XI. - Sacrae lectionis utilitates
Cum divinarum rerum quotidia ul sacerdos piorum librorum lectio nitus inspirati sunt, coniun Timotheo: Aftende tianum de y de manibus
ES ge
De nostris quippe officiis ac de praescriptis legitimae disciplinae graviter commonefaciunt; repressas in animo caelestes voces suscitant; desidiam propositorum castigant; dolosam obturbant tranquillitatem; minus probabiles affectiones, dissimulatas, Coarguunt; pericula detegunt, saepenumero incautis patentia. Haec autem omnia sic illi tacita cum benevolentia praestant, utse nobis non modo amicos praebeant, sed amicorum perquam optimos praebeant. Siquidem habemus, quum libeat, quasi lateri adhaerentes, intimis necessitatibus null non hora promptos ; quorum vox nunquam est acerba, consilium nunquam cupidum, sermo nunquam timidus aut mendax. — Librorum piorum saluberrimam efficacitatem multa quidem eaque insignia declarant exempla; at exemplum profecto eminet Augustini, euius promerita in Ecclesiam amplissima inde auspicium duxerunt: Tolle, lege; tolle, lege..… Arripui (epistolas Pauli apostoli), aperui et legi in silentio... Quasi luce securitatis infusa cordi meo, omnis dubitationis tenebrae diffugerunt (Conf. 1. vin, C. 12). Sed contra heu! saepius accidit nostra aetate, ut homines € clero tenebris dubitationis sensim offundantur et saeculi obliqua sectentur, e0 praesertim quod pis divinisque libris longe alios omne genus atque ephemeridum turbam praeoptent, ea quidem scatentia errore blando ac lue. Vobis, dilecti filii, cavete: adultae provectaeque aetati ne fidite, neve sinile spe fraudulenta illudi, ita vos posse aptius communi bono prospicere. Certi custodiantur fines, tum quos Ecclesiae leges praestituant, tum quos prudentia cernat et caritas sui: nam venena istaec gemel quis animo imbiberit, concepti exitii perraro quidem effugiet damna.