XL. SI SERVUS IN FURTD FUERIT INCULPATIS
1. Si talis fuerit causa unde ingenuus solidos xv conponere debuerat, servus super scamnum tensus cxxxv ictos accipiat.
2. Si vero antequam torcatur fuerit confessus et ei cum domino servi convenerit , solides cuipabilis judicetur, pro dorsum suum coDponat et capitalem dominus in locum restituât.
3. Si tamen, major cuipa fuerit unde ingenuus solidos xxxv solvere possit, simi- Hter servus cxxi colapos accipiat, et si confessus non fuerit, ille qui eum torcuit, si adhuc voiuerit ipsum servum torquere , etiam nolente domino , pignus domini servi dare debeat; et sic servus postea ad supplicia majoribus similiter datur, et si confessus fuerit nihil illi super dominus credatur; si vero ipsum servum habetur, usque eum torsit dominus servi unde pignus prœtio pro servo accipiat.
4. Si vero inter priora supplicia, id est intra cxxi colapos fuerit confessus, aut castratur aut sex solidos solvat. Dominus vero servi capitalem restituât requirentibus.
5. Si vero in majore crimine servus inculpetur unde ingenuus xlv solidos cuipabilis judicetur et inter supplicia confessus fuerit, capitale sententia feriatur.
6. Si vero servus in qualibet crimine inculpetur, dominus servi ipsius si praesens est, ab eo qui recepit admonere débet ut servus justis debeat suppliciis dare, ubique repetit et virgas paratas babere débet , quae ad magnitudinis minoris digiti sunt et scamnum paratum ubi ipsum tendere debeat.
7. Si dominus servi supplicia dare distulerit, et si servus praesens fuerit, continue ipse qui repetit dominus servi solem culcaverit et in septe noctes placitum facere débet ut servum ad supplicia tradatur.
8. Quod siadbuc septem noctes servum tradere distulerit, solem ei quod repetit itcrato culcet et sic ad alia septem noctes placitum faciat , id est ut in quattuordecim noctes de prima admonitiones conpleatur.
9. Quod si inpletis xnii noctes, et si servum nolucrit suppliciis dare, omnem causam vei conpositionem dominus in se excipiat, hoc est ut si talis causa est unde ingenuus solidos xxxv poterat reddere , similiter dominus solvat.
10. Si vero adhuc major culpa fuerit similiter unde ingenuus xlv solidos conponere possit, et dominus servum non présenta verit , ad ipso numéro reddat et capitalem.
11. Quod si etiam adhuc major culpa fuerit quod ad servo requiratur, dominus, non ut servus solvat, sed ut ingenuus totam legem super se solviturus excipiat.
12. Quod si servus absens fuerit cui aliquid inputatur, dominus servi a repetenti cum tribus testibus praesentibus secretius admonere débet ut servum suum infra septem noctes debeat praesentari ; quod si non fecerit , tune repetens solem -illi cum testibus culcet. Si ad alias septem noctes ipsum servum non praesentaverit , tertia vice adhuc septem noctes ille spatio dare débet, id est ut totus numerus ad XXV noctes veniat ; quod si post très placitos ipsum servum noluerit ligatum praesentare et suppliciis dare et ei per singulos placitos solem culcaverit , tune dominus servi omnem receptionem , sicut superius diximus , non qualem servus , sed qualem ingenuus, si hoc admisisset, talem conpositionem repetenti restituât.
13. Si vero ancilla in taie crimine inculpatur, unde servus castrare debetur, solidos
sex cuipabilis judicetur; sic convenit ut dominus hoc pro ipsa reddat aut ccxlii ictus accipiat flageilorum.
14. Si quis cum servum alienum negotiaverit , solidos xv cuipabilis judicetur.