‹ Lettres pastorales, mandements et circulaires de Mgr J.A. Archambeault [microforme] (volume 2)Chapitre 35 sur 118 · URBIS ET ORBIS · texte numérisé non relu

URBIS ET ORBIS

Evulgato Motu Proprio Sanctissimi Domini Nostri Pii Papae X De diebus festis, diei 2 Julii vertentis anni, non-

a Bi

nulli Sacrorum Antistites, ne accidat, ut dies Octava $. Toseph, in Dominicis privilegiatis Quadragesimae occurrens, nullam in officio et Missa commemorationem accipiat, et Officium dierum infra Octavam, Tempore Passionis adveniente, saepius omitti debeat, ab Ipso Sanctissimo Domino Nostro instantissime petierunt, ut ad augendum cultum erga S. loseph, Ecclesir+ Universalis Patronum, Festum Eius die 19 Martii sine *riatione et sir.e Octava recolatur: Festum vero Patrocinii Ejusdem juribus et privilegiis omnibus, quae Patronis principalibus competunt, augeatur, et sub ritu diplici primae classis cum Octava celebretur, prout jam in aliquibus locis et institutis recoli legitime consuevit: eo vel magis quod tempus Pascale aptius recolendae solemnitati conveniat, et Festum idem in Dominica III post Pascha numquam impediri valeat.

Item Rmi Episcopi, quod solemnitatem Sanctisimi Corporis Christi, ab Eodem Sanctissimo Domino Nostro humillimis precibus postularunt, quod, remanente Feria V post Dominican Ssmae Trinitatis Ejus Festo. absque tamen feriatione, externa Solemnitas ad insequentem Dominicam transferatur.

Sanctissimus Dominus Noster, referente infrascripto Sa-

crorum Rituum Congregationis Secsetario, audito Commissionis Liturgicae suffragio. huiusmodi votis clementer deferens. firmo remanente Motu proprio quoad reliqua Festa, statuit et decrevit :

I. Festum Natale S. Joseph. die 19 Martii, sine feriatione et sine Octava, sub ritu duplici primae classis recolatur, adhibito titulo: Commemoratio Solemnis S. Tascph, Sponsi B. M. V., Confessoris.

Page 1