditarunt materiam nec vester synodicus fervor 4) nostrum de rébus theologicis orthodoxum zelum longe superat. Haec scripsi sed ut jam video omnia absorpsit mare. Navis enim tabellaria a Gallis pene capta episto[la]rum sarcinam ne in hostium manus venirent effudit in mare, has inter meam ad Te et ad Verrinum alteram. Id in nuperis ad Guenellonem dubitans monui a te jam certior factus rem ita accidisse quod doleo, nam licet tua me humanitas securum reddat, nollem tamen

1) Réponse à la lettre de Limborch du [15 — ] 25 Mars (Avr.?). Ni la minute de cette lettre de Limborch ni la lettre de Locke se trouvent dans les Mss R B.

2) De la main de Limborch: Recepta 25 Novemb.

3) Verrini; Le [20 — ]3o Sept. 1689 Limborch écrit à Locke (Ms. R. B.) : Tractatus tui de Intellectu humano Verrini nostri frater natu minimus versionem Latinam inchoavit, et teste D. Clerico satis féliciter succedit: itaque et illum Latine videbimus ... . et le 22 Sept. 1690: Tractatus tuus de Intellectu humano ferme totus jam inlinguam Latinam est versus. Verum id rectius ex ipsius interpretis literis cognosces . . .

Verrinus noster, c'est Joannes Verrijn (? — 1698), ministre des Remontrants à Utrecht, 1684—1688, et à Amsterdam, 1688— 1698, parent de Limborch. Son frère cadet, qui avec si peu de succès préparait une traduction de l'Essay de Locke, fut peut-être Hendrik Verrijn. Celui-ci se maria, en Nov. 1688, avec Geertruyd van Wieringen.

4) Vester synodicus fervor \ il s'agit du synode des Eglises Wallonnes à Amsterdam •m Sept. 1690. Dans sa lettre mentionnée du 30 Sept. Limborch donne des informations à Locke concernant l'accusation de Socinianisme, portée par Jurieu, ministre de l'église Wallonne à Rotterdam, l'ennemi de Pierre Bayle, contre de la Conseillère, ministre à Hambourg.

Vid. Fx B. II, 205 ss. 1)

London 7 [ — 17] Nov. [16J90 2).

cum et illius urbanitas et res ipsa festinationem exigeret in respondendo tardus Verrino videri, Te igitur apud illum patronum paro. Epistolae defensio x) quam laudat D. Clericus illius esse creditur ad quem tu olim ipsam epistolam uti scribis misisti. Gratulor patriae nostrae, si, quae a vobis Latine eduntur, nos sermone Anglicano possimus defendere, sed causae bonitas minus dificile reddit patrocinium.

Uxorem tam prudentem juventaesuaesociamsenectutissolatium Veenio nostro avelli sine maximo tuo moerore non posse satis certo scio, et an quid crudi adhuc vulneris dolorem lenire possit dubito. Non tamen deero amici officio. Utrumque amavi defunctam lugens desidero superstitem colo et veneror, nec beneficiorum quae ab utroque accepi ulla vetustas minuet memoriam. Quam D. Verrino scripsi tuae inclusi epistolae, nam vicum in quo Amstelodami habitat ignoro, ignoscas rogo. Si versionem ad me suam transmittendam cogitet, quod forsan non abs re fuerit, Furleio nostro tradendam suadeo. Is enim diligenter curabit ut recte ad me mittatur. Ego quamprimum accepero perlegam et mutatis si qua sint quae a mente mea aberraverint restituam. Veenio nostro hac nocte scripsi, eum Guenellonios reliquosque amicos meos praesertim eos qui in tua suntdomo meo nomine quam officiosissime salutes. Vale et ut facis me ama tui Amantissimum

J. Locke.

Mijn Heer

Mijn Heer Limborch bij de Remonstranse Kerck op de Keijsars Graaft t' Amsterdam.

Vid. Fx B. II, 207 ss., 273.

[45] Oates 13 [—23] Mar. [iÇfey 2)

Vir Eruditissime Has ego chartas tibi in manus tradendas curavi ut iis si libet perlectis Interpreti reddas et simul gratias agas quod tantum laborem meis scriptis impendere dignatus sit. Optassem sane ut initio operis sui antequam tam longe esset progressus mihi unam vel alteram paginam sua Latinitate donatam misisset. Tune forte liberius de versione ejus judicium meum interposuissem. Tu ex iis quae tribus pri-

1) Locke publia son „Second Letter concerning Toleration" en Juin 1690.

