LXI. DE CHAROENNA
1 . Si quis alteri de manu per virtutem aliquid tulerit , de super illam rem in capitalem restituât, et insuper solidos xxx culpabilis judicetur.
2. Si quis vero homo quislibet rem super hominem in tertia manu miserit et ei per virtutem tulerit, malbur. charoenna, solidos xxx culpabilis judicetur.
3. Si quis hominem dormientem expoliaverit , c solidos culpabilis judicetur.
LXII. DE CONPOSITIONE HOMICIDII PATRUM , QUALITER PARENTES INTER SE DIVIDAT.
Si quis cujuscunque pater occisus fuerit, conpositionem homicidii medietatem filii collegant; alia medietate parentes qui propinqui sunt tam de paterna quam et de materna dividant; quod si de una parte nuUus parens fuerit, illa portio in fisco collegatur.