LXIII. DE EO QUI SE DE PARENTILLA TOLLERE VULT
Si quis de parentilla tollere se voluerit, in mallum aut in tunchinium admallare débet*", et ibidem quatuor fustes alvinos super caput suum frangere débet in quatuor partes, et illas in mallo jacere débet, et ibi dicere : Quod se et de juramento et de hereditate et de tota ratione illorum tollat : et sic postea , si aliquis de suis parentibus aut moriatur, aut occidetur, nulla ad illum compositio hereditatis perveniat. Simili modo , si ille moriatur, ad suos parentes non pertineat caussa nec hereditas ejus, sed amodo eum duodecim juratoribus se exinde educaf.
' De terra vero Salica nulla portio hereditatis mulieri veniat ; sed ad virilem sexum tota terrae hereditas pervenit. — ^ aialb. ante tunchinum aut centenarium ambuiet. — *" hereditas autem ejus ad fiscum pertineat, aut oui fiscus dare voluerit.