2) De la main de Limborch: Reoepta 17 Maji 1691.

mis capitibus manu mea adscripsi (ubi tamen multa emendanda non attigi) facile judicabis quod minus laboriosum mihi foret novam instituer versionem quam hanc corrigere. Interpres non mihi videtur ubique satis callere linguam Anglicanam. Inde forsant (sic) evenit ut dum verbum verbo fidus nimis reddit et voces sequatur sensum meum aliquando non ita assequatur et Latine exprimat ut facile capiant lectores. Hoc tibi legenti abunde constabit necdubito quin in Latina hac versione Latinitatem subinde desiderabis. Ego nihilominus docti et amici Interpretis laudo industriam, an vero hoc in opère eum habuerit successum ut erudito hoc saeculo commendari possit et cum laude scriptoris in publicum prodire pênes te amicosque ejus sit judicium. Ego verborum plane negligentissimus et forsan plusquam par est elegantiarum contemptor si modo lectoribus stilus non fastiditus sensum meum clare et perspicue exhibeat nec res per se satis obscuras magis involvat caetera non euro. Ex nuperis a Furleio nostro acceptis literis intelligojam desiderari has chartas ut quam citissime remittantur. Ideo primam jam nactus occasionem illas Londinum mitto, ut illic quaeratur fida manus cui credantur ut mature si fieri possit restituantur. Ego cum primum illas accepi valetudine et jam alio opère quod prae manibus habeo impeditus illis perlegendis corrigendisque satis vacare non potui. Ultimum hujus primi libri caput prorsus intactum reliqui aliis eu ris avocatus ne diutius apud me haereret jam (ut video) Amstelodami expectatus libellus. Hoc non incommode accidit, ex quarto enim capite nullis lituris contaminato facile dijudicare possis de reliqua versione et inde interpreti prout visum fuerit consilium super tota re dare.

Incoatas hasce nondum finiveram literas cum tuae 1 6° Martij datae mihi redditae sunt tanto acceptiores quod post diuturnum et inusitatum silentium maie ominantem animi aegritudinem mihi levarent. Versio de qua agitur sero admodum mihi hic rure reddita est nullis adjunctis nec a te nec a Verrino literis quod miratus sum. Postquam hic aliquamdiu commoratus essem monuit me per epistolam Hospes meus Londinensis se accepisse fasciculum chartarum ex altéra parte urbis ad me domum suam missum per bajulum, quid vero essent vel a quo venerint se plane nescire. Suspïcatus quid esse possit rescripsi ut fasciculum aperiret et in eo si reperiret aliquam partem libri mei Latine versam complicaret rursum et quamprimum daretur occasio ndi internuncii ad me mitteret, si aliud quid contineat mihi indicaret quid esset et apud se retineret ; res accidit ut conjeceram et aliquanto post famulus hujus in qua versor familia Londinum petens mihi

versionem asportavit. Literae ubi interciderint plane nescio, sed cum diu expectatus de his chartis per epistolam ne verbum acceperim credidi fido alicui amico hue proficiscenti festinato sine literis commissas ab eo Verrinum de iis certiorem factum quievisse. Quid de ipsa versione sentiendum sit vobis prorsus relinquo. Multum me Eruditi Verrini studio benevolentiae humanitati imo et labori debere libens agnosco, nec tantum mihi arrogo ut de alieno opère multis lucubrationibus jam ad umbelicum perducto aliquid statuem. Hoc vobis integrum sit, vos amici ingenuo et industrio juveni consulite ; operam quam meis cogitatis impenderit ego semper agnoscam, quid alii in erudito et critico hoc saeculo facturi sint vos videte. Hoc eo libentius dico quia non mea res agitur. De meo opère jam factum est judicium et cum jam prodiit non amplius mei juris est. Quicquid de versione judices rogo ut authorem quam officiosissime salutes meo nomine, eique promittas meo nomine omnem meam operam studium industriam si qua in re ipsi utilis esse potuerim ; intérim aestimo maxime et amplector una cum fratre cujus humanitati multum debeo.

