PIUS P. P. IX
Dilecte fili, salutem et apostolicam beriedictionem.
Clarissimi parentis tui religio ac prœcipua huic sanctœ sedi devotio, quibus constanter actus omnia studia sua omnesque ingenii vires convertit in Ecclesiae iuriumque ipsius defensionem, eum adeo carum Nobis fecerunt et œstimatum, ut ipsius iacturagravissime offici debuerimus. Facile idcirco intelligimus quanto mœrore tu et egregia genitrix tua urgeamini ob huiusmodi viri decessum cui filialis et coniugalis amor vos arctissime coniungebat. Verum haeredes, ut estis, pietatis eius, sicuti in tristi hoc eventudivinœProvidentiœplacitum veneramini, sic ultro animadvertetis efficacissime suffragari posse optimo deiuncto doloris vestri sacrificium, et simul erigeraini a consideratione prgemii iis promisi, qui Christi nomen confiteri non erubuerunt coram hominibus et pro causa eius strenue decertarunt. Quamobrem dum ipsi omni ope subvenire studebitis, ut citius terrena qualibetsorde detersus promeritum assequatur prsemium, non dubitamus quin confirmandi ac recreandi sitis commentatione, cum immarcescibilis istius coronœ tum perfectioris illius earjtatis vinculi, quo religiosissimus
defunctuSj licet a corporeo subductus obtutu, suis coniungitur iisque impensius a Deo gratiœ celestis implorât auxilia. Nos hax vobis copiosissima adprecamur et eorum auspicem paternœque Nostrœ benevolentia? testcm Apostolicam Benedictionem ribi, Dilecte Fili, tuœque egregircgenitrici, totique familial tuoc peramenter impertimus.
Qâtum Homse, apud sanctum Petrum, die 7 aprilis, anno -1 870,, Ponlificatus nostri anno vicesimoquarlo.