LXXVI. DE ANTRUSSIONE
1. Si antrussio antrussionem de quacumque caussa admàllare noluerit, ubicumque eum invenire potuerit , super septem noctes cum testibus eum rogare débet , ut an te judicem ad mallobergo de caussa quae imputatur ex boc respondendo debeat convenire. Si eis ibidem non convenerit, aut iste venire distulerit, qui ipsum admallaverit , in nubi eum solsatire débet. Sic postea iterata vice ad noctes xiiii eum rogare débet, ut ad illum mallebergo debeat venire ad dandum responsum. Et qui admallatur, si eo venerit, tune qui eum admallavit, si caussa minor fuerit, aut minus quam xxxv solidos componatur, débet ibi sextus wedredo jurare; etille postea qui rogatus fuerat , si se ex hoc idoneum esse cognoscat , se débet postea cum duodecim per sacramenta absolvere. Si vero major caussa fuerit, quam xxxv solidis culpabilis inveniatur, seu adbuc majori numéro superest, ut unde minus quam XLv solidi non judicentur, ipse qui eum rogavit, cum novo wuedredo débet jurare; et ille qui rogatus est, si se idoneum agnoscit, se cum octavo decimo datis sacramentis absolvere débet. Si certe talis fuerit caussa unde xlv solidos aut amplius usque ad leudem componere débet , ipse qui eum rogavit , débet duodecimus wedredo jurare ; et ipse qui rogatus est, si se innocentem esse cognoscit, vicesimus quintus datis sacramentis absolvere se débet. Si vero de leude eum rogatum habuerit , débet qui eum rogavit cum xii wedredo jurare, et ipsas xiiii noctes œneum calefacere; et si ad ipsum placitum venire «despexerit, aut manum suam in œneum mittere noluerit , quicumque antrusco ille de caussa superius comprehensa per sacramenta absolvere se non potuerit, aut manum suam pro leude in œneum mittere despexerît , aut in placitum venire distulerit , tune ille qui eum rogatum habuit solem ei collocare débet , ad ipsam vero diem , mallobergo ipso , in xl noctibus. Si uec ibi se conduxerit, tune ille qui eum rogatum habuit solem collocet: postea illum ad prœsentiam Régis ad noctes xiiii rogare débet , et ibidem duodecim testes ponere , qui per singulas vices très jurati dicant quod ibi fuissent , ubi illi
amonitio ad xiiii noctes solem coUocasse t , et ille de sacramento se non absolvat , nec manum suam pro leude in œneum posuisset. Similiter et alii très testes dican , quod in xl noctibus sole ei coliocato, et ille nullatenus de antrussione gavialto estre iegibus dixisset. At tertia vice tria testimonia similiter dabit, qui dicant qualitei eum ad prœsentiam Régis venire rogasset: et si nec tune venerit, ipsa novem testimonia, sicut superius diximus, jurati dicant. Similiter illa die, si non venerit, collocet ei solem , et illa tria testimonia quac ibi fuerant quando sol collocabatur. Si ista omnia impleverit qui eum admallat, et ille qui admallatur ad nullum placitum venire voluerit, tune Rex ad quem mannitum est, eum extra sermonem suum ponat, et quicumque eum aut paverit, aut hospitium illi dederit, si fuerit uxor propria, solidos xv culpabilis judicetur, donec omnia qua3 illi imputantur Iegibus componat.
2. Si antrussio antrussionem pro qualibet caussa manierit , aut fidejussorem quœsierit, et eum secundum legem non rogaverit, solidos xv culpabilis judicetur, excepto quod prœtermittit caussa illius, anno integro nullatenus terminetur.
3. Si antrussio contra antrussionem testimonium juraverit, solidos xv culpabilis judicetur.