Gratissima mihi sunt quae de sancto officio scribis. Tua prolegomena multum ponderis et gratiae addent operi et erit doctior simul et utilior pars libri. Plurimum tuae eruditioni tuisque hoc in argumento lucubrationibus debebit orbis christianus qui tanta fîde et industria eruisti e tenebris occulta haec et sedulo celata iniquitatis simul et crudelitatis mysteria et palam fecisti. Editionem avide expecto et mecum filia D1 Cudworth, quam tibi olim ut miri ingenii fœminam inter familiares mihi notam nominavi. Ea nupsit Baronetto qui in hoc parlamento hujus provinciae Deputatus est. Hi me hospitem in domum suam acceperunt et commodissimum valetudini meae asylum praebuerunt. Domina ipsa ita in theologicis philosophicisque studiis et contemplationibus versata est ut paucos invenias homines quibuscum majore cum fructu et jucunditate verseris. Limatissimi inprimis est judicii paucosque novi qui tanta cum perspicuitate de rébus abstrusissimis et a captu non dico fœminarum sed etiam plerorumque literatorum remotis disserat et difficultates solvat. Lectionem cui olim multum erat dedita jam impedit oculorum imbecillitas cui abunde supplet mentis acies. Tuum nomen Tuaque mérita ex commercio quam (sic) cum pâtre habuisti x) olim illi nota, et cum sciret te mihi notum Amstelodami et familiarem fuisse multa

1) La correspondance de Limborch avec R. Cudworth se trouve dans la R.B.

de te subinde rogavit de tuis rébus prosperis nostraque amicitia plurimum gavisa. Cum tuae mihi heri ad cœnam vocato redditae essent, rogavit unde cum a Te responderem, et aliqua de re literaria continere suspicata esset, rogavit insuper ut si ejusmodi essent quae communicari possint quae contineret epistola tua illi explicarem, quod haud invitus feci ratus tibi non displiciturum. Valde illi placuit idea operis quam exhibuisti et properam sperat editionem, nam etsi linguam non intelligit Latinam ex me tamen praecipuae tuae praefationis argumenta se intellecturam non dubitat. Intérim mea manu tibi plurimam salutem dicit. Uxorem tuam optimam liberosque Venios Guenelonos reliquosque nostros inter quos Verrinum utrumque officiosissime saluto. Vale Vir Amplissime et ut facis me ama

Tui Amantissimum J. Locke.

Mijn Heer

Mijn Heer Limborch op de Kaijsers Graft bij de Remonstranse Kerck t' Amsterdam.

[46] Oates 18 [—28] Jun. [i6]çi). *)

Omis dans F. L. :

Vir Amplissime

Priores tuas una cum Verrini literis intercidisse valde doleo, nihil enim a te proficisci potest quod mihi, uti convenit, non sit valde charum. Novissimas tuas 29 Maii datas amore et benevolentia usitata plenas accepisse laetor tum quod tuae tuorumque valetudinis et redditae versionis me certiorem faciunt. Quicquid vos illic Verrini amici de versione illa statueritis illius erga me animum semper mihi perhonoriflcum existimabo et agnoscam et optarem sane ut, si quid tractatus ille meus utile habet et lectu dignum (quod mihi assumere nimis esset fastuosum), id illius cum laude Latine prodiret et doctorum virorum judicio subjiceretur tuo inprimis, cujus opinionem amoto tum odio tum favore de istis meis lucubrationibus libentissime audirem. Doctissimum Verrinum tantum suae versioni laborem frustra impendisse valde dolerem. Salutes illum quaeso fratremque ejus quam officiosissime meo nomine. Gratulor illi uti Clerico nostro 2)

1) De la main de Limborch: Acceptae 14 Julii, respondi 31 Julii.

