De messibus vero simile condictione convenit observare
16. Si quis in silvam materium alterius concapulaverit aut incenderit, DC dinarios, qui faciunt solides xv, culpabilis judicetur.
17. Si quis materium alienum ex una parte delare praesumpserit , CXX dinarios, qui faciunt solides m, culpabilis judicetur.
18. Si quis ligna aliéna in silva aliéna furaverit, solides iir culpabilis judicetur.
la LOI SALIQUE. — PREMIER TEXTE.
19. Si quis arborem post annum quod fuit signatus praesumpserit , nullam habeat culpa.
20. Si quis retem ad anguillas de flumen furaverit, malb. obtobbo, hoc est MDCCC dinarios, qui faciunt solidos xlv, culpabilis judicetur.
21. Si quis statuale, tremaclem aut vertovolum, furaverit, malb. nascondinar, hoc est dg dinarios , qui faciunt solidos xv, culpabilis judicetur.
22. Si quis screona sine clavem effrigerit, malb. obdo, hoc est [dc] dinarios , qui faciunt solidos xv, culpabilis judicetur.
23. Si quis screona qui clavem habet effrigerit, mdccc dinarios, qui faciunt solidos xlv, culpabilis judicetur.
24. Si quis campo alieno araverit extra consilium domini sui , solidos XV culpabilis judicetur.
25. Si quis vero eum seminaverit, malb. oueppo andrepa, hoc est MDCCC dinarios, qui faciunt solidos xlv, culpabilis judicetur.
26. Si quis cum servo alieno aliquid negutiaverit, hoc est nesciente domino, dc dinarios, qui faciunt solidos xv, culpabilis judicetur.
XXVin. DE ELOCATIONIBUS.
1. Si quis in furtum alium locaverit, cui fuerit adprobatum, malb. theolosina, hoc est mmd dinarios, qui faciunt solidos lxiii, culpabilis judicetur.
2. Si quis in furtum elocatur, hominem occidere voluerit, et ei fuerit adprobatum, mmd dinarios, qui faciunt solidos lxiii, culpabilis judicetur.
3. Si vero per tertio hominem elocatio ipsa transmissa fuerit, et ipse ingenuus , bac si dans, accipiens et portans, solidos lxiii singuli eorum culpabiles judicentur.