‹ Lettres pastorales, mandements et circulaires de Mgr J.A. Archambeault [microforme]Chapitre 16 sur 206 · PRE · texte numérisé non relu

PRE

vatae alicuius familiae patrimonium gravant quidem in perpetuum, sed in nulla Ecclesia sunt constitutae, quibus missis ubivis a quibuslibet sacerdotibus, patrisfamilias arbitrio, satisfieri potest.

Ad instar manualium vero esse, quae in aliqua ecclesia constitutae, vel bencficiis adnexae, a proprio beneficiario vel in propria ecclesia hac illave de causa applicari non possunt ; et ideo aut de iure, aut cum S. Sedis ind:1to, aliis sacerdotibus tradi debent ut iisdem satisfiat.

lamvero de his omnibus S. C. decernit : 1°. neminem posse plus missarum quaerere et accipere quam celebrare probabiliter valeat intra temporis terminos inferius Statutos, et per se ipsum, vel per sacerdotes sibi subditos, si agatur de Ordinario diæcesano, aut Praelato regulari.

2. Utile tempus ad manualium missarum obligationes implendas esse mensem pro missa una, semestre pro centum missis, et aliud longius vel brevius temporis spatium plus minusve, iuxta maiorem vel minorem numerum missarum.

3". Nemini licere tot missas assumere quibus intra annum a die susceptae obligationis satisfacere probabiliter ipse nequeat ; salva tamen semper contraria offerentium voluntate, qui aut brevius tempus pro missarum celebratione sive explicite sive implicite ob urgentem aliquam causam deposcant, aut longius tempus concedant, aut maiorem missarum numerum sponte sua tribuant.

4". Cum ïin decreto Vigilunti diei 25 mensis Maïii

sb

“ubique locorum beneficiati ct administratores piarum . ” Causarum, aut utcumque ad missarum onera implenda “ obligati, sive ecclesiastici sive laici, in fine cuiuslibet ‘anni missarum onera, quae reliqua sunt, et quibus non- “dum satisfecerint propriis Ordinariis tradant iuxta ‘ modum ab iis definiendum” ; ad tollendas ambiguitates

Emi Patres declarant ac statuunt, tempus his verbis

preafinitum ita esse accipiendum. Ut pro missis fundatis aut alicui oeneficio adnexis obligatio eas deponendi decurrat a fine illius anni intra quem onera impleri debuissent : pro missis vero manualibus obligatio eas deponendi incipiat post annum a die suscepti oneris, si agatur de magno missarum numero; salvis praescriptionibus praecedentis articuli pro ininori missarum numero, aut diversa voluntcte offerentium.

Super integra autem et perfecta observantia praescriptionum quae tum in hoc articulo, tum in praecedentibus statutae sunt, omnium ad quos spectat conscientia graviter oneratur.

5° Qui exuberantem missarum numerum habent, de quibus sibi liceat libere disponere (quin fundatorum vel oblatorum voluntati quoad tempus et locum celebrationis missarum detrahatur), posse eas tribuere praeterquam proprio Ordinario aut S. Sedi, sacerdotibus quoque sibi benevisis, dummodo certe ac personaliter sibi notis et omni exceptione maioribus.

6». Qui missas cum sua eleemosyna proprio Ordinario aut S. Sedi tradiderint ab omni obligatione coram Deo

et Ecclesia relevari.

Qui vero missas a fidelibus susceptas, aut utcumque suae fidei commissas, aliis celebrandas tradiderint, obligatione teneri usque dum peractae celebrationis fidem non sint assequuti ; adeo ut si ex eleemosynae dispersione, ex morte sacerdotis, aut ex alia qualibet etiam fortuita causa in irritum res cesserit, committens de suo supplere debeat, et missis satisfacere teneatur.

7° Ordinarii diœcesani missas, quas ex praeceentium articulorum dispositione coacervabunt, statim ex ordine in librum cum respectiva eleemosyna referent, et curabunt pro viribus ut quamprimum celebrentur, ita tamen ut prius mauualibus satisfiat, deinde iis quae ad instar manualium sunt. In distributione autem servabunt regulam decreti Vigilanti, scilicet “missarum intentiones “ primum distribuent inter sacerdotes sibi subiectos, qui “eis indigere noverint ; alias deinde aut S. Sedi, aut “aliis Ordinariis committent, aut etiam, si velint, sacer- ‘ dotibus extra-diœcesanis dummodo sibi noti sint omni- ‘que exceptione maïiores”, firma semper regula art. 6i. de obligatione, donec a sacerdotibus actae celebrationis fidem exegerint. ;

8° Vetitum cuique omnino esse missarum obligationes et ipsarum eleemosynas a fidelibus vel locis piis acceptas tradere bibliopolis et mercatoribus, diariorum et ephemeridum administratoribus, etiamsi religiosi viri sint, nec non venditoribus sacrorum utensilium et indumentorum, quamvis pia et reiigiosa instituta, et generatim

quibuslibet, etiam ecclesiasticis viris, qui missas requirant, non taxative ut eas celebrent sive per se sive per

sacerdotes sibi subditos, sed ob alium quemlibet, quamvis

Optimum, finem. Constitit enim id effici non posse nisi aliquod commercii genus cum eleemosynis missarum agendo, aut eleemosynas i Psas imminuendo : quoi utrumque omnino praecaveri debere S. Congregatio censuit. Quapropter in Posterum quilibet hanc legem violare Praesumpserit aut scienter tradendo missas nt supra, aut eas acceptando, praeter gTave peccatuin quod patra-

bit in pœnas infra Statutas incurret.