2) Le Clerc se maria le 11 Févr. 1691 avec Maria Leti.

conjugales tardos et omnia fausta et faelicia utrique opto. Nuptiae et amatoriae simul et maritales curae causa ut videtur fuerunt quod a Domino Clerico nullas jam diu acceperim literas, et satis gravis causa quae solet et débet totum occupare amantis animum. Misi ad illum circa natalitias una cum epistola alias quasdam chartas, redditas speraveram cum amico minime negligenti Amstelodamum profîciscenti portandas tradiderem, verum ab eo tempore a Doctissimo Clerico ne verbum quidem. Quod miror et me sollicitum habet. De amicitia illius »nihil dubito, vir ipse ad scribendum impiger, et responsum efflagitaveram, apud me igitur tabellariorum accuso incuriam per quam illius literas aberrasse autumo. Intérim aveo scire an fasciculum a me missum a D° Churchill acceperit hoc quaeso a me cum plurima salute ipsi et uxori ejus dicas et quid respondeat renuncies. S** officii historiam

Mijn Heer

Mijn Heer Limborch bij de Remonstranse Kerck op de Keijsars Graaft t'Amsterdam.

F. L. ; vid. Fx B. II, 228 ss.

[47] London 14 [ — 24] Nov. [i6]o,i. *)

P. S. omis dans F. L. :

Foeminam tuam optimam liberosque officiosissime meo nomine saluta uti Veenium nostrum et Guenellonem cum intégra familia. Omnes vos valere et mei esse memores valde cupio.

Mijn Heer

Mijn Heer Limborch bij de Remonstranse Kerck op de Keijsars Gracht t'Amsterdam.

F. L. Vid. Fx B. II, 231 s.

[48] Oates 29 Febr. [—10 Mart] [i6]92.

Mijn Heer

Mijn Heer Limborch bij de Remonstranse Kerck op de Keijsars Graaft t'Amsterdam.

F. L. Vid. FxB.II, 232.

1) De la main de Limborch: Acceptée Decemb., resp. 22 Januar. 1692.

[49] Oates 2 [ — 12] Jun. [i6]ç2

Vir Amplissime

Pudet sane duabus tuis unam eamque vacuam reponere, distuli igitur aliquamdiu spe adeundi Londinum qua in urbe forsan occurreret aliquid in republica literaria quod scire tibi non esset molestum. Quanquam ut verum fatear intonante per mare per terras Marte Musae pene obmutescunt hisce in regionibus. Si vero pari successu in continenti pugnabitur quo in mari nuper dimicatum est, spes erit otium his regionibus restitutum iri et gaudentes eo literas aliquando reviviscere. Spencerum 2) aliquod opus elucubrare audio, quodnam vero illius sit argumentum haud scio, a priore haud longe alienum suspicor.Praelum intérim Wetstenianum sanctoofficiojamoperamsuam impendere spero, opus sane est quod impatienter expectonecalterum scio orbi christiano magis profiturum, qui enim libertatem christianam non ut par est amant nec provehunt ferrum tamen et flammas aversantur et sancti ofïicii immanem crudelitatem a se longe amotam volunt. Hactenus bibliopolae cunctationem aequiore tuli animo quod hanc moram historiae tuae sub incudem revoc[a]tae profuisse scripseris. Gavisus sum novissimis tuis te monuisse vos jam jam editionem inchoaturos et brevi ad finem perducturos, in proximis tuis me certiorem fieri magnam illius partemjam absolutam esse spero. GaudeoTe tuosque tam recta usos fuisse valetudine, deus vos sanos salvosque diu conservet. Quid Veenius noster agit ut valet reliquique nostri quorum ego bénéficia et in me singularem benevolentiam semper retinebo semper agnoscam. Grevium qui me ad calcem epistolae tuae tam humaniter tam amice salutavit quaeso meo nomine quam ofnciosissime resaluta. Uxorem etiam tuam liberosque Guenelonis familiam Collegasque nostros plurimumsalverejubeo. Vanden Ende 3) ex orci faucibus ereptum valde laetor, illum Clericumque nostrumsaluto.Neminem novi quiadversionembibliorum majorieruditione et animo minus corrupto et in partes inclinato quam amicus ille noster possit accedere. Gaudeo ab eo susceptum hoc opus quanquam arduum satis, orbi christiano uti mea fert expcctatio, valde

1) De la main de Limborch: Recept. 21 Junii.

2) John Spencer (1630 — 1693), Master of Corpus Christi Collège à Cambridge, l'auteur de De legibus Hebraeorum (1685). Sa correspondance avec Limborch se trouve uans la R. B.

