‹ Loi salique; ou, Recueil contenant les anciennes rédactions de cette loi et le texte connu sous le nom de Lex emendata, avec des notes et des dissertationsChapitre 409 sur 568 · XXXV. DE VENATIONIBUS · texte numérisé non relu

XXXV. DE VENATIONIBUS

P^^. Si quis de diversis venationibus, aliquid aut furaverit aut celaverit, MDCCC dinariis, qui faciunt solidos xlv, culpabilis judicetur. Quam legem, tam de venationibus quam et piscationibus*', convenit observare ^^*.

2^^^. Si quis, cervum domesticum signum habentem, aut occident aut furaverit, qui ad venationem faciendam mansuetus factus est, et cum testibus conprobare dominus ejus potuerit, quod eum in venatione habuisset et cum ipso duas aut très feras occidisset, mdccc dinariis, qui faciunt solidos xlv, culpabilis judicetur.

3^*^. Si quis vero, cervum domesticum, qui in venatione adhuc non fuit, aut occident aut furaverit, mcccc dinariis, qui faciunt solidos xxxv, culpabilis judicetur.

4 . [Si quis cervum quem alterius canes moverunt , aut lassaverunt , occident et celaverit, dc dinariis, qui faciunt solidos xv, culpabilis judicetur. ] ^^^

5^^^. Si quis aprum lassum, quem alieni canes moverunt, occiderit vel furaverit ^^^, dc dinariis, qui faciunt solidos xv, culpabilis judicetur.

Page 1