9° Iuxta ea quae in S-periore articulo coustituta sunt decernitur, pro missis manualibus stipem a fidelibus assignatam, et pro missis fundatis aut alicui beneficio adnexis (quae ad instar manualium celebrantur) elcemosynam iuxta sequentes articulos Ervr 4m, numquam Separari posse a missae celebratione, neque in alius res Commuturi aut inminui, sed celebranti ex integro et in specie sua esse tradendam, sublatis declarationibus, tempus, ubivis, quovis titulo, forma vel à qualibet auctoritate concessis et huic legi contrariis.

100 Ideoque libros, sacra utensilia vel quaslibet alias res vendere aut emere, et associationes (uti vocant) cum “diariis et ephemeridibus inire ope missarum, nefas esse atque omnino prohiberi, Hoc autem valere non modo si agatur de missis celebrandis, sed. etiam si de celebratis, quoties id in usum et habitudinem cedat et in subsidium alic ‘15 commercii vergat,

11° Item sine nova et speciali S. Sedis venia, (quae non dabitur nisi ante constiterit de vera necessitate, et cum debitis et opportunis cautelis, (ex eleemosynis mis- Sarum, quas fideles celebrioribus Sanctuaris tradere solent, non licere quidquam detrahere ut ipsorum decori et ornamento consulatur.

12° Qui autem statuta in praecedentibus articulis 8, 9, 10 et 11, quomodolibet aut quovis praetextu perfringere ausus fuerit, si ex ordine sacerdotali sit, suspensioni a divinis S. Sedi reservatae et ipso facto incurrendae obnoxius erit : si clericus sacerdotio nondum initiatus, Suspensioni a susceptis ordinibus pariter subiacebit, et insuper inhabilis fiet ad superi *s ordines assequendos ; si vero laicus, excommunicatione latae sententiae Epis- Copo reservata obstringetur.

13° Et cum in const. Apostolicæ Sedis statutum sit eXcommunicationem latae sententiae Summo Pontifici reservatae subiacere “ colligentes eleemosynas maioris ‘ pretii, et ex iis lucrum captantes, faciendo eas celebrare “in Jlocis ubi missarum stipendia minoris pretii esse ‘‘solent ” S. C. declarat, huic legi et sanctioni per praesens decretum nihil esse detractum.

14° Attamen ne subita innovatio piis aliquibus crusis et religiosis publicationibus noxia sit, indulgetur ut associationes ope missarum iam initae usque ad exitum anni a quo institutae sunt protrahantur. Itemque conceditur ut indulta reductionis eleemosynae missarum,

quae in beneficium Sanctuariorum aliarumve piarum

— di —

Caüsarum aliquibus concessa reperiuntur, usque ad Currentis anni exitum vigeant.

15° Denique quod Spectat missas beneficiis adnexas, quoties aliis sacerdotibus celebrandae traduntur, Eminentissimi Patres declarant ac Statuunt, eleemosynam

non aliam esse debere quam synodalem loci in quo beneficia erecta sunt.

Pro missis vero in Paroeciis aliisque ecclesiis fundatis eleemosynam, quae tribuitur, non aliam esse debere quam q‘iae in fundatione vel in Successivo reductionis indulto reperitur in Perpetuum taxata, salvis tamen semper iuribus, si quae sint, legitime recognitis sive pro fabricis ecclesiarum, sive PTO earum rectoribus, iuxta declarationes a S, C. exhibitas in Monacen. 25 Iulii 1874 et Hildesien. 21 Ianuarii 1898.

In Monacen. enim ‘“attento quod eleemosynae missa- “‘rum quorundam legatorum Pro parte locum tenerent “congruæ parochialis, Emi Patres censuerunt licitum ‘esse parocho, si per se satisfacere non possit, eas mis- “sas alteri sacerdoti committere, attributa eleemosyna “ ordinatia loci sive pro missis lectis sive cantatis”, Et in Hildesien, declaratum est, “in legatis missarum “aliqua in ecclesia fundatis retineri posse favore minis- “ trorum et ecclesiarum inservientinm cam redituim por- “tionem quæ in limine fundationis. vel alio legitimo “modo, ipsis assignata fuit independenter ab opere “speciali præstando pro legati adimplemento.”

Denique officii singulorum Ordinatiorum erit curare

PR | ee

utin singulis ecclesiis, præter tabellam onerum perpe-

tuorum et librum in quo manuales missas quæ a fidelibus traduntur ex ordine cum sua cleemosyna recenseantur, insuper habeantur libri in quibus dictorum onerum et missarum satisfactio signetur.

Ipsorum pariter erit vigilare super plena et cmnimoda executione praesentis decreti : quod Sanctitas Sua ab omnibus inviolaïiliter servari iubet, contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Datum Romae ex Sacra Congregatione Concilii die 11 Maïi 1904.

Ÿ VINCENTIUS Card. Ep. PRAENESTINUS, Pracfectue,

Page 1