XLII. DE HOMIClDIIS A CONTDBERNIO FACTIS
1 . Si quis collecto contubernio hominem ingenuum in domum suam asalliverit et ibidem eum occiderit, malb. chamhestaliœ , solidos dccc cuipabilis judicetur, et
si in trustae dominicain ille qui occisus fuerit, solidos mdccc culpabiiis judicetur qui eum occisisse si probatur.
2. Si vero in truste dominica ille qui occisus est non fuerit, solidos dc culpabiiis judicetur.
3. Si vero corpus occisi hominis usque ad très vel amplius habuerit plagas, très quibus inculpatur qui in eum contubernium fuisse probatur, legi suberius conprehensa cogatur exsolvere. Alii vero très de eo contubernio , hoc est nonagenos solidos singulari eorum solvant, et très adhuc in tertio loco de eo contubernio, solidos lx solvantur.
4. De romanis vero occisis, vel letis hœc lex medietatem solvatur.
5. Si quis villam alienam expoliaverit et res invaserit, malb. malach faltio , sunt dinariiMMDC, qui faciunt solidos lxii, culpabiiis judicetur.