IX. DE DAMNUM in messe VEL IN QUALIBET CLAUSURA FUERIT
1. Si quis animal aut cavallum vel qualibet pecus in messe sua invinerit, penitus eum vastare non débit; quod si fecerit et hoc confessus fuerit, capitale in loco restituât, ipsum vero dibilem, qui eum percussit ad se recoligat; si veio confessus non fuerit, etei fuerit adprobatum, malb. leodardi, sunt dinarius dc, faciunt solidos XV, culpabilis judicitur.
2. Si quis in messe sua pecora aliéna invinerit, qui pastorem non abent, et eas inclauserit, ut nulli penitus innotiscat, aliqua ex ipsis pecoribus perierit, malb. tacxaga, sunt dinarius mcccc, faciunt solidos xxxv, culpabilis judicitur, exceptum capitale in loco restituât.
3. Si quis animalem aut quodlibet pecus per sua negligenciam nocuerit, et ipse fuerit confessus , capitale in loco restituât , illum debilem ad se recipiat aut recoligat.
4. Si vero negaverit et ei fuerit adprobatum, malb. leordardi, sunt dinarius dc, faciunt solidos xv, culpabilis judicitur, excepto capitale et dilatura.
5. Si quis alicujus porci aut quemlibet pecora ipsum costodientem in messe aliéna cucurrent et illum necantem, et ei fuerit adprobatum, malb. leodardi, sunt dinarius DC, faciunt solidos xv, culpabilis judicitur.
6. Si quis vero pecora de damnum inclausam fuerint , qui eas violenter expellere prœsumpserit, malb. excuto, sunt dinarius dc , faciunt solidos xv, culpabilis judicitur.
7. Si quis vero pecora de damnum ad domo cujus messe vastaverint, minantur, qui eas excutere prœsumpseret, malb. scato, sunt dinarius dc, faciunt solidos xv, culpabilis judicitur.
8. Si vero pecora de damno in clausura fuerint, ille cujus pecora sunt, damno instematum reddat, et insuper decim dinarius culpabilis judicitur.
' Eccard a omis ce mot.
MANUSCRIT DE WOLFENBU TTEL. 165
9. Si vero per inimiciciam aut per superbia sepem alienam aperuerit et in messe , in prato, in vinia, vel qualibet iaborem pecora misent, cujus iabor est, si convinctus eum fuerit ad testibus, stematum damnum reddat, malb. leodardi, et insuper dinarius MGC, faciunt solidos xxx, cuipabilis judicetur.