XLV. DE MIGRANTIBUS
1. Si qui super alterum in villa migraverit, et aliqui de eos qui in villa consistunt eum suscipere voluerint, si vel unus ex ipsis steterit qui contradicat ,* migrandi ibidem licentiam non habeat.
2. Si vero contra interdictum unius vel duorum in villa ipsa adsedere praesumserit , tune testare ille débet, et si noluerit inde exire ille
Deest vel habere. — ^LXii et semisscni, — ° debentur. — '' /// sol. cui reiphi debentur, cetera desunt. — 'filius — 'add. dicti. — ^ ajisco deest.
' Ce paragraphe n'est que dans le manuscrit /jAoS''.
qui eum testât, cum testibus débet testare, ut iterum in decim noctes exinde exeat , et si adhuc post decim noctes noiuerit exire , tune tertio in decim noctes ad placito adtendat , et sic xxx noctes impleatur, et si nec tune voiuerit exire, tune eum maneat* ad malium et testes suos qui^ singula placita fuerunt ibidem sœcum prœstos habeat. Et si ipse cui testatum est noiuerit venire, si eum aliqua sunnis non detenuerit, et sic ista omnia que superius diximus secundum legem testatam, tune ipse qui eum testavit super fortunam suam ponat et roget graphionem*^ ut accédât ad locum ipsum et eum exinde jactet, et quia legem noluit audire, quod ibidem laboravit amittat et insuper, malb. uuidristholo*, sunt denarii mcc, qui faciunt solidos xxx, culpabilis judicetur.
3. Si vere alium in villa aliéna migrare rogaverit, antequam conventum fuerit, malb. anduntheoco*, mdccc denarios, qui faciunt solidos xlv"^, culpabilis judicetur.
4. Si vero qui migraverit et ei nullus inter xii menses testaverit, securus ibidem maneat sicut et alii vicini.