3) Van den Ende: Probablement Abraham van den Ende, dès environ 1682 avocat à Amsterdam, ami intime de Limborch (vid. dans F. L. une lettre de Limborch à Locke non datée: 1697/8).

profuturum. Da Cudwortha tibi plurimam dicit salutem. Vale Vir Amplissime et ut facis me ama Tui amantissimum

Sic inscribendas in posterum ad me literas rogo

For Mr John Locke at Mr Robert Pawlings in Dorset Court in Chanell row

Westminster.

» MijnHeer

Mijn Heer Limborch bij de Remonstranse Kerck op de Keijsars Graft t'Amsterdam.

Vid. Fx B. II.235S.

[50] London 30 Jun. [ — 10 Jul.] [i6]92.

Omis dans F. L. :

Clerico nostro, quem officiosissime saluto, ante aliquot septimanas an menses dicam scripsi ; an pervenerint ad illum literae meae ignoro nam ab isto tempore nihil ab eo accepi, hoc quaeso illi indices ne me tarditatis si mea interciderit epistola suspicatum habeat.

Foeminam tuam dilectissimam liberosque summo cum affectu saluto. Vale vir Dignissime et ut facis me ama

Tui studiosissimum

J. Locke.

Gaudeo praeli opus ita fervere.

Mijn Heer

Mijn Heer Limborch bij de Remonstranse Kerck op de Kaysers Graaf t'Amsterdam.

F. L. Vid. Fx B. II, 237.

[51] London 2 [ — 12] Aug. [i6]92.

En Tibi iterum Epistola Tua Dedicatoria *) lecta probata et quam cito fieri poterat restituta. Nihil in ea viro optimo minus placere

1) Limborch dédia son Historia Inquisitionis à l'Archevêque de Canterbury, Dr. Tillotson. En 1687 il avait déjà correspondé avec Tillotson (Ms. R. B.).

videbatur nisi quod de se nimis multa dixisse te quereretur, sed danda est venia in tanto honore et meritis tantae modestiae. Duas voculas in Epistola tua mutatas reperies et si editio jam instans spatium dedisset remisissem ad Te ut videres an ultimi paragraphi initium hune in modum paulum inflexum magis probares. Nonausus eram te inconsulto tantam alieno operi offerre mutationem. Ideoque ut missam a Te accepi, exceptis istis duobus vocabulis, Archiepiscopo monstravi Epistolam. Et satis libère tecum agere mihi videor quod eo usque processerim, ut jam meam opinionem interponere ausim et Te tanto peritiorem hac in re monere. Quid meum sit consilium ex adjuncto scripto videbis, sed integrum Tuae reliquendum est prudentiae. Si in hanc formam immutandum censeas (nam verba mea ut negligentius scripta, quicquid statuas, plane omittenda judico) et satis tibi temporis suppetat ut hue remittatur, iterum Archiepiscopo ostendam, nam altéra ex parte quid Tui illic probent, ex altéra quid illius hic ferat modestia pênes me non est statuere. Quod Tibi optimum videbitur et maxime in Ecclesiae Reformatae commodum, id agas.

Gaudeo jam instare operis mihi jam diu desiderati editionem quod hac tempestate orbi reformato utilissimam judico. Dilectissimam Conjugem Tuam optimosque liberos Amicosque communes meis verbis rogo quam officiosissime salutes.

Vale et me ut facis ama

Tui amantissimum J. Locke.

Mijn Heer

Mijn Heer Limborch bij de Remonstranse Kerck opdeKeijsers Gracht t' Amsterdam.

Vid. Fx B. II, 237, 269.

[ 52] Oates I9[— 29] Aug. [i6]92.

Vir Amplissime

Uitimae tuae me rure ofïenderunt sed ne qua esset hac in re mora statim Londinum misi ad amicum quendam meum e familia Archiepiscopi qui transactis transigendis recte ad te mittat quod expectas quod unacum his te accepturum confido. Nimis magnifiée de verbis alienis loqueris cum tu ipse ornatiora et aptiora invenisses, non n : [enim] tibi ut exemplar missum sed ut quo meus sensus inclinaret videres.

In Venii Nostri familia omnia prospéra et pacata opto, rogo igitur ut quantum potes omnia componas. Scribis tanquam ad me nuper ea de re Guenelonus noster scripsisset, sed ne verbum quidem ab eo accepi jam diu. Si interciderint literae ejus moleste feram. Illum cum Venio reliquaque ista familia meo nomine quaeso salutes et quantum e re judicaveris dicas omnibus illis suadere super omnia pacem concordiam amicitiam.

