ML
AUX SUISSES (V.)
Plessis-du-Parc, 9 décembre 1477.
Accusé de réception de leur lettre apportée par Wernher Loubly, leur trésorier; intention du roi d'envoyer à leur diète de la prochaine Epiphanie des délégués pour les informer de ses intentions. — (Orig. Arch. du canton de Lucerne, Missiven von Kônigen von Frankreich, VI.)
Illustrissimis dominis et Dei gracia invictissimis carissimis et specialissimis amicis nostris confederatis veteris et magne lige Alte Alemannie, salutem et dileclionis affectum. Vestrarum amiciciarum litteras accepimus per Wernherum Loubly^ thesaurarium vestrum, eumque libenter vidimus et audivimus in omnibus que pro parte vestra nobis exposuit, satisque communicato nobis cum sermone, mentem nostram potuit perpandere, quoque amore et qua begnivolentia in vos noster dirigatur affectus. Quia tamen ad dietam, in qua statuistis proximo instante Epiphanie festo apud Thuregum- convenire, solempnes ambaxiatores nostros mictere decrevimus, qui vobis habundancius omnia patefaciant, pro nunc ulteriora scribere distuli-. mus, cum ex ipso thesaurario vestro, et de céleri ambaxiatorum nostrorum profectione, et de aliis satis
1. Le l^"" novembre 1477, ce personnage avait été envoyé au roi pour demander le payement des pensions. {Die eidgenossùchen abschiede, II, 704.)