XXXIII. DE VENATIONIBUS
1. Si quis vero diversis venationibus furaverit et celaverit, solidos xlv culpabilis judicetur.
2, Qualem legem de venationibus talem et de piscationibus convenit observare.
3. Si quis cervum domesticum signum habenleni furaverit et occiderit qui ad venationem consuetus est, et per testibus adprobatum est quod eum dominus suus in venatioues habuit , et cum ipso très vel duas feras occidisset , solidos xlv culpabiiis judicetur.
II. Alium vero domesticum qui in venationem adhuc non fuit , xxx solidos culpabiiis judicetur.