‹ Lettres (volume 2)Chapitre 41 sur 127 · Postulat, dans Sanuto · texte numérisé non relu

Postulat, dans Sanuto

ejusdem Imperii conservatione destinata est, ad se déférant quoniam coronationis suae gratia Romam profieisci decrevit, tum quia Imperatoris, ut ait, nomen vi et armis aucupari intendimus, tum etiam quia Mediolanii ducem Venetosque et eorum dominationem intendimus subjugare. Quarum literarum séries nos adduxit ut de hujusmodi rébus ad vos continuo scriberemus, ne nos taies forsitan judicaretis quales malevoli et emuli nostri apud eundem fratrem et consanguineum nostrum regem Romanorum vosque dominos electores nos existimari desiderant. Quemadmodum ergo ad vos novissime scripsimus, nunquam nobis ea mens fuit ut super Imperii jurisdictione aut rébus ad ipsam pertinentibus aliquid vellemus usurpare ; immo vero ita animati sumus, fuimus erimusque semper, ut si quis contra ipsum Sacrum Imperium ausu temerario quicquam moliri praesumeret, pro iilius conservatione nos nostraque libenter exponeremus. Quantum ad Venetos attinet, est nobis adversus eos plus quam justa belli querela, eo quod nonnuUam regni nostri Siciliae partem inique injusteque detinent ac, sub umbra pecuniae quam Ferdinando mutuam crediderunt, dictum regnum, (juod nobis vera successione pertinet, avaritia excaecati, suae dictioni conantur aplicare^ Hucaccedit quod apud Forum No-

1. Le texte de cette lettre est suivi dans les Annales de Malipiero {op. cit., p. 443-463) de la reproduction d'une longue et depuis longtemps célèbre apologie de la conduite des Vénitiens, par Geronimo Donato. C'est une réfutation en règle des accusations adressées au gouvernement de la République par le roi de France. Ce factum, également adressé aux électeurs de l'Em-

vum*, dum rediremus in Franciam, nec re nec verbo a nobis laesi, nostrum ac lotius exercitus nostri exitium attentare voluerunt; quorum ferociam, Superum benevolenlia, robore atque virtute militum, non sine gravi eorum jaclura féliciter evasimus. Quo fit ut, propter contumelias ac damna quibus immeriti nos affecerunt, magnam in eos justamque belli occasionem habeamus; cui rei, pro temporis et loci opportunitate operam dare cum Dei adjutorio proposuimus. Nostis illos, nostis quam sint alienorum usurpatores famosissimi, utpote qui plurimas Ecclesiae ac Imperii terras nullo jure occuparunt et contra jus fasque retinent, ipsi [qui] nobilitatis expertes, solos nobiles oderunt atque insectantur. Ut vero ad reliqua transeamus, Genua nobis optimo jure spectat, cujus gratia dux Mediolani homagium nobis fecit ac fidelitatis praestitit juramentum, quod nobis maie postea, aut, ut verius loquamur, nunquam persolvit. Nec fides habenda est si vi coactus pactum nobiscum fecisse dicat, nam hujus rei causa volens cupidusque ad nos accessit, ad idque cum instantia se recipi suplicavit; at nemo est quem delinimentis et blandiciis suis non subvertat si ei aures prebeantur . Ecclesiae autem terras, juraque ac dominia, christianissimorum progenitorum nostrorum vestigia persequentes, nullo pacto imminuere, sed, in quantum nobis possibile est, augere, auctaque tueri in animo

pire, débute par ces mots : « Prodiit nuper in vulgus epistola quaedara, cujus exemplar in plebeis etiam conciliabulis circumfertur; quae, ut inscriptio indicat, a Carolo rege Francorum inclitissirao ad electissimos sacri imperii electores inscribitur. » 1. Fornoue.

habuimus seniper ac perpétue habebimus, atque ad id procurandum nos saepius vires nostras obtulimus, neque ipsius urbes oppidave vi occupavimus unquam, nihilque eorum hoc tempore penitus retiiiemus. Et si quœ ex illis pro dicti nostri Siciliae regni adeptione Sumnius Pontifex nobis tradidit, id sua sponte fecit ac de reverendissimorum cardinalium voluntate et consensu, quae omnia, ejusdem regni nostri facta recuperatione, illico reslituimus. Quod si posteaquam dictum regnum redegimus in potestatem nostram, nonnulli, veluti dux Mediolani, fidei sacramentum violans, ac Veneti, jam totum ipsum regnum spe amplectentes, partem illius de facto invaserunt, quid niirum aut quae tandem invidia est nos illius recuperationi animum intendere? An potius audiendi sunt dux Mediolani et Veneti qui nos aiunt sub ipsius recuperationis velamento invasionemimperii praetendere, quod numquam cogita vimus neque unquam facere voluiraus? Igitur, si, eorumdem sugestione ac praedictarum literarum carissimi fratris et consanguinei nostri Romanorum régis inclitissimi, quarum transumptum ad vos mittimus, praetextu, vos, dominos electores Sacri Imperii, communis boni et communis pacis conservatores, congregari contigerit, oremus ne [facile] quicquam adversus nos credideritis. Nam, si rei veritatem volueritis investigare, nos Ghristianitatis utilitati sacrique [Imperii] conservationi, quantum in nobis erit, paratissimos semper ac ipsius Imperii amicissimos, nihilque omnino ex suis aut jurisdictione aut rébus cupientes usurpare, sed longe illius commodis quam Mediolanensem ducem aut Venelos propensiorcs nos invenietis. Valete, reverendissime archipraesul et amice V 6

carissime. Datum Ambasiae, xi* die mensis Augusti 1496^

A tergo : Reverendissimo in Christo Patri domino archiepiscopo Moguntino^, electori Sacri Imperii, amico nostro charissimo.

MVI.

Page 1