LVII. DE RAGINEBURGIIS
1. Si racineburgiis bergo in mallo sedentes, cum causas inter duos discu tient, legem dicere noiuerint , débet eis dicere ab illo qui causa prosequitur : « Hic ego vos tancno ut legem dicatis secundum legem Salicam. »
2. Quod si ille dicere noiuerint, et nec ternos solidos fidem facere, tune sol illis culcet, et solidos xv culpabilis judicetur.
3. Si vero illi rachiniburgii sunt et non secundum legem judicaverunt, his contra quem sententiam adderunt, causam agant, et eis potuerit adprobare quod non secundum legem judicaverunt aliis, xv solidos culpabiles judicentur.
LVni. DE CHERA CRUDA.
1. Si quis hominem ociderit et totam facultatem datam non habuerit unde conponat ut totam legem impleat , xn juratores donet , quod nec super terram plus de facultate non habeat quam jam donavit ; et postea débet in casa sua intrare , et ex quatuor angulos terram in pugno tollere débet , et sic postea in duropalo , quod dicitur limitare, débet in tus casa aspicere, et sic de sinistra manu de illa terra trans suas scapulas jactare super illum proximiorem partem habet. Quod si proximor illo et mater et frater solserint, tune superiorem sororem et matrem aut suos filios débet illa terra jactare , id est super très de generatione patris qui proximiores sunt ; et sic postea in camisa discinctus et discalciatus , palo in manu sua, sepe sallire débet; pro medietatem quantum de conposicione diger est, aut quantum lex addicat iili très solvant, hoc est illi alii, qui de paterna generatione veniunt facere debent.
2. Si vero de illis plus habent , iterum super illum chera cruda ille qui pauperior est jactet, ut ille totam persolvat; tune illum qui homicidium fecit ille qui eum sub fide habet in mallum presentare débet, et sic postea eum per quattuor mallos ad suam fidem tollant ; et si eum in conpositionem nullus ad fidem tollere, hoc est ut eum redemat de hoc quod non persolsit , de vita conponat.
LVini. DE ALODIS.
1. Si quis mortuus fuerit et filios non dimiserit, si mater sua superfuerit, ipsa in hereditate succédât.
2. Si mater non fuerit et fratrem et sororem dimiserit , ipsi in hereditatem succédant.
3. Si isti non fuerint, tune soror matris in hereditatem succédât.
4. Et si de illis generationibus quicunque fuerit proximior, ille in hereditatem succédât.
5. De tera vero nulla in mulieri portio aut hereditas est, sed ad virili sexuiii qui fratres^ fuerint, tota tera perteneat.