‹ Libellum aureum de Plutarcho mentis medico: Un médecin de l'âme chez les paiens: Plutarque, saChapitre 2 sur 3 · LUGDUNI BATAVORUM · texte numérisé non relu

LUGDUNI BATAVORUM

APUD A. W. SIJTHOFF

MDCCCCin

I A, f-? Ci -5 . . ,. .•

PRAEFATIO.

Scrîptorum veterum vix ullum alium tam sedulo lectitatum quam Plutarcham iure mihi contendere posse videor. Gerte tempos fuit corn ritas eîus in deliciis haberent omnes homines paulo coltiores. Non enim soli viri docti eas pervolvebant: in sarcinis suis eas habuisse dicuntur copiarum duces ad bellum proficiscentes ; otium suum iis delectare reges solebant; quique in contionibus ex antiqua historia exempla repetebant, quibus leges suaderent dissuaderent^e, aut ad strenue agendum incitarent populum, Plutarcho plerumque auctore utebantur. Neque nostra aetate illa Plutarchi admiratio plane obmutuit, quamquam angustioribus nunc finibus continetur. A solis fere doctis legitur : ne in scholas quidem admitti vitae illae soient, quae olim generosos pueros antiquitatis amore incendebant. Vix unus et alter gymnasii praeceptor cum provectioribus discipulis

paucas quasdam vitas tractât; neque dubito quin ex ea re utrique magnam capiant voluptatem: non enim, ut opinor, natura humana plane immutatur; fieri ergo non potest quin strenui bonaeque spei adolescentes libenter vitam fataque cognoscant vîrdrura, qui olim virilibus inclaruerunt virtutibus: patriae amore et fortitudine bellica. At apud doctos viros in summo etiamnunc est Plutarchus honore. Etiamnunc? Immo vero, multo magis quam antea nunc suo aestimatur pretio. Olim enim praecipue tamquam uberrimus historiae antiquae fons laudabatur; nunc vero, licet agnoscant omnes de variis hominum aetatibus permulta eum quanti vis pretii tradere, quae ex illo solo cognosci iam possint, et in iis tradendis rébus quam maxime idoneum illum esse auctorem, tamen prae ceteris ad ipsius Plutarchi aetatem illustrandam volumina illa, quae de multis ille rébus hominibusque multa et copiosa reliquerit, pertinere intelligunt et scriptis suis docere student. Illius ergo aetatis qui accuratiorem interioremque sibi comparare notitiam cupiunt, strenue Plutarcho operam dare soient, non tamen ut ab illo discant quid tune domi militiaeque gestum sit, sed ut qui fuerit mentium animorumque status explorent. Neque ullis maioris momenti Plutarchus videtur quam doctis theologis. Qui cum praesertim in illud inquirant tempus, quo fides Christiana per orbem terrarum spargi coepta est, nullum Plutarcho locupletiorem habent testem, qui quae tune praecipue res cogitationesque homines reddiderint anxio& sollicitosque, quibus laborarint vitiis, qua ratione ipsi vîsi sint sanandi sustentandique, multaque alla ex hoc génère doceat. Neque minus ceteris omnibus Plutar-

chus cordi est, quibus cordî est ipsa humanîtas, quiquô disquisitlonîbus historicis ipsiys, ut ita dicam, mentis humanae spectant historiam. Ad quam rem cum nulla non aetas suum sibi habeat pretium, tum rerum cognitu utilissimarum vel plenissimum fuit illud tempus, quod crudelem vidit Domitiani tyrannidem et quo Nervae Traianique démenti prudentique imperio tandem aliquando sunt recreati homines. Itaque et ii, qui Jiominum conditionem, ad quos primes Christi est perlata salus, cognoscere cupiunt, et qui Imperium Romanum quas vires habuerit, quibus sit iactatum casibus, quibus morbis laboraverit et dilapsum sit investi gant, omnes denique Antiquitatis studiosi, qui Tacitum suum, Plinium, Martialem, alios non légère solum sed et plane intelligere student, libenterPlutarchipervolvunt libres. Hi autem vitas minime negligunt: quod enim puerorum proprium esse dicitur, delectari narrationibus, illo studio ne adulti quidém carent. Et quis Plutarcho iucundius narrât, quis illo magis audientium legentiumque detinet animes? At omnes hoc agendum intelligunt ut quid vitis illis eflacere Plutarchus voluerit perspiciant : ipsum Plutarchum cognoscere volunt totum. Cuius cum aliqua sane in vitis pars insit, tum multo maior latet in scriptis eius moralibus. Vitae sine his recte intelligi nequeunt, at Moralia quamvis accurate legenti vitis vix opus est. His Plutarchus ipse disertis verbis quae sua sit philosophia, de diis, de fato, de oraculis quid censeat exponit, quid sit agendum hominibus ut bonam mentis valetudinem diu amissam récupèrent. Et magnus quidem est illarum disputationum numerus, resque in lis tractantur diversissimae; omnes tamen eodem tendunt,