Nescis quantum nobis gaudium est, Dae Cudworthae se. [scilicet] et mihi, quod opus tuum tam cito jam proditurum est ; avide expectamus. Illa te officiosissime salutat, Ego Tuam Tuosque omnes. Vale et me ama ut facis

Tui amantissimum

J. Locke.

Nuper cum Londini essem ad Clericum nostrum scripsi quem valde aestimo et rogo ut meo nomine salutes ; ea ad ipsum epistola alteram ad Dm Verryn inclusi.

Et ex rerum usu prudentia sic legendum existimo. *)

Mijn Heer

Mijn Heer Limborch bij de Remonstranse Kerck op de Kaijsers Graaft t' Amsterdam.

[53] Oates 28 Nov. [—8 Dec] 1692. 2)

P. S. omis dans F. L. :

Da Cudwortha te Amicissime salutat gestitque librum tuum jam in aedibus suis videre.

Mijn Heer

Mijn Heer Limborch bij de Remonstranse Kerck op de Kaijsers Graaft t' Amsterdam.

F. L. Vid. Fx. B. II, 248 s.

[54] Londini io[— 20] Jan. [16J9-

P.S. omis dans F. L. :

Dominum Clericum rogo salutes meo nomine, ego nuper ad eum scripsi.

1) Il s'agit d'une phrase de l'Epistola Dedicatoria (vid. la lettre précédente).

2) De la main de Limborch: Recepta [11— ]2i Decemb. [i6]92.

Librum Archiepiscopi supra memoratum tradidi Bibliopolae Londinensi nomine Churchill qui eum in fasciculum librorum ad Dm Leers Roterodamensi Bibliopolae {sic) proxima septimana transmittendorum inserere promisit.

Mijn Heer

Mijn Heer Limborch bij de Remonstranse Kirck op de Keijsars Graaft t' Amsterdam.

Vir Spectatissime

Jam diu tibi destinaveram verbosam et grandem epistolam sed hoc inter ruris otia, nunc evocatum in urbem negotiorum vis aut certe aliquid negotiis simile ita occupatum detinet ut vix salutandi tempus conceditur. Scripsi ad te praeterita hieme et una inclusas misi Archiepiscopi ad Te literas, ex quo tempore ne verbum quidemaTe accepi. An Tuae an meae interciderint literae ignoro, hoc certum est me tam diuturnum aegre ferre silentium etsi de amicitia tuasecurus. Scribas igitur rogo quamprimum ut vales ut memor nostri, moneas insuper an acceperis conciones Anglicas ab Archiepiscopo mihi traditas tibi mittendas. Haec raptim ne libelio (sic) ad vos proficiscenti nihil ad Te tradam. Vale Vir Optime et ut facis perge me amare tui amantissimum

Salutes quaeso meo nomine optimam tuam foeminam liberosque

London 3[— 13] Jun. [i6]93 *),

J. Locke.

Tuos.

Mijn Heer

Mijn Heer Limborch bij de Remonstranse Kerck op de Kaijsers Graaft t' Amsterdam.

Vid. Fx B. II, 293 s.

London 10 [ — 20] Nov. [i6]93.

Mijn Heer

Mijn Heer Limborch bij de Remonstranse Kirck op de Keijsars Gracht t'Amsterdam.

1) De la main de Limborch : accepi 23 Junii, rescripsi 26 Junii, iterum scripsi 4 August.

[57] Oates 13 [—23] Jan. [i6]94 *).

Omis dans F. L. :

