‹ Logique de Port-Royal: suivie des trois fragments de Pascal sur L'AutoritéChapitre 281 sur 299 · Page 204. Bhetor. , H , xxi · texte numérisé non relu

Page 204. Bhetor. , H , xxi

125. Page 206. « Parvulos intuere, quot et quanta mala patiantur, in quibus vanitatibus, cruciatibus, erroribus, terroribus, crescant. Deinde jam grandes, etiam Deo servientes tentât error, ut decipiat; tentât labor aut dolor, ut frangat; tentât libido, ut accendat, tentât mœror, ut sternat; tentât typhus, ut extollat. Et quis explicet omnia festinanter, quibus gravatur jugum super filios Adam? Hujus evidentia miseriae gentium pbilosophos nihil de peccato primi bominis sive scientes, sive credentes, compuiit dicere, ob aliqua scelera suscepta in vita superiore pœnarum luendarum causa nos esse natos, et animas nostros corruptibilibus corporibus, eo supplicio quo Etrusci praedones captos affligere consueverant, tanquam vivos cum mortuis esse conjunctos. Àpostolus autem amputât opinionem, qua creduntur singulae animae pro meritis ante actae vitae diversis corporibus inseri. Quid igitur restât, nisi ut causa istorum malorum sit aut iniquitas vel impotentia Dei, aut poena primi veterisque peccati ? Sed quia nec injustus, nec impotens est Deus: restât quod non vis, sed cogeris confiteu, quod grave jugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium non fuisset, nisi delicti originalis meritum praecessisset. » Contra Julianum Pelagianum, lib. IV, 83.

Page 1