omnes unum eundemque prae se ferunt auctorem. Quem cum semel bene cognitum habes, multo maiore cum yoluptate multoque maiore cum emolumento legis relegisque quamlibet disputationem e Moralibus et quamlibet vitam. At e cunctis demum eius libris totus Plutarchus cognoscitur, illos autem omnes accurate perlegere paucorum est, qui uni Plutarcho haud parvam vitae suae impendunt partem. Egregie ergo de omnibus illis, quorum feci mentionem, historicis, philologis, theologis meriti mihi videntur ii, qui ex magno illo Plutarcheorum librorum numéro ea potissimum collegerint et sub unum dederint conspectum, e quibus mens, indoles, consilium Plutarchi maxime eluceant. Hic ego neminem sua sibi laude spoliare volo. Permagni Volkmannum facio, qui solida copiosaque doctrina omnia Plutarchi scripta sit perscrutatus et sic eo pervenerit ut praestantissimum illum scribere posset librum, quem quicumque Plutarcho dant dabuntque operam * prae manibus habeant habiturique sint; laudare Octavium Gréardum nunquam desinam, qui primus mortalium et moralem, quae dicitur, Plutarchi philosophiam eleganter exposuerit et vitam eius enarraverit accurate: quaecunque enim ad hanc pertinentia per varies Plutarchi libres sparsa leguntur sagaciter indagavit prudenterque collegit, atque insigni acumine inanes de Plutarcho fabulas, an te multa âctas saecula et ne nunc quidem emortuas, refutavit. Zelleri de philosophia Graeca praeclarum librum nunquam admirer magis quam cum illas pervolvo paginas, ubi de Plutarcho agitur. Sed omnibus hiscç praeripere palmam mihi videtur Carolus Lévèque illa scribenda disputatione

quae a. 1867 inserta est diario Franco -Gallico , cui nomen Revue des deux Mondes.

Nunquam ego tantam rem tam paucis pertractatam vidi paginis. Magna pars antiquitatis hic nobis proponîtur ante oculos, et ab inferis ad nos reducitur vir antiquus, quo praestantiorem nulla aetas tulit. Quem primum ipso nomine mentis medico praeclare désignât, deinde iis exornat laudibus ut mirari desinas illum per tôt saecula summos sibi habuisse viros devinctos deditosque. Magnum enim virum fuisse ipsum Plutarchum et summis adnumerandum philosophis nunc demum cognoscimus. Omnino libri faciendi arte ceteris omnibus semper praestiterunt viri docti apud Franco-Grallos et nunc etiam praestant, sed nescio an nullum illius artis unquam insignius prolatum sit ezemplum quam parvus hicce libellus. Nihil enim unquam sua vins elegantiusque scriptum fuit, nulla unquam solida flrmaque doctrina aspectu tam fuit iucunda. Et tamen vereor ut satis notus ille sit. Sua a Volkmanno omatur laude, ipse Gréardus, qui suo libre Lévèquii provocavit disputationem, in altéra editione eam respicit, et omnino rationem eius habere soient quicumque de Plutarcho aliquid in médium proferunt. Sed quotusquisque est, qui ad votera illa, tôt iam implentia capsas, recurrat volumina, ut ipsam disputationem légat? In pulvere et tenebris latet gemma illa splendidissima. Permagno igitur afflciebar gaudio cum, pso pro me intercedente Gastono Boissierio, summo viro,

rU^

LEVÈQUE DE PLUTARCHO

et diarii illius domini et Academia Discîplinarum Moralium, quam bonorum suorum heredem fecerat Lèvequius, mihi seorsum edendae illius dederunt veniam. Qua laetus lubensque iam utor. Permagna enim me spes tenet fore ut hocce libelle aliqua certe pristini honoris pars reddatur Plutarcho, que floruit olim. Nam fieri non potest quin illo lecto gymnasionim nostrorum praeceptores sentiant vix uUum alium scriptorem Graecum ingeniis iuvenilibus esse aptiorem. Ipsum quoque libellum discipulis suis commendabunt, quem cum semel illi cognoverint, multo maiore cum voluptate multoque maiore cum fructu Plutarchi pervolvent vitas. Simulque, quae maioris etiam momenti videtur res, iam nunc intelligere incipient quid sibi vera sinceraque propositum habere debeat doctrina. Indigner enim quotiescumque Franco- Gallorum elegantiam ita laudari video, tamquam si tantum modo ad dispositionem elocutionemque et omnino ad externam libri speciem ea res pertineat, et non omnis viri docti praestantia tum demum rêvera eluceat, cum ex magna, quam in promptu habet, doctrinae copia ea tantummodo profert, quae unum faciant totumque, cum non ingentes materiae deiicit acervos, sed solidum doctrinae struit aedificium. Quod enim in eo génère solidum est semper et elegantiae non nihil habet.

Atque non solum ut tamquam philosophum et vitarum auctorem Plutarchum magni faciamus libellus hic efficere potest y sed eo quoque nos adducit ut tamquam hominem probissimum integerrimumque et verae virtutis defensorem praestantissimum eum amemus diligamu&que. Egregium profecto hoc Lévèquii meritum quod nullus iam antiquus

homo est, cuius nobis tam clara stet ante oculos imago* Plutarchum non legimus solum sed vocem eius audire nobis videmur. Cum eo a'd focum sedemus et iucunde de omnibus confabulamur rébus: uxorem eius cognoscimus fratresque et prae ceteris avum Lampriam, quo nullum vita tulit senem lepidiorem.- Nam quod Lévèquius dicit nihil hac aetate esse quod plane simile sit illi hominum generi, ad quod Plutarchum référendum esse appareat, quodque mentium medicorum nomine primus orna vit ipse, id verum quidem est: quid enim tanto temporis spatio immutatum perstat? Et tamen nobis pueris in nostra patria viri fuerunt praestantissimi, quos haud inepte cum Plutarcho comparare possis. Sî enim pro Chaeronea aliquem huius regionis remotum sumimus angulum, statim nobis exsurgit egregii alicuius viri imago ex illorum numéro, qui de rusticis suis praeclare sint meriti, qui, cum humani nihil a se alienum putarent, et cum doctissimis et cum indoctis de quavis re prudenter iucundeque possent colloqui, insanas pellere superstitiones, pugnare cum vitiis erroribusque animorum, in gratiam reducere litigantes, fidem denique antiquam ita defendere ut suus sibi sanae esset menti locus. Quibus mortuis, si forte successor aut non inveniretur aut diutius moraretur^ tum demum apparebat quam praeclara eorum fuisset opéra. Quos enim illi mentium morbos fldeliter represserant terribilem in modum crescere atque grassari coeperunt. Aliquid certe commune habuerunt viri illi strenui humilique contenti loco cum Plutarcho nostro, praeclaro illo regum ducumque doctore. Mihi enim illorum in mentem venit quotiescumque huius mihi informe imaginera qualem Lévèquius voluit.

Sed nolo diutius morari libelli huiusce emptores. Quo enim citius ad ipsius Lévèquii pervenerint verba, eo citius — sic certe mihi stat sententia — persuasum sibi habebunt neque me operam neque chartam perdidisse bibliopolam \

qui nova eum indutum veste in lucem emiserimus. |

Page 1