Oxonii jam imprimunt catalogum omnium codicum mss in bibliotheca Bodleiana, aliis privatis collegiorum Oxonii Bibliothecis, jam credo propediem prostabit venalis in usum doctiorum. Centum circiter paginae secundae editionis libri mei de Intellectu humano jam imprimuntur ; festinantis praeli secundi hi (sic) labores laetius aspicerem, si ea essent lingua ut tuum judicium de novis conatibus expectare possem. Paucula mutavi, plura, ut fit, addidi inter quae unum integrum caput de Identitate praesertim personali. Naturamque voluntatis humanae ita explicare conatus sum ut si faventium aliquot amicorum judiciis credere ausim me in perscrutanda humanae libertatis conditione non prorsus frustra laborasse sperarem. Sed amicorum judicia saepe vel fallunt vel falluntur et haec ignotorum hominum permittenda censurae in hoc unico mihimet placeo quod unicae studui veritati. Gallicorum theologorum pro orthodoxia zelus in frigidiore nostro climate quasi antiparistasi ardentius deflagrari videtur. Cappellum 2) virum si quis alius inter Gallos, ut mihi videtur, temperatum et modestum suspectum haereseos in coetu ad id convocato insimularunt in quo ipse citatus suspicionibus nisi prodirent testes et accusatore praesente crimen objiceretur, respondere vel purgare se recusavit. Hoc nihil proficiente alia via aggressi sunt. Minister ecclesiae parochialis ubi degit cum uno alterove hyerophylacte (Anglice Churchwardens) eum vocant rogantque ut velit coram ipsis fidem suam palam recensam profiteri. Rogat qua authoritate id exigant, contra morem et instituta ecclesiae anglicanae esse, ut quispiam privato jure ita in alterius mentem inquirat. Respondent se id non jure postulare, sed ut amice et fraterne id agat. Quibus ille : non pudet me inquit fidei quam et animo credo et data occasione palam profiteri non erubescam, sed cum de ea jam quaestio facta est idque coram plurimis ignoscetis mihi si nihil hic respondeam et expectem quid illi accusatores mei vel susurrones habeant quod mihi objiciant. Ita se res habuit cum Londini discesseram, quid deinde factum sit nescio et forsan totam historiam rectius cognosces a Clerico nostro, cui cum Capello commercium est literarum. Tota haec procella adversus Cappellum ut audio inde excitata est quod exequiis ministri Galli non ad amussim orthodoxi interfuerit.

1) De la main de Limborch: Recepta [4 — ]i4 Febr. [i6]94.

2) Jaques Cappel; correspondant de Le Clerc et de Limborch (Mss. R. B.).

[P. S.] Saluta Clericum nostrum, circa natalitias ad eum scripsi, Baro van Helmont qui mecum hic jam est te salutat uti etiam Cudworthia.

Mijn Heer

Mijn Heer Limborch bij de Remonstranse Kerck op de Kaijsars Gracht t' Amsterdam.

[58] Oates 26 Oct. [—5 Nov.] [i6]94

Omis dans F. L. :

Virginem judaizantem 2) tam féliciter a te ad fidem christianam retractatam impense gratulor. Totam rei historiam ad minutas usque circumstantias deductam si per otium liceretlibenterateacciperem: aliqui a me per literas petierunt hanc narrationem quibus nostra amicitia nota erat. Verum non ego eorum causa sedmeoipsius desiderio a te impetrare vellem nec aliis quod tu in scripto complexus fueris impertiam ultra quam a te permissum fuerit. Credo enim aliquos hoc exemplo velle ostendere, maie consultum esse propagationi Evangelii et Judaeorum conversioni ab iis qui ea dogmata primo et praecipue recipienda urgent quae alii tanquam non necessaria cujuslibet judicio cum in fide Christiana adoleverit permittenda arbitrantur. Nec forte multum aberrant a vero qui nihil aliud Christianorum conscientiis imponendum censuerint nisi quod claris disertisque S. Scripturae verbis continetur. Hoc ita futurum facile crediderim nisi magis studeretur partium orthodoxiae quam Evangelii simplici veritati.

[P. S.] — Domina Cudwortha sive potius Masham te officiosissime resalutat. Uxorem tuam dilectissimam filium filiamque meo nomine

1) De la main de Limborch: recepta [3 — ]i3 Novemb.

2) L'Histoire de cette fille se trouve dans la traduction hollandaise de Y Arnica collatio cum erudito Judaeo (1687), dont voici le titre :

Ph. van Limborchs vriendelyke onderhandeling met een geleerden Jood .... Alsmede een kort verhaal wegens de bekeering van eene juffrouw, die genegen zijnde joodsch te worden, weder tôt den Christ, godsdienst gebragt is. Ailes uit het lat. vert. T' Amsterdam, by P. Visser. 1723.

Avec une dédicace de J. de Goede à Frans van Limborch